B. Texts of Aquinas [with Inserted Keywords]

Texts of Aquinas [1]  [with Inserted Keywords][2]




1-3: Theological Syntheses

1. Scripta super libros Sententiarum (1252-56)

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 1, a. 1 || Utrum frui sit actus intellectus [I-Beatitude]. Optima autem operatio hominis est operatio altissimae potentiae, scilicet intellectus ad nobilissimum obiectum, quod est Deus [O-God]: unde ipsa visio divinitatis ponitur tota substantia nostrae beatitudinis, Joan. 17, 3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 3, prol., a. 2 ad 3 || Utrum Deum esse sit per se notum [I-How man knows God]. Quod quamvis Deus sit in anima per essentiam, praesentiam et potentiam, non tamen est in ea sicut obiectum intellectus [Om-Not-God]; et hoc requiritur ad cognitionem. Unde etiam anima sibi ipsi praesens est; tamen maxima difficultas est in cognitione animae, nec devenitur in ipsam, nisi ratiocinando ex obiectis in actus [Pi-In act] et ex actibus in potentias.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 3, q. 4, a. 3 || Utrum una potentia oriatur ex alia [I-Man’s knowledge]. Si enim definiamus intellectum [Pi-Defines], definietur per suum actum, qui est intelligere, et in definitione actus ejus cadet actus prioris potentiae [Pi-Primo], et ipsa potentia. Oportet enim quod in definitione hujus actus qui est intelligere [Pi-Defines], cadat phantasma [Om-Phantasms], quod est obiectum ejus, quod per actum imaginationis repraesentatur intellectui; et hoc etiam videmus in accidentibus corporum, quod omnia alia accidentia elementorum fluunt ab essentia, mediantibus primis qualitatibus.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 3, q. 4, a. 5 || Utrum potentiae rationales sint semper in actu respectu obiectorum, in quibus attenditur imago. Ad talem enim cognitionem non sufficit praesentia rei quolibet modo; sed oportet ut sit ibi in ratione obiecti, et exigitur intentio cognoscentis… Unde sicut in omni colore videtur lumen corporale, ita in omni intelligibili videtur lumen intellectus agentis; non tamen in ratione obiecti sed in ratione medii cognoscendi.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 7, prol. a. 1 || Utrum potentia generativa sit in Deo. Ad secundum… natura vel essentia comparatur ad duo: ad habentem, et ad id cujus natura est principium. Inter essentiam igitur et habentem essentiam non cadit aliqua potentia media quantum ad actum ipsius essentiae in habentem, qui est esse; sed ipsa essentia dat esse habenti: et iste actus est quasi actus primus. Egreditur etiam ab essentia alius actus, qui est etiam actus habentis essentiam sicut agentis, et essentiae sicut principii agendi: et iste est actus secundus, et dicitur operatio: et inter essentiam et talem operationem cadit virtus media differens ab utroque, in creaturis etiam realiter, in Deo ratione tantum; et talis actus est generare; et ideo, secundum modum intelligendi, natura non est principium ipsius nisi mediante potentia.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 8, q. 1, a. 3 || Utrum hoc nomen qui est sit primum inter nomina divina [I-How man knows God]. Simpliciter et absolute ens est prius [Pi-Primo] aliis [bonum, unum et verum]. Cujus ratio est, quia ens includitur in intellectu eorum, et non e converso. Primum [Pi-Primo] enim quod cadit in imaginatione intellectus, est ens [O-Ens], sine quo nihil [Pi-Necessity] potest apprehendi ab intellectu.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 17, q. 1, a. 4 || Utrum caritas certitudinaliter ab habente cognoscatur [I-Man’s knowledge]. Cum intellectus noster potentialis sit in potentia ad omnia intelligibilia [Pi-Universal | Om-Intelligible], et ante intelligere non sit in actu [Pi-In act] aliquod eorum; ad hoc quod intelligat actu, oportet quod reducatur in actum per species acceptas a sensibus illustratas lumine intellectus agentis; quia, sicut dicit Philosophus [Sa-Om-Phantasms sicut colores], sicut se habent colores ad visum, ita se habent phantasmata ad intellectum potentialem. Unde cum naturale sit nobis procedere ex sensibus ad intelligibilia, ex effectibus in causas, ex posterioribus in priora, secundum statum viae, quia in patria alius modus erit intelligendi; ideo est quod potentias animae et habitus non possumus cognoscere nisi per actus, et actus per obiecta. In actu autem animae est plura considerare: scilicet speciem ipsius actus, quae est ab obiecto [Pg-Specifies], et modum et effectum. Si igitur accipiamus actum caritatis, qui est diligere Deum et proximum, ex specie actus, non discernitur utrum sit a potentia imperfecta, vel perfecta per habitum; quia ad idem obiectum ordinatur [Pg-Ordinatio] potentia et habitus, sicut scientia et intellectus possibilis.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 17, q. 1, a. 5 || Utrum caritas sit ex caritate diligenda. Aliquid est diligibile dupliciter: vel sicut ratio dilectionis, vel sicut objectum, sicut etiam color videtur ut objectum, et lumen ut ratio per quam color est visibilis in actu. Sicut autem eodem actu videtur color et lux, ita etiam eodem actu diligitur quod amatur ut objectum et ut ratio objecti.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 19, q. 5, a. 1 et ad 2,6,7,8 || Utrum veritas sit essentia rei [I-Man’s knowledge]. [Veritas] habet fundamentum in re, sed ratio ejus completur per actionem intellectus, quando scilicet apprehenditur eo modo quo est. Unde dicit Philosophus, quod verum et falsum sunt in anima [Sa-Veritas et falsitas is in the mind]; sed bonum et malum in rebus. Cum autem in re sit quidditas ejus et suum esse, veritas fundatur in esse rei [Om-Esse rei et veritas] magis quam in quidditate, sicut et nomen entis ab esse imponitur; et in ipsa operatione intellectus accipientis esse rei sicut est per quamdam similationem ad ipsum, completur relatio adaequationis, in qua consistit ratio veritatis.

                        Unde dico, quod ipsum esse rei est causa veritatis [Om-Esse rei et veritas], secundum quod est in cognitione intellectus. Sed tamen ratio veritatis per prius invenitur in intellectu quam in re… Utraque autem veritas, scilicet intellectus et rei, reducitur sicut in primum principium, in ipsum Deum; quia suum esse est causa omnis esse, et suum intelligere est causa omnis cognitionis. Et ideo ipse est prima veritas, sicut et primum ens: unumquodque enim ita se habet ad veritatem sicut ad esse, ut patet ex dictis. Et inde est quod prima causa essendi est prima causa veritatis et maxime vera, scilicet Deus, ut probat Philosophus [Sa-God is prima causa essendi et veritatis].

            Ad secundum… sicut bonitas dicit rationem per quam essentia ordinatur ad appetitum, ita veritas [Om-Ratio veritatis] dicit rationem per quam essentia ordinatur ad intellectum. Unde sicut nullum esse appetitur amota ratione boni, ita nullum esse intelligitur amota ratione veri [O-Ratio veri | Pi-Necessity]. Nihilominus tamen alia est ratio veri et alia ratio entis [Om-Ratio entis et veri]. Dupliciter enim dicitur aliquid non posse intelligi sine altero [Pi-Necessity]… Et hoc modo esse potest intelligi sine vero [O-Verum | Pi-Necessity], sed non e converso: quia verum non est in ratione entis, sed ens in ratione veri; sicut potest aliquis intelligere ens, et tamen non intelligit aliquid de ratione intelligibilitatis; sed nunquam potest intelligi intelligibile [O-Intelligible], secundum hanc rationem, nisi [Pi-Necessity] intelligatur ens [O-Ens]. Unde etiam patet quod ens est prima conceptio intellectus [Pi-Primo].

            Ad sextum… quamvis esse sit in rebus sensibilibus, tamen rationem essendi, vel intentionem entis, sensus non apprehendit, sicut nec aliquam formam substantialem, nisi per accidens, sed tantum accidentia sensibilia. Ita etiam quamvis veritas sit in rebus sensibilibus, prout dicitur esse veritas in rebus, tamen intentio veritatis solo intellectu percipitur [Om-Veritas] . Vel dicendum, quod quamvis res sensibiles sensu comprehendantur, tamen earum adaequatio ad intellectum sola mente capitur, et pro tanto dicitur, quod veritas est sola mente perceptibilis.

            Ad septimum.… cum sit duplex operatio intellectus: una quarum dicitur a quibusdam imaginatio intellectus, quam Philosophus [Sa-“Intelligentiam indivisibilium” apprehends simple quidditas] nominat intelligentiam indivisibilium, quae consistit in apprehensione quidditatis simplicis, quae alio etiam nomine formatio dicitur; alia est quam dicunt fidem, quae consistit in compositione vel divisione propositionis: prima operatio respicit quidditatem rei [Om-Quidditas rei]; secunda respicit esse ipsius [Om-Esse rei et veritas]. Et quia ratio veritatis fundatur in esse, et non in quidditate, ut dictum est, in corp., ideo veritas et falsitas proprie invenitur in secunda operatione, et in signo ejus, quod est enuntiatio, et non in prima, vel signo ejus quod est definitio, nisi secundum quid; sicut etiam quidditatis esse est quoddam esse rationis, et secundum istud esse dicitur veritas in prima operatione intellectus: per quem etiam modum dicitur definitio vera. Sed huic veritati non adjungitur falsitas per se, quia intellectus habet verum judicium de proprio obiecto [Pi-Infallible | Pi-Proper], in quod naturaliter tendit [Pi-Natural | Pi-Ordinatio], quod est quidditas rei [Om-Quidditas rei], sicut et visus de colore; sed per accidens admiscetur falsitas [Ps-Infallible].

            Ad ultimum [8]… Ens est prima conceptio intellectus [Om-Ens | Pi-Primo]; unde enti non potest aliquid opponi per modum contrarietatis vel privationis, sed solum per modum negationis: quia sicut ipsum non fundatur in aliquo, ita nec oppositum suum: opposita enim sunt circa idem.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 22, q. 1, a. 2 ad 2 || Utrum aliquod nomen possit dici proprie de Deo. Quod quamvis non nominemus Deum nisi ex creaturis, non tamen semper nominamus ipsum ex perfectione quae est propria creaturae, secundum proprium modum participandi illam; sed etiam possumus nomen imponere ipsi perfectioni absolute, non concernendo aliquem modum significandi in ipso significato, quod est quasi obiectum intellectus; quamvis oporteat in consignificato semper modum creaturae accipere ex parte ipsius intellectus, qui natus est ex rebus sensibilibus accipere [Pi-Natural (natus) | Pi-Needs the senses] convenientem intelligendi modum; et haec proprie dicuntur de Deo.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 24, q. 1, a. 3 ad 2 || Utrum unitas et numerus ponant aliquid in divinis vel removeant [I-How man knows God]. Ad secundum Quod, ut… patet, unum non importat negationem nisi in ratione. Unde secundum rem magis se habet ad positionem quam multitudo, in qua importatur realis negatio, secundum quam res a re distinguitur. Et ideo unum in intellectu est prius quam multitudo, quamvis secundum sensum vel imaginationem sit e converso, ut dicit Philosophus [Sa-“One” is prior to “many”]; quia sic composita priora sunt simplicibus et divisa indivisis: et ideo in definitione unius non cadit multitudo, sed illud quod est prius secundum intellectum unitate. Primum [Pi-Primo] enim quod cadit in apprehensione intellectus, est ens et non ens [O-Ens et non ens]: et ista sufficiunt ad definitionem unius, secundum quod intelligimus unum esse ens, in quo non est distinctio per ens et non ens: et haec, scilicet distincta per ens et non ens, non habent rationem multitudinis, nisi postquam intellectus utrique attribuit intentionem unitatis; et tunc definit multitudinem id quod est ex unis, quorum unum non est alterum; et sic in definitione multitudinis cadit unitas, licet non e converso.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 33, q. 1, a. 1 || Utrum relationes divinae sint essentia divina. Ad primum… relationes istae non sunt tantum secundum dici ad aliquid, sed etiam secundum esse. Sed sciendum, quod esse dicitur dupliciter. Uno modo dicitur esse ipsa quidditas vel natura rei, sicut dicitur quod definitio est oratio significans quid est esse; definitio enim quidditatem rei significat. Alio modo dicitur esse ipse actus essentiae; sicut vivere, quod est esse viventibus, est animae actus; non actus secundus, qui est operatio, sed actus primus. Tertio modo dicitur esse quod significat veritatem compositionis in propositionibus, secundum quod est dicitur copula: et secundum hoc est in intellectu componente et dividente quantum ad sui complementum; sed fundatur in esse rei, quod est actus essentiae, sicut supra de veritate dictum est, d. 19, q. 5, a. 1.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 35, q. 1, a. 2 || Utrum Deus intelligat alia a se. Cum Deus oculum faceret, numquid ipse non consideravit actum oculi, qui est videre, et obiectum ejus, quod est visibile particulare? Sciendum tamen est, quod intellectum dupliciter dicitur, sicut visum etiam. Est enim primum visum [Ps-Primo] quod est ipsa species rei visibilis in potentia existens, quae est etiam perfectio videntis, et principium visionis, et medium lumen respectu visibilis: et est visum secundum, quod est ipsa res extra oculum. Similiter intellectum primum [Pi-Primo] est ipsa rei similitudo, quae est in intellectu; et est intellectum secundum quod est ipsa res, quae per similitudinem illam intelligitur. Si ergo consideretur intellectum primum, nihil aliud intelligit Deus nisi se; quia non recipit species rerum, per quas cognoscat; sed per essentiam suam cognoscit, quae est similitudo omnium rerum.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 38, q. 1, a. 3 || Utrum scientia Dei sit enuntiabilium. Cum in re duo sint, quidditas rei, et esse ejus, his duobus respondet duplex operatio intellectus. Una quae dicitur a philosophis formatio, qua apprehendit quidditates rerum, quae etiam dicitur indivisibilium intelligentia. Alia autem comprehendit esse rei, componendo affirmationem, quia etiam esse rei ex materia et forma compositae, a qua cognitionem accipit, consistit in quadam compositione formae ad materiam, vel accidentis ad subjectum. Similiter etiam in ipso Deo est considerare naturam ipsius, et esse ejus; et sicut natura sua est causa et exemplar omnis naturae, ita etiam esse suum est causa et exemplar omnis esse. Unde sicut cognoscendo essentiam suam, cognoscit omnem rem; ita cognoscendo esse suum, cognoscit esse cujuslibet rei; et sic cognoscit omnia enuntiabilia, quibus esse significatur; non tamen diversa operatione nec compositione, sed simpliciter; quia esse suum non est aliud ab essentia, nec est compositum consequens; et sicut per idem cognoscit bonum et malum, ita per idem cognoscit affirmationes et negationes.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 38, q. 1, a. 4 et ad 4 || Utrum scientia Dei sit non entium [I-God’s knowledge]. Quod quidquid cognoscitur, aliquo modo oportet esse ad minus in ipso cognoscente; unde et Avicenna dicit, quod de eo quod omnino est non ens, nihil potest enuntiari [SAvi-Nothing can be said of absolute non-ens]. Unde secundum quod aliqua se habent ad esse, ita se habent ad divinam cognitionem. Esse autem rei potest tripliciter considerari: vel prout est in propria sua natura ex suis principiis educta, vel prout est in potentia alicujus causae, vel prout est in apprehensione alicujus cognoscentis [O-Esse]. Omnia ergo illa quae habent esse in sua natura secundum quodcumque tempus, Deus ab aeterno scivit, et apprehendendo naturam ipsorum, et videndo ea esse, non tantum in cognitione sua, vel potentia alicujus causae, sed etiam in esse naturae; quod patet, quia constat quod re existente cognoscit Deus ipsum esse quod habet in propria natura. Si autem ab aeterno non cognovisset nisi esse ejus quod est in cognitione, vel in potentia causae, cognitio sua proficeret per temporum successiones; et talia dicitur Deus scire scientia visionis. Res autem illas quarum esse in nullo tempore est in propria natura, cognoscit esse in potentia causae vel creaturae deficientis, sicut mala, vel in potentia operativa sua, sicut bona…

            Ad quartum… quidquid cognoscitur, cognoscitur ut ens [Pi-Necessity], vel in propria natura, vel in causa sua, vel in cognitione aliqua: et sic etiam sunt entia omnia quae Deus cognoscit.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 39, q. 1, a. 2 ad 3 || Utrum Deus possit scire aliquid quod nescit [I-God’s knowledge]. Quod quamvis aliquo modo concedatur quod Deus potest scire aliquid aliud ab his quae scit…; quia ipse per unum et idem scit multa et pauca, quod est primum et per se [Pi-Primo et per se] obiectum scientiae ejus, scilicet essentiam suam [Od-God’s essence] quae est similitudo ejus.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 39, q. 1, a. 3 ad 4 || Utrum Deus sciat infinita [I-God’s knowledge]. Quod potentia respicit sicut obiectum ens possibile [Od-Ens possibile], cujus ratio non dependet ab esse in actu; unde si nunquam ponantur infinita reduci in actum successione temporis, dicitur tamen potentia simpliciter infinitorum. Scientiae autem obiectum est verum [O-Verum], quod cum ente convertitur; unde non potest dici scientia simpliciter eorum quae non habent esse in actu [Pi-Necessity | O-Habens esse | Pi-In act] secundum aliquod tempus, sed secundum quid tantum, sicut etiam secundum quid esse dicuntur in potentia causae.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 42, a. 1 et ad 1,2 || Utrum in Deo sit potentia. Nomen potentiae primo impositum fuit ad significandum potestatem hominis, prout dicimus aliquos homines esse potentes [SAvi-“Potency” comes from human power], ut Avicenna dicit, et deinde etiam translatum fuit ad res naturales… Et ex hoc concluditur perfecta ratio potentiae in Deo: tum quia omnia agit, quod convenit sibi inquantum est actus primus et perfectus (nihil enim agit nisi secundum quod est actu ens) tum quia nihil patitur, quod convenit sibi inquantum est actus purus sine permixtione alicujus materiae: unumquodque enim patitur ratione alicujus materialis in ipso.

            Ad primum… potentia primo imposita est ad significandum principium actionis; sed secundo translatum est ad hoc ut illud etiam quod recipit actionem agentis, potentiam habere dicatur; et haec est potentia passiva; ut sicut potentiae activae respondet operatio vel actio, in qua completur potentia activa; ita etiam illud quod respondet potentiae passivae, quasi perfectio et complementum, actus dicatur. Et propter hoc omnis forma actus dicitur, etiam ipsae formae separatae; et illud quod est principium perfectionis totius, quod est Deus, vocatur actus primus et purus, cui maxime illa potentia convenit.

            Ad secundum… potentia importat… rationem principii actionis; unde quidquid sit illud quod est principium agendi, potentia dicitur, sicut calor et frigus, et hujusmodi.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 42, a. 2 || Utrum in Deo sit tantum una potentia. Cum enim potentia secundum modum intelligendi sit medium inter essentiam et operationem… Et ita cum immediatum principium cujuslibet suae operationis sit sua essentia, quae simpliciter una est; ideo et potentia una [Pg-Unicity] est. Sed inquantum est principium operationum distinctarum secundum rationem, accipit aliam et aliam rationem potentiae, sicut et essentia habet plures rationes attributorum. Nec tamen ex hoc est quod sint plures, sed tantum una potentia… cuilibet enim attributo convenit ratio potentiae, secundum quod competit esse principium operationis.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 45, a. 2 ad 1 || Utrum voluntas Dei sit tantum sui ipsius. In obiecto alicujus potentiae est duo considerare: scilicet illud quod est materiale, et illud quod formaliter complet rationem obiecti [Pg-Formaliter completur]; sicut patet in visu: quia color est visibile in potentia, et non efficitur visibile in actu nisi per actum lucis. Similiter dico, quod illud quod formaliter complet rationem voliti, est finis, ex quo est ratio boni; et hoc intelligit Philosophus cum dicit, quod voluntas est finis; sed ea quae sunt ad finem, se habent materialiter ad obiectum voluntatis, ut scilicet sint volita per ordinem finis, sicut color videtur per actum lucis.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 45, a. 3 ad 2 || Utrum voluntas Dei sit causa rerum. Ad secundum… potentia in his quae agunt per voluntatem, est principium operis ut exequens: et in hoc consistit ratio potentiae ut sit proximum principium operis, et non primum: et sic voluntas Dei potius dicitur causa rerum quam potentia.

Scripta s. lib. Sent., lib. 1, d. 48, q.1, a. 2 || Utrum conformitas voluntatum attendatur praecipue secundum volitum. Species autem cujuslibet actus voluntarii trahitur ex obiecto [Pg-Specifies], quod est forma voluntatis producentis actum. Ad obiectum autem alicujus actus duo concurrunt: unum quod se habet quasi materialiter, et alterum quod est sicut formale, complens rationem obiecti [Pg-Formaliter completur]; sicut ad visibile concurrit lux et color. Illud autem quod se habet materialiter ad obiectum voluntatis, est quaecumque res volita: sed ratio obiecti completur ex ratione boni.

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 8, q. 1, a. 5 || Utrum Daemones possint esse intra corpora hominum [I-Man’s knowledge]. Quod angeli boni et mali ex virtute naturae suae habent potestatem transmutandi corpora nostra sicut etiam alia corpora naturalia; et quia ubi operantur ibi sunt, ideo nostris corporibus illabuntur, et per consequens etiam impressionem habent in potentias affixas organis, quarum operationes immutantur ad immutationem organorum, sicut est sensus, imaginationis, et hujusmodi; sic etiam per accidens eorum operatio resultat in intellectum, cujus obiectum est phantasia, sicut color visus, ut dicitur in III De anima [Sa-Om-Phantasms sicut colores]. Sed tamen hoc non provenit usque ad voluntatem: quia voluntas neque quantum ad actum neque quantum ad obiectum dependet ex organo corporali: quia obiectum suum ab intellectu accipit secundum quod intellectus apprehendit aliquid in ratione boni.

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 3, q. 1, a. 1 || Utrum angelus sit compositus ex materia et forma. Alia autem natura invenitur de cujus ratione est ipsum suum esse, immo ipsum esse est sua natura. Esse autem quod hujusmodi est, non habet esse acquisitum ab alio; quia illud quod res ex sua quidditate habet, ex se habet. Sed omne quod est praeter Deum habet esse acquisitum ab alio.

                        Ergo in solo Deo suum esse est sua quidditas vel natura; in omnibus autem aliis esse est praeter quidditatem, cui esse acquiritur. Sed cum quidditas quae sequitur compositionem dependeat ex partibus, oportet quod ipsa non sit subsistens in esse quod sibi acquiritur, sed ipsum compositum, quod suppositum dicitur: et ideo quidditas compositi non est ipsum quod est, sed est hoc quo aliquid est, ut humanitate est homo; sed quidditas simplex, cum non fundetur in aliquibus partibus, subsistit in esse quod sibi a Deo acquiritur; et ideo ipsa quidditas angeli est quo subsistit etiam ipsum suum esse, quod est praeter suam quidditatem, et est id quo est; sicut motus est id quo aliquid denominatur moveri; et sic angelus compositus est ex esse et quod est, vel ex quo est et quod est:

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 9, q. 1, a. 2 ad 4 || Utrum unus angelus purget alium [I-How angels influence each other]. Sicut autem in cognitionem coloris sensibilem pervenit homo ex duobus, scilicet ex visibili obiecto, et ex lumine sub quo videtur (unde et uterque dicitur demonstrare rem, scilicet qui lumen praeparat, et qui obiectum repraesentat) ita etiam ad cognitionem intellectualem duo exiguntur; scilicet ipsum intelligibile [Oa-Intelligible], et lumen per quod videtur; et ideo dupliciter dicitur aliquis docere; vel sicut proponens intelligibile [Oa-Intelligible], vel sicut praebens lumen ad intelligendum. Hoc autem lumen est duplex. Unum intrinsecum [Pi-Intrinsic] vel connaturale intellectui [Pi-Connatural], cui similatur lumen quod est de compositione oculi; et per collationem hujus luminis solus Deus docere dicitur. Secundum lumen est superveniens ad confortationem connaturalis [Pi-Connatural] luminis, cui similatur in visu corporali lumen solis vel candelae; et sic potest angelus alium angelum vel etiam hominem illuminare ad aliquid cognoscendum.

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 13, q. 1, a. 3 || Utrum lux sit accidens [I-Nature of light]. Alii autem dicunt, quod lumen quod est receptum in corpore diaphano, est accidens, quia post esse completum advenit, et recedit rebus manentibus: sed in corpore lucido lux est substantia, vel ipsum corpus lucidum secundum quosdam, vel forma substantialis ejus, secundum alios. Hoc iterum stare non potest. Illuminatio enim est actio in aliud, quia lucidum illuminat. Unde si lumen in hoc aere est accidens, oportet quod principium illuminationis in corpore lucido sit accidens; sicut etiam Commentator probat quod calor non est forma substantialis ignis, quia in corporibus calefactis est accidens. Praeterea nulla substantia [Om-Substantia] est per se sensibilis [Ps-Per se], quia quod quid est [Om-Quod quid est] obiectum intellectus.

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 17, q. 2, a. 1 || Utrum anima intellectiva vel intellectus sit, unus in omnibus hominibus [I-Man’s knowledge]. Quod circa unitatem et diversitatem animae rationalis sunt plures philosophorum opinions… distinguitur secundum philosophos tripliciter intellectus: scilicet intellectus possibilis, intellectus agens, et intellectus in habitu: et dicitur intellectus possibilis qui est in potentia ad recipiendum omnes formas intellectas [Pi-Universal | Om-Forms], sicut oculus est in potentia ad recipiendum omnes colores [Ps-Universal]; intellectus autem agens dicitur qui facit intelligibilia in potentia esse in actu [Pi-In act (per lumen intellectus agentis)], sicut lumen quod facit colores in potentia visibiles, esse actu visibiles: intellectus autem in habitu vel formalis ab eis dicitur quando intellectus possibilis jam perfectus est specie intelligibili, ut operari possit: nulla enim potentia passiva habet operationem nisi [Pg-Necessity] per speciem obiecti sui perfecta fuerit [Pi-Perfection], sicut visus non videt antequam recipiat speciem coloris…

                        Cum ergo recipere species intellectas, quod est intellectus possibilis, et facere eas intelligibiles actu, quod est intellectus agentis, non possint secundum idem convenire; sed recipere convenit alicui secundum quod est in potentia, et facere secundum quod est in actu [Pi-In act (per lumen intellectus agentis)]: impossibile est agentem et possibilem non esse diversas potentias. Sed quomodo possint radicari in una substantia, est difficile videre: non enim videtur quod uni substantiae possit convenire esse in potentia respectu omnium formarum intelligibilium [Pi-Universal | Om-Intelligible forms], quod est intellectus possibilis, et esse actu respectu omnium illarum, quod est intellectus agentis: alias non posset facere omnes formas intelligibiles [Om-Intelligible forms], cum nihil agat nisi [Pi-Necessity] secundum quod est in actu [Pi-In act (per lumen intellectus agentis)].

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 19, q. 1, a. 1 et ad 6 || Utrum anima hominis corrumpatur ad corruptionem corporis [I-Soul’s Incorruptibility]. Operatio autem intellectus est ipsius absolute, sine hoc quod in hac operatione aliquod organum corporale communicet; quod patet praecipue ex tribus. Primo, quia haec operatio est omnium formarum corporalium [Pi-Universal | Om-Corporal forms] sicut obiectorum; unde oportet illud principium cujus est haec operatio, ab omni forma corporali absolutum esse. Secundo, quia intelligere est universalium [Om-Universals]; in organo autem corporali recipi non possunt nisi intentiones individuatae. Tertio, quia intellectus intelligit se; quod non contingit in aliqua virtute cujus operatio sit per organum corporale; cujus ratio est, quia secundum Avicennam, cujuslibet virtutis operantis per organum corporale, oportet ut organum sit medium inter ipsam et obiectum ejus [SAvi-An organ is medium between a corporal power and its object].

            Ad sextum… intelligere cum aliquo vel sine aliquo dicitur dupliciter. Vel hoc modo quod illud etiam intelligatur esse particeps operationis, sicut organum virtutis visivae simul cum virtute visiva videt, quia videre est compositi; et sic intellectus omnino sine corpore intelligit, quia haec operatio non perficitur [Pi-Perfection] mediante organo corporali; vel ita quod illud sit obiectum operationis, sicut visus non potest videre sine colore; et hoc modo etiam intellectus in statu viae non potest intelligere sine phantasmate [Pi-Necessity], quod se habet ad intellectum sicut color ad visum, ut Philosophus [Sa-Om-Phantasms sicut colores] dicit. Et ex hoc non ostenditur quod anima intellectiva habeat esse dependens ad corpus, cum operatio egrediatur ab ipsa absolute.

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 20, q. 2, a. 2 ad 2, 3 || Utrum in statu innocentiae pueri mox nati, fuissent perfecti in cognitione [I-Man’s knowledge]. Ad secundum… perfectio [Pi-Perfection] intellectus possibilis est per receptionem obiecti sui, quod est species intelligibilis in actu [Om-Intelligible species in act]. Sicut autem in obiecto visus est aliquid quasi materiale, quod accipitur ex parte lucis, quae facit visibile in potentia esse visibile in actu: ita etiam obiectum intellectus quasi materialiter administratur vel offertur a virtute imaginativa; sed in esse formali intelligibili completur [Pi-Formaliter] ex lumine intellectus agentis, et secundum hanc formam habet quod sit perfectio [Pi-Perfection] in actu [Pi-In act] intellectus possibilis: et ita non sequitur deordinatio in partibus animae, si intellectus possibilis perficiatur [Pi-Perfection] per species a phantasmatibus acceptas, inquantum illustrantur lumine intellectus agentis, quae est potentia altior quam intellectus possibilis.

            Ad tertium… cum phantasma [Om-Phantasms] sit obiectum intellectus possibilis, ut dictum est, secundum statum viae, anima ad suum actum phantasmatibus indiget, non solum ut ab eis scientiam accipiat secundum motum qui est a sensibus ad animam, sed etiam ut habitum cognitionis quam habet circa species phantasmatum, ponat secundum motum qui est ab anima ad sensus, ut sic inspiciat in actu [Pi-In act] quod per habitum cognitionis tenet in mente.

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 23, q. 2, a. 2 ad 3 || Utrum Adam habuit perfectam cognitionem rerum a creatione sua [I-Man’s knowledge]. Quod intellectus noster, ut supra dictum est, indiget phantasmate [Pi-Necessity | Om-Phantasms], quod est obiectum ejus, in duobus; scilicet in accipiendo scientiam secundum motum qui est a rebus ad animam, et in circumponendo illud quod apud se tenet, phantasmatibus, sicut quibusdam exemplis, secundum motum qui est ab anima ad res. Dico ergo, quod intellectus Adae in primo statu non indigebat phantasmate quantum ad primum modum, sed quantum ad secundum, nec oportebat quod illud phantasma esset a sensu acceptum; alias non potuisset intelligere nisi rem quam prius vidisset [Pi-Necessity].

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 24, q. 2, a. 2 ad 1 || Utrum ratio superior et inferior sit una potentia [I-Man’s knowledge]. Quia vero tota ratio potentiarum [Pg-Specifies] ex objectis sumitur, quorum speciebus informantur, inde est quod oportet in ratione quemdam gradum constituere secundum ordinem eorum quibus intendit.

            Ad primum… Agens autem et possibile semper concurrunt ad idem obiectum vel medium: quia impossibile est nos in intellectivam operationem progredi sine operatione possibilis et agentis: oportet enim ut species phantasmatum [Om-Species], quae sunt obiecta intellectus nostri, efficiantur in actu intelligibiles [Pi-In act (per lumen intellectus agentis)], quod ad agentem pertinet; et intellectui conjungantur in eo receptae, quod pertinet ad possibilem.

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 25, q. 1, a. 2 || Utrum liberum arbitrium possit cogi [I-Comparing intellect and will]. Quaedam vero sunt quae quidem subjecto non compelluntur, quia organis affixae non sunt, compelluntur tamen obiecto, sicut intellectus; ipse enim non est actus alicujus partis corporis, ut Philosophus [Sa-Intellect is  incorporeal] dicit in III De anima, et tamen demonstrationis vi cogitur. Voluntas autem neque subjecto cogi potest, cum non sit organo affixa, neque obiecto: quantumcumque enim aliquid ostendatur esse bonum, in potestate ejus remanet eligere illud vel non eligere. Cujus ratio est quia obiectum intellectus est verum [O-Verum], obiectum autem voluntatis est bonum. Invenitur autem aliquod verum in quo nulla falsitatis apparentia admisceri potest [Pi-Infallible], ut patet in dignitatibus; unde intellectus non potest subterfugere quin illis assentiat. Similiter etiam invenitur aliquod falsum quod nullam veri apparentiam habet, ut patet in oppositis dignitatum; unde illi nullatenus intellectus assentire potest.

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 26, a. 6 || Utrum gratia sit multiplex in anima. Sicut etiam potentiae animae ab una essentia procedunt, nec tamen est eadem ratio potentiae et essentiae; et ideo potentiae multiplicantur, sed essentia manet tantum una: quae omnes conveniunt in hoc quod convenit eis secundum quod sunt in tali essentia: distinguuntur autem secundum diversas rationes potentiarum; ita etiam et virtutes conveniunt in ratione merendi quae convenit eis secundum hoc quod a gratia oriuntur; differunt autem secundum proprias rationes, inquantum virtutes sunt.

Scripta s. lib. Sent., lib. 2, d. 39, q. 1, a. 2 || Utrum in actu intellectus et aliarum potentiarum a voluntate, possit esse peccatum [I-Comparing intellect and will]. Quod cum in peccato sit ratio mali, et praeter hoc ratio culpae; utrumque diversimode invenitur in actu intellectus et in actu voluntatis; quia in actu voluntatis est malum ex obiecto, non autem in actu intellectus: velle enim mala, malum est; sed intelligere mala, non est malum: cujus ratio sumi potest ex obiecto utriusque. Obiectum enim voluntatis est bonum; sed obiectum intellectus est verum [O-Verum]: bonum autem et malum, ut in VI Metaph. dicitur, sunt in rebus; sed verum et falsum sunt in anima [Sa-Veritas et falsitas is in the mind]… intellectus per actum suum tendit [Pi-Ordinatio] in rem secundum quod est in anima… Quia cum intellectus feratur in rem secundum quod res est in anima, prout habet rationem veri [O-Ratio veri], indiget intellectus ad intelligendum rem aliquo medio lumine, vel demonstratione, per quod rem deducat in hoc quod ad intelligendum sibi sit proportionate [Pi-Proportional].

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 14, q. 1, a. 1.b et 3.b || Utrum in Christo sit aliqua scientia creata [I-Man’s knowledge | I-Christ’s human knowledge]. Sensus autem potentia passiva est: quia non potest esse in actu omnium ad quae se extendit sua operatio per naturam potentiae: non enim potest esse aliquid quod actu habeat omnes colores: et sic patiendo a coloribus fit in actu, et eis assimilatur, et cognoscit eos. Similiter etiam intellectus est cognoscitivus omnium entium: quia ens et verum [Pi-Universal | Om-Ens et verum] convertuntur, quod est obiectum intellectus. Nulla autem creatura potest esse in actu [Pi-In act] totius entitatis, cum sit ens finitum: hoc enim solius Dei est, qui est fons omnium entium [Pi-Universal | SDio-Od-Actus totius entis], omnia quodammodo in se praehabens, ut dicit Dionysius; et ideo nulla creatura potest intelligere sine aliquo intellectu, qui sit potentia passiva, idest receptiva: unde nec sensus nec intellectus possibilis operari possunt, nisi [Pi-Necessity] per sua activa perficiantur [Pi-Perfection] vel moveantur [Pi-Moves]. Sed quia sensus non sentit nisi ad praesentiam sensibilis, ideo ad ejus operationem perfectam [Ps-Perfection] sufficit impressio sui activi per modum passionis tantum. In intellectu autem requiritur ad ejus perfectionem [Pi-Perfection] quod impressio sui activi sit in eo non solum per modum passionis, sed etiam per modum qualitatis et formae connaturalis [Pi-Connatural] perfectae [Pi-Perfection]: et hanc formam habitum dicimus…

                        Tertio potest esse aliqua cognitio altera nobilior quantum ad genus cognitionis, quod consequitur naturam potentiae intellectivae; et quia Christus cognovit intellectu possibili, cujus est obiectum phantasma [Om-Phantasms], ideo cognovit ea cum continuo et tempore, utens phantasmatibus [Om-Phantasms] quasi obiectis intellectus, non quidem sicut ab eis speciem accipiens, sed sicut species circa ea ponens, sicut contingit in eo qui habet habitum, et actu aliqua considerat. Hoc autem genere cognitionis angeli non cognoscunt; sed aliquo altiori secundum ordinem naturae, scilicet sine continuo et tempore.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 17, q. 1, a. 1.c ad 3 || Videtur quod in Christo sint plures voluntates rationis [I-Comparing intellect and will]. Quod obiectum intellectus est verum [O-Verum], cujus differentiae sunt necessarium et contingens; non autem sunt differentiae boni inquantum hujusmodi…

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 23, q. 1, a. 2 et ad 3, 5 || Utrum habitus in nobis existens cognosci possit [I-Man’s knowledge]. Cognitio autem de re secundum id quod est, potest dupliciter haberi; scilicet dum cognoscitur quid est, et an est. Quid autem res est, cognoscitur, dum ipsius quidditas [Sa-Om-Quidditas rei] comprehenditur: quam quidem non comprehendit sensus, sed solum accidentia sensibilia; nec imaginatio, sed solum imagines corporum; sed est proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus, ut dicitur in III De anima; et ideo Augustinus dicit, quod intellectus cognoscit res per essentiam suam, quia obiectum ejus est ipsa essentia rei [SAug-Om-Essentia rei].

                        Essentiam autem alicujus rei, intellectus noster tripliciter comprehendit. Uno modo comprehendit essentias rerum quae cadunt in sensu, abstrahendo ab omnibus individuantibus, sub quibus cadebat in sensu et in imaginatione; et sic remanebit pura essentia rei, puta hominis, quae consistit in his quae sunt hominis inquantum est homo. Alio modo essentias rerum quas non videmus, cognoscimus per causas vel effectus eis proportionatos [Ps-Proportional], cadentes in sensu. Si autem effectus non fuerint proportionati causae, non facient causam cognoscere quid est, sed quia est tantum, sicut patet de Deo. Tertio modo cognoscit essentias artificialium nunquam visorum, investigando ex proportione finis [Pi-Proportional | Pi-End] ea quae exiguntur ad illud artificiatum.

                        Similiter an res sit, tripliciter cognoscit. Uno modo quia cadit sub sensu. Alio modo ex causis et effectibus rerum cadentibus sub sensu, sicut ignem ex fumo perpendimus. Tertio modo cognoscit aliquid in seipso esse ex inclinatione quam habet ad aliquos actus: quam quidem inclinationem cognoscit ex hoc quod super actus suos reflectitur, dum cognoscit se operari. Loquendo autem de cognitione habituum, qua cognoscuntur quid sint, eorum cognitio ex duobus ultimis modis commiscetur: quia habitus ipsos per actus cognoscimus, sicut causam per effectum…

            Ad tertium… animam reflecti per cognitionem supra seipsam, vel supra ea quae ipsius sunt, contingit dupliciter. Uno modo secundum quod potentia cognoscitiva cognoscit naturam sui, vel eorum quae in ipsa sunt; et hoc est tantum intellectus cujus est quidditates [Om-Quidditas rei] rerum cognoscere.j

                        Intellectus autem, ut dicitur in III De anima, sicut alia, cognoscit seipsum, quia scilicet per speciem non quidem sui, sed obiecti, quae est forma ejus [Sa-Om-Intellect itself per intelligible species]; ex qua cognoscit actus sui naturam, et ex natura actus naturam potentiae cognoscentis, et ex natura potentiae naturam essentiae [Pg-Nature-Potency-Act-Object], et per consequens aliarum potentiarum: non quod habeat de omnibus his diversas similitudines, sed quia in obiecto suo non solum cognoscit rationem veri [Om-Ratio veri], secundum quam est ejus obiectum, sed omnem rationem quae est in eo, unde et rationem boni… Alio modo anima reflectitur super actus suos cognoscendo illos actus esse…

            Ad quintum… sicut dictum est, tota cognitio qua cognoscit intellectus ea quae sunt in anima, fundatur super hoc quod cognoscit obiectum suum, quod habet phantasma [Om-Phantasms] sibi correspondens: non enim oportet quod solum in phantasmatibus cognitio stet; sed quod ex phantasmatibus sua cognitio oriatur, et quod imaginationem in aliquibus relinquat.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 23, q. 2, a. 3.a – 3.c || Utrum fides sit in voluntate sicut in subjecto [I-Comparing intellect and will | I-Faith]. Obiectum habitus concordat obiecto potentiae, quae est ejus subjectum. Sed obiectum fidei est verum, quod est obiectum intellectus [Om-Verum]; non autem bonum quod est obiectum voluntatis.

                        Ad secundam quaestionem dicendum, quod intellectus speculativus et practicus in hoc differunt quod intellectus speculativus considerat verum absolute, practicus autem considerat verum in ordine ad opus… Cum ergo fidei obiectum proprium sit veritas prima, quae, inquantum est finis operis, regulat in opere: fides principaliter erit in intellectu speculativo, et secundario in practico: quia intellectus speculativus et practicus non sunt diversae potentiae [Pi-Specifies], sed differunt fine, ut dicitur in II Metaphys., et III De anima [Sa-Speculative and practical intellects are not diverse], inquantum practicus ordinatur ad opus, speculativus autem ad veritatis inspectionem tantum.

                        Ad tertiam quaestionem dicendum, quod cum virtus ponat potentiam in ultimo quantum ad actum, non sufficit ad rationem virtutis quod potentia per actum ponatur in ultimo quantum ad obiectum… Bonum autem intellectus est verum [Om-Verum is bonum intellectus], quod est finis [Pi-End] et perfectio ejus [Pi-Perfection]. Unde non sufficit ad rationem virtutis intellectualis quod per eam cognoscatur verum; sed oportet quod actus quo verum consideratur, sit perfectus etiam ex modo, ut bene quis intelligat… efficacia intellectus ad obiectum proprium [Pi-Proper] conspiciendum vel in se vel per resolutionem ad id quod in se conspicitur.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 24, q. 1, a. 1.a || Utrum veritas increata sit obiectum fidei. In obiecto alicujus potentiae contingit tria considerare: scilicet id quod est formale in obiecto [Pg-Formaliter], et id quod est materiale, et id quod est accidentale; sicut patet in obiecto visus: quia formale in ipso est lumen [Ps-Formaliter], quod facit colorem visibilem actu [Ps-In act]; materiale vero ipse color, qui est potentia visibilis; accidentale vero, sicut quantitas et alia hujusmodi, quae colorem comitantur. Et quia unumquodque agit secundum quod est in actu [Pg-In act] et per suam formam, obiectum autem est activum in virtutibus passivis; ideo ratio obiecti ad quam proportionatur potentia passiva [Pg-Proportional], est id quod est formale in obiecto [Pg-Formaliter]; et secundum hoc diversificantur potentiae et habitus [Pg-Specifies], qui ex ratione obiecti speciem recipiunt: et haec tria est invenire in obiecto fidei.

                        Cum enim fides non assentiat alicui, nisi propter veritatem primam credibilem, non habet quod sit actu credibile nisi ex veritate prima, sicut color est visibilis ex luce; et ideo veritas prima est formale in obiecto fidei, et a qua est tota ratio obiecti… [Quod] est materiale in obiecto fidei; ea autem quae ex istis credibilibus consequuntur, sunt quasi accidentaliter. Et ideo concedendum est, quod obiectum fidei, proprie loquendo, est veritas prima.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 24, q. 1, a. 2.a || Utrum fides possit esse de visis. Visio, proprie loquendo, est actus sensus visus, sed propter nobilitatem istius sensus translatum est nomen visionis ad actus aliarum potentiarum cognitivarum secundum similitudinem ad sensum visus… unde transferendo nomen visionis ad intellectum, proprie intelligendo, videmus quando per lumen intellectuale ipsa forma intellectualis fit in intellectu nostro; sive illud lumen sit naturale; sicut cum intelligimus quidditatem hominis [Om-Quidditas], aut alicujus hujusmodi; sive sit supernaturale, sicut quo Deum in patria videbimus… sicut per lumen naturale videmus principia prima quae cognoscimus statim, ut terminos; sive per lumen supernaturale, sicut est visio prophetiae. Et ulterius etiam ea quae in ista principia resolvere possumus per rationem dicuntur videri, sicut ea quae scimus demonstrative probata. Et secundum hoc patet quod fides non potest esse de visis: quia forma illa intelligibilis quae principaliter est objectum fidei, idest Deus, formationem intellectus nostri subterfugit, et non est ei pervius in statu viae, ut dicit Augustinus. Nec iterum ea quae sunt fidei, ad principia visa reducere possumus demonstrando.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 26, q. 1, a. 1 || Utrum spes sit passio. Quamvis omnis operatio potentiarum animae, quae per sua objecta in actum reducuntur, sicut intellectus possibilis, sensus, et appetitus, possint dici passiones, tamen proprie loquendo passio est in operationibus appetitus sensitivae partis, secundum quod Damascenus dicit in 2 libro, quod passio est motus appetitivae virtutis sensibilis, qui est ex imaginatione boni vel mali.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 26, q. 2, a. 3.a ad 1 || Utrum spes sit virtus distincta ab aliis. Quod idem secundum rem est obiectum omnium virtutum theologicarum, sed differt secundum rationem: quia inquantum est primum verum, est obiectum fidei; inquantum est summum bonum, est obiectum caritatis; inquantum est altissimum arduum, est obiectum spei. Et quia beatitudo nominat maxime arduum, cum sit status omnium bonorum aggregatione completus, ut dicit Boetius, ideo in definitione spei praecipue ponitur beatitudo. Virtus autem et potentia non differunt ex obiectis secundum differentiam realem objecti, sed secundum diversas rationes objecti [Pg-Specifies]: quae quidem rationes formaliter [Pg-Formaliter] complent obiectum ipsum.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 27, q. 1, a. 4.a || Utrum cognitio sit altior amore [I-Comparing knowledge and love]. Patet ergo quod cognitio pertinet ad perfectionem cognoscentis [Pi-Perfection], qua in seipso perfectum est: voluntas autem pertinet ad perfectionem rei secundum ordinem [Pi-Ordinatio] ad alias res; et ideo obiectum cognoscitivae virtutis est verum [Om-Verum], quod est in anima, ut dicit Philosophus [Sa-Veritas et falsitas is in the mind], VI Metaph. obiectum autem appetitivae bonum, quod est in rebus.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 27, q. 2, a. 4a et ad 3 || Utrum caritas sit una virtus vel plures. Quod virtus specificatur [Pg-Specifies] ex obiecto suo secundum illam rationem qua principaliter in ipsum tendit [Pg-Ordinatio]

            Ad tertium… materialis diversitas obiecto rum sufficit ad diversificandum actum secundum numerum; sed secundum speciem actus non diversificantur nisi ex diversitate formali objecti [Pg-Specifies | Pg-Formaliter]. Formalis autem objecti diversitas est secundum illam rationem quam principaliter attendit [Pg-Ordinatio] vel habitus vel potentia; et ideo diligere Deum et proximum sunt quidem diversi actus, sed ad eumdem habitum pertinent; sicut etiam videre album et nigrum, et propinquum et distans, sunt diversae visiones secundum numerum, et diversos modos habent, et tamen ad unam visivam potentiam pertinent: et sic etiam de actibus caritatis dantur diversa praecepta secundum diversos modos quos habent.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 27, q. 3, a. 1 || Utrum Deus per essentiam suam in statu viae possit a nobis amari [I-Loving God in his essence | I-Beatitude]. Quod in potentiis ordinatis ita est quod ubi terminatur operatio prioris potentiae, ibi incipit operatio sequentis; sicut patet quod sensus terminatur ad imaginationem, quae est motus factus a sensu secundum actum; et intellectus in termino imaginationis incipit, quia phantasmata accipit pro obiecto, ut dicitur in II De anima [Sa-Om-Phantasms sicut colores]; et ideo illarum rerum quae non habent phantasmata, cognitionem non potest accipere, nisi [Pi-Necessity] ex rebus quarum sibi repraesentantur phantasmata. Unde in statu viae, in qua accipit a phantasmatibus, non potest Deum immediate videre [Om-Not-God]; sed oportet ut ex visibilibus, quorum phantasmata capit, in ejus cognitionem deveniat.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 31, q. 2, a. 4 et ad 5 || Utrum scientia quam modo habemus, totaliter tolletur [I-Knowledge without body]. Quod in scientia quam modo habemus, est tria considerare: scilicet habitum, actum, et modum agendi. Modus autem agendi est ut intelligat cum phantasmate: quia in statu viae verum est quod dicit Philosophus in III De anima, quod nequaquam sine phantasmate [Sa-Nothing understood without phantasms | Pi-Necessity | Om-Phantasms] intelligeret anima non solum quantum ad acquirendam scientiam, sed etiam quo ad considerationem eorum quae quis jam scit: quia phantasmata se habent ad intellectum sicut sensibilia ad sensum [Sa-Om-Phantasms sicut sensibilia]… Uno modo ex hoc quod anima humana est ultima secundum naturae ordinem in gradibus intellectus; unde se habet intellectus ejus possibilis ad omnia intelligibilia [Pi-Universal | Om-Intelligible], sicut se habet materia prima ad omnes formas sensibiles; et propter hoc non potest in actum [Pi-In act] exire prius quam recipiat rerum species, quod fit per sensum et imaginationem.

                        Alio modo ex hoc quod est forma corporis; unde oportet quod operatio ejus sit operatio totius hominis; et ideo communicat ibi corpus non sicut instrumentum per quod operetur, sed sicut repraesentans obiectum, scilicet phantasma [Om-Phantasms]; et inde contingit quod anima non potest intelligere sine phantasmate etiam ea quae prius novit. In anima ergo separata a corpore remanebit natura animae, sed non remanebit unio ad corpus in actu; et ideo ea considerata in natura sua tantum, non indigebit phantasmatibus quantum ad considerationem eorum quae prius scivit, sed solum quantum ad considerationem eorum quae de novo debet scire; et ideo ea quae prius scivit, poterit considerare non quidem utendo phantasmate, sed ex habitu scientiae prius habito,

            Ad quintum… ille modus cognoscendi accidit scientiae ex statu ejus in quo est: non enim phantasma [Om-Not-Phantasms] est obiectum propinquum et proprium [Pi-Proper] intellectus, cum sit intelligibile [Om-Intelligible] in potentia, non in actu [Pi-In act]; sed species intellecta [Om-Species] est per se [Pi-Per se] obiectum ejus.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 33, q. 2, a. 2.a ad 3 || Utrum prudentia habeat aliquam materiam specialem [I-Prudence]. Quod sicut idem secundum rem est obiectum intellectus inquantum est verum [Om-Verum], et voluntatis inquantum est bonum; ita etiam idem secundum rem diversa ratione potest esse materia prudentiae, et aliarum moralium virtutum; prudentiae quidem inquantum est consiliabile, aliarum autem virtutum inquantum est agibile.

Scripta s. lib. Sent., lib. 3, d. 35, q. 2, a. 2.a || Utrum intellectus sit donum [I-Gifts of the Spirit]. Quod intellectus secundum suum nomen importat cognitionem pertingentem ad intima rei. Unde cum sensus et imaginatio circa accidentia occupentur quae quasi circumstant essentiam rei [Om-Essentia rei], intellectus ad essentiam ejus pertingit. Unde secundum philosophum, obiectum intellectus est quid [Sa-Om-Quid]. Sed in apprehensione hujus essentiae est differentia. Aliquando enim apprehenditur ipsa essentia per seipsam, non quod ad eam ingrediatur intellectus ex ipsis quae quasi circumvolvuntur ipsi essentiae; et hic est modus apprehendendi substantiis separatis; unde intelligentiae dicuntur.

Scripta s. lib. Sent., lib. 4, d. 12, q. 1, a. 1b ad 2 || Utrum accidentia sine subjecto esse Deus facere posit [I-Eucharist]. Quod de substantia rei [Om-Substantia rei] judicare non pertinet ad sensum, sed ad intellectum, cujus obiectum est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est, not sensible], ut dicitur in III De anima; et ideo non accidit ibi aliqua deceptio [Pi-Infallible]; quia accidentia sunt ibi de quibus sensus judicat; sed de substantia verum judicium habet intellectus fide juvatus. Nec est inconveniens quod intellectus absque fide erret in hoc sacramento, sicut et in aliis quae sunt fidei.

Scripta s. lib. Sent., lib. 4, d. 49, q. 1, a. 1b || Utrum beatitudo in bonis corporis consistat [I-Beatitude]. Non enim potest intelligi in aliqua potentia reflexio super actum suum [O-Not-Act of knowing], nisi actu suo, in quem fit reflexio, prius terminato per obiectum proprium [Pi-Proper | Pi-Terminus of the action], quod sit aliud ab ipso actu potentiae illius; alias oporteret in infinitum procedere. Si enim intellectus intelligit se intelligere, oportet quod intelligat se intelligere aliquid; et si dicas quod intelligit se intelligere hoc quod est se intelligere, adhuc oportebit aliud ponere, et sic in infinitum. Patet ergo quod ipsum intelligere non potest esse primum [Pi-Primo] obiectum intellectus; et eadem ratione nec ipsum velle potest esse obiectum primum voluntatis.

Scripta s. lib. Sent., lib. 4, d. 49, q. 2, a. 3 || Utrum sancti in patria videndo Deum, eum comprehendant [I-Beatitude]. Intelligibile [Om-Intelligible] autem non cognoscitur ab intellectu sub ratione quantitatis dimensivae nisi per accidens, inquantum scilicet accipit a sensu; ex quo sequitur quod intelligat cum continuo; et secundum hoc intellectus impeditur a comprehensione intelligibilis [Om-Intelligible] propter excessum quantitatis; sicut impeditur a comprehensione lineae vel numeri infiniti. Sed per se loquendo, intelligibile [Om-Intelligible] comparatur ad intellectum secundum rationem quantitatis virtualis, eo quod proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus est quid [Om-Quid]; et ideo in his quae sunt separata a sensu, non impeditur comprehensio intellectus nisi per excessum quantitatis virtualis; et hoc est quando intelligibile [Om-Intelligible] plus est cognoscibile quam intellectus cognoscere possit vel cognoscat.

Scripta s. lib. Sent., lib. 4, d. 49, q. 2, a. 7 ad 6 || Utrum Deus in statu viae possit per essentiam videri [I-How man knows God]. Quod visio intellectualis est de his quae sunt in anima per sui essentiam, non quocumque modo, sed de his quae sunt in ea ut formae intelligibiles [Om-Intelligible forms] in intellectu. Sic autem non est Deus in anima viatoris [Om-Not-God] per essentiam suam, sed per similitudinem. Quod autem dicitur ab Augustino quod visio intellectualis est earum rerum quarum similitudines non sunt aliud quam ipsae, est referendum ad obiectum visionis, non ad medium quo videtur. Constat enim quod medium quo intelligitur lapis, est species ejus in anima, quae non est ipsa lapidis essentia; sed per similitudinem lapidis pervenitur ad cognoscendam ipsam essentiam lapidis; quia obiectum intellectus est quid [Om-Quid], idest rei essentia, seu quidditas [Om-Essentia rei | Om-Quidditas]. Sed hoc non contingit in visione imaginaria vel corporali; quia obiectum imaginationis vel sensus non est ipsa essentia rei, sed accidentia quae sunt extra, sicut color, et figura, et hujusmodi.

Scripta s. lib. Sent., lib. 4, d. 49, q. 3, a. 2 || Utrum causa delectationis sit sola operatio connaturalis habitus non impedita. Ultimum autem et perfectissimum quod est in unoquoque, est sua operatio; unde omnis forma inhaerens comparatur ad operationem quodammodo ut potentia ad actum; propter quod forma dicitur actus primus, ut scientia; et operatio actus secundus, ut considerare, ut patet in II De anima… Nostrum sentire et intelligere sunt ex aliqua permutatione [Pg-Moves] intellectus et sensus a suis obiectis; ab eo autem quod jam in se quiescit, nihil immutatur [Pg-Necessity].

Scripta s. lib. Sent., lib. 4, d. 50, q. 1, a. 1 ad 2 || Utrum anima aliquid intelligere possit a corpore separata [I-Knowledge without body]. Intelligere, secundum quod exit ab intellectu, non est actio communis animae et corpori (non enim intellectus intelligit mediante aliquo organo corporali), sed est communis animae et corpori ex parte obiecti, inquantum intelligimus abstrahendo a phantasmatibus [Om-Phantasms], quae sunt in organo corporali; et hunc modum intelligendi anima separata non habet.

Scripta s. lib. Sent., lib. 4, d. 50, q. 1, a. 2 || Utrum anima per species quas nunc a corpore abstrahit, separata postmodum per eas aliquid intelligat [I-Knowledge without body]. Et ideo ponendum secundum alios videtur, quod species intelligibiles remanent in anima postquam actu intelligere desierit, et etiam major habilitas ad recipiendum ab intellectu agente; et quod utrumque eorum remanebit in anima separata, et utroque uti poterit in intelligendo; alio tamen modo eis utitur cum est corpori conjuncta. Cum enim est conjuncta corpori, ejus intellectus non potest aliquid considerare nec per species acquisitas, nec per aliquem influxum superioris substantiae, nisi [Pi-Necessity] convertendo se ad phantasmata; quia, propter perfectam conjunctionem ejus ad corpus, potentia intellectiva ejus nihil cognoscit nisi [Pi-Necessity] per ea quae per corpus recipiuntur, unde habet phantasmata [Om-Phantasms] quasi obiecta ad quae respicit; sed cum erit a corpore separata, intelliget per alium modum, ut supra dictum est, scilicet non aspiciendo ad phantasmata.

2. Summa contra gentiles (1259-64)

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 25 || Quod Deus non est in aliquo genere… Quod autem ens non possit esse genus, probatur per philosophum in hunc modum. Si ens esset genus, oporteret differentiam aliquam inveniri per quam traheretur ad speciem. Nulla autem differentia participat genus, ita scilicet quod genus sit in ratione differentiae, quia sic genus poneretur bis in definitione speciei: sed oportet differentiam esse praeter id quod intelligitur in ratione generis. Nihil autem potest esse quod sit praeter id quod intelligitur per ens, si ens sit de intellectu eorum de quibus praedicatur. Et sic per nullam differentiam contrahi potest. Relinquitur igitur quod ens non sit genus. Unde ex hoc de necessitate concluditur quod Deus non sit in genere.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 28 || De perfectione divina. Licet autem ea quae sunt et vivunt, perfectiora sint quam ea quae tantum sunt, Deus tamen qui non est aliud quam suum esse, est universaliter ens perfectum. Et dico universaliter perfectum, cui non deest alicuius generis nobilitas.

                        Omnis enim nobilitas cuiuscumque rei est sibi secundum suum esse: nulla enim nobilitas esset homini ex sua sapientia nisi per eam sapiens esset, et sic de aliis. Sic ergo secundum modum quo res habet esse, est suus modus in nobilitate: nam res secundum quod suum esse contrahitur ad aliquem specialem modum nobilitatis maiorem vel minorem, dicitur esse secundum hoc nobilior vel minus nobilis. Igitur si aliquid est cui competit tota virtus essendi, ei nulla nobilitatum deesse potest quae alicui rei conveniat. Sed rei quae est suum esse, competit esse secundum totam essendi potestatem: sicut, si esset aliqua albedo separata, nihil ei de virtute albedinis deesse posset; nam alicui albo aliquid de virtute albedinis deest ex defectu recipientis albedinem, quae eam secundum modum suum recipit, et fortasse non secundum totum posse albedinis. Deus igitur, qui est suum esse, ut supra probatum est, habet esse secundum totam virtutem ipsius esse. Non potest ergo carere aliqua nobilitate quae alicui rei conveniat.

                        Sicut autem omnis nobilitas et perfectio inest rei secundum quod est, ita omnis defectus inest ei secundum quod aliqualiter non Est. Deus autem, sicut habet esse totaliter, ita ab eo totaliter absistit non esse: quia per modum per quem habet aliquid esse, deficit a non esse. A Deo ergo omnis defectus absistit.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 45 || Quod intelligere Dei est sua essentia. Actus secundus est perfectior quam actus primus: sicut consideratio quam scientia. Scientia autem vel intellectus Dei est ipsa eius essentia, si est intelligens, ut ostensum est: cum nulla perfectio conveniat ei participative, sed per essentiam, ut ex superioribus patet. Si igitur sua consideratio non sit sua essentia, aliquid erit sua essentia nobilius et perfectius. Et sic non erit in fine perfectionis et bonitatis. Unde non erit primum.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 47 || Quod Deus intelligit perfecte seipsum [I-God’s knowledge]. Omne quod est in aliquo per modum intelligibilem, intelligitur ab eo. Essentia autem divina est in Deo per modum intelligibilem: nam esse naturale Dei et esse intelligibile unum et idem est, cum esse suum sit suum intelligere. Deus igitur intelligit essentiam suam. Ergo seipsum: cum ipse sit sua essentia.

                        Actus intellectus, sicut et aliarum animae potentiarum, secundum obiecta distinguuntur [Pi-Specifies]. Tanto igitur erit perfectior [Pi-Perfection] intellectus operatio quanto erit perfectius intelligibile [O-Intelligible]. Sed perfectissimum intelligibile [O-Intelligible] est essentia divina [O-God’s essence]: cum sit perfectissimus actus et prima veritas [O-Veritas prima]. Operatio autem intellectus divini est etiam nobilissima: cum sit ipsum esse divinum [Od-God’s esse], ut ostensum est. Deus igitur seipsum intelligit.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 48 || Quod Deus primo et per se solum seipsum cognoscit [I-God’s knowledge]. Operationes intellectus distinguuntur [Pi-Specifies] penes obiecta. Si igitur Deus intelligit se et aliud a se quasi principale obiectum, habebit plures operationes intellectuals… Operatio intellectualis speciem et nobilitatem habet secundum id quod est per se et primo [Pi-Primo et per se] intellectum: cum hoc sit eius obiectum. Si igitur Deus aliud a se intelligeret quasi per se et primo [Pi-Primo et per se] intellectum, eius operatio intellectualis speciem et nobilitatem haberet secundum id quod est aliud ab ipso. Hoc autem est impossibile: cum sua operatio sit eius essentia [Od-God’s essence], ut ostensum est. Sic igitur impossibile est quod intellectum a Deo primo et per se [Pi-Primo et per se] sit aliud ab ipso.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 55 || Quod Deus omnia simul intelligit. Intellectus successive multa considerantis impossibile est esse unam tantum operationem [Pi-Unicity]: cum enim operationes secundum obiecta differant, oportebit diversam esse operationem intellectus qua considerabitur primum, et qua considerabitur secundum. Intellectus autem divini est una operatio [Pi-Unicity], quae est sua essentia, ut probatum est supra. Non igitur successive, sed simul omnia sua cognita considerat.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 58 || Quod Deus non intelligit componendo et dividendo [I-God’s knowledge]. Proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus est quod quid est [O-Quod quid est]: unde circa hoc non decipitur [Pi-Infallible] intellectus nisi per accidens, circa compositionem autem et divisionem decipitur; sicut et sensus qui est propriorum [Ps-Proper] semper est verus [Ps-Infallible], in aliis autem fallitur. In intellectu autem divino non est aliquid per accidens, sed solum quod per se [Pi-Per se] est.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 59 || Quod a Deo non excluditur veritas enuntiabilium [I-God’s knowledge]. Sed verum est bonum intellectus [Sa-Om-Verum is bonum intellectus]: ut patet per philosophum, in VI Ethicorum. Ergo veritas in Deo est.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 61 || Quod Deus est purissima veritas [I-God’s knowledge]. Quanto aliqua vis cognoscitiva est altior, tanto eius proprium [Pg-Proper] obiectum est universalius, plura sub se continens [Pg-Universal]: unde illud quod visus cognoscit per accidens, sensus communis aut imaginatio apprehendit ut sub proprio [Ps-Proper] obiecto contentum.

                        Sed vis divini intellectus est in fine sublimitatis in cognoscendo. Ergo omnia cognoscibilia [Pi-Universal | Od-Intelligible] comparantur ad ipsum sicut cognoscibilia proprie [Pi-Proper] et per se [Pi-Per se] et non secundum accidens. In talibus autem virtus cognoscitiva non errat [Pg-Infallible]. In nullo igitur cognoscibili possibile est divinum intellectum errare.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 68 || Quod Deus cognoscit motus voluntatis. Extenditur autem ad operationes intellectus et voluntatis: nam, cum res quaelibet operetur per suam formam, a qua est aliquod esse rei, oportet fontale principium totius esse, a quo est etiam omnis forma, omnis operationis principium esse; cum effectus causarum secundarum in causas primas principalius reducantur. Cognoscit igitur Deus et cogitationes et affectiones mentis.

                        Item. Sicut esse suum est primum et per hoc omnis esse causa, ita suum intelligere est primum, et per hoc omnis intellectualis operationis intellectualis causa. Sicut igitur Deus cognoscendo suum esse cognoscit esse cuiuslibet rei, ita cognoscendo suum intelligere et velle cognoscit omnem cogitationem et voluntatem.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 72 || Quod Deus est volens [I-God’s will]. Ex hoc enim quod Deus est intelligens, sequitur quod sit volens. Cum enim bonum intellectum sit obiectum proprium voluntatis, oportet quod bonum intellectum, inquantum huiusmodi, sit volitum… Deus autem intelligit bonum: cum enim sit perfecte intelligens, ut ex supra dictis patet, intelligit ens simul cum ratione boni [O-Ens cum ratione boni]. Est igitur volens…

                        Sed forma intellectus divini est causa motus et esse in aliis [Pi-Causa motus et esse]: agit enim res per intellectum, ut infra ostendetur. Oportet igitur quod ipse sit volens.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 79 || Quod Deus vult etiam ea quae nondum sunt. Rursum, si voluntas comparatur ad rem volitam per suum obiectum, quod est bonum intellectum; intellectus autem non solum intelligit bonum esse in se, sed etiam in propria natura [Pi-Natural]: et voluntas comparabitur ad volitum non solum secundum quod est in cognoscente, sed etiam secundum quod est in seipso.

Summa c. gentiles, lib. 1, c. 90 || Quod in Deo sit delectatio et gaudium non tamen repugnat divinae perfectioni. Sicut enim bonum et malum apprehensum sunt obiectum appetitus sensibilis, ita et appetitus intellectivi. Utriusque enim est prosequi bonum et fugere malum, vel secundum veritatem vel secundum aestimationem: nisi quod obiectum intellectivi appetitus est communius quam sensitivi, quia intellectivus appetitus respicit bonum vel malum simpliciter, appetitus autem sensitivus bonum vel malum secundum sensum; sicut etiam et intellectus obiectum est communius [Pi-Commune] quam sensus. Sed operationes appetitus speciem ex obiectis sortiuntur.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 54 || Quod non est idem componi ex substantia et esse, et materia et forma. Et ipsum esse est quo substantia denominatur ens.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 55 || Quod substantiae intellectuales sunt incorruptibiles [I-Spiritual entities]. Praeterea. Sicut sensibile est obiectum sensus, ita intelligibile [Om-Intelligible] est obiectum intellectus. Sensus autem propria [Ps-Proper] corruptione non corrumpitur nisi propter excellentiam sui obiecti: sicut visus a valde fulgidis, et auditus a fortibus sonis, et sic de aliis. Dico autem propria corruptione: quia sensus corrumpitur etiam per accidens propter corruptionem subiecti. Qui tamen modus corruptionis non potest accidere intellectui: cum non sit actus corporis ullius quasi a corpore dependens, ut supra ostensum est.

                        Patet autem quod nec corrumpitur [Pi-Does not corrupt] per excellentiam sui obiecti: quia qui intelligit valde intelligibilia, non minus intelligit minus intelligibilia, sed magis. Intellectus igitur nullo modo est corruptibilis [Sa-Senses corrupt but intellect does not].

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 59 || Quod intellectus possibilis hominis non est substantia separata [I-Man’s knowledge]. [SAve-Unity of all human intellects] Omne cognoscens per virtutem cognoscitivam coniungitur obiecto, et non e converso: sicut et operans omne per virtutem operativam coniungitur operato. Homo autem est intelligens per intellectum sicut per virtutem cognoscitivam. Non igitur coniungitur per formam intelligibilem [Om-Intelligible forms] intellectui, sed magis per intellectum intelligibili… Homo autem intelligit, et non nisi per intellectum: unde et Aristoteles, inquirens de principio quo intelligimus, tradit nobis naturam intellectus possibilis [Sa-Nature of the possible intellect]. Oportet igitur intellectum possibilem formaliter uniri nobis, et non solum per suum obiectum.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 60 || Quod homo non sortitur speciem per intellectum passivum, sed per intellectum possibilem. His autem rationibus obviatur secundum praedictam positionem. Dicit enim praedictus Averroes quod homo differt specie a brutis per intellectum quem Aristoteles vocat passivum, qui est ipsa vis cogitativa, quae est propria homini, loco cuius alia animalia habent quandam aestimativam naturalem…

                        Quod autem haec sint falsa, et abusive dicta, evidenter apparet. Operationes enim vitae comparantur ad animam ut actus secundi ad primum: ut patet per Aristotelem, in II De anima. Actus autem primus in eodem praecedit tempore actum secundum: sicut scientia est ante considerare. In quocumque igitur invenitur aliqua operatio vitae, oportet in eo ponere aliquam partem animae quae comparetur ad illam operationem sicut actus primus ad secundum. Sed homo habet propriam operationem supra alia animalia, scilicet intelligere et ratiocinari, quae est operatio hominis inquantum est homo, ut Aristoteles dicit, in I Ethicorum. Ergo oportet in homine ponere aliquod principium quod proprie dat speciem homini, quod se habeat ad intelligere sicut actus primus ad secundum. Hoc autem non potest esse intellectus passivus praedictus: quia principium praedictae operationis oportet esse impassibile et non mixtum corpori, ut philosophus probat; cuius contrarium apparet de intellectu passivo. Non igitur est possibile quod per virtutem cogitativam, quae dicitur intellectus passivus, homo speciem sortiatur, per quam ab aliis animalibus differat…

                        Quaecumque sunt separata secundum esse, habent etiam separatas operationes: nam res sunt propter suas operationes, sicut actus primus propter secundum; unde Aristoteles dicit, in I De anima, quod, si aliqua operationum animae est sine corpore, quod possibile est animam separari. Operatio autem intellectus possibilis indiget corpore: dicit enim Philosophus, in III De anima, quod intellectus potest agere per seipsum, scilicet intelligere, quando est factus in actu per speciem a phantasmatibus abstractam, quae non sunt sine corpore.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 61 || Quod praedicta positio est contra sententiam Aristotelis. Primo quidem, quia Aristoteles in II De anima, definit animam dicens quod est actus primus physici corporis organici potentia vitam habentis: et postea subiungit quod haec est definitio universaliter dicta de omni anima; non sicut praedictus Averroes fingit, sub dubitatione hoc proferens; ut patet ex exemplaribus Graecis et translatione Boetii.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 66 || Contra ponentes intellectum et sensum esse idem. Amplius. Cognitio sensus non se extendit nisi ad corporalia. Quod ex hoc patet, quia qualitates sensibiles, quae sunt propria [Pi-Proper] obiecta sensuum, non sunt nisi in corporalibus; sine eis autem sensus nihil cognoscit. Intellectus autem cognoscit incorporalia [Pi- incorporeal]: sicut sapientiam, veritatem, et relationes rerum. Non est igitur idem intellectus et sensus.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 73 || Quod intellectus possibilis non est unus in omnibus hominibus [I-Man’s knowledge]. Dispositiones praedictarum virtutum sunt ex parte obiecti, scilicet phantasmatis [Om-Phantasms], quod propter bonitatem harum virtutum praeparatur ad hoc quod faciliter fiat intelligibile [Om-Intelligible] actu per intellectum agentem [Pi-In act (per lumen intellectus agentis)].

                        Dispositiones autem quae sunt ex parte obiectorum, non sunt habitus, sed quae sunt ex parte potentiarum… Si ergo intellectus possibilis semper habuisset species, nunquam compararetur ad phantasmata [Om-Phantasms] sicut recipiens ad obiectum motivum.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 74 || De opinione Avicennae, qui posuit formas intelligibiles non conservari in intellectu possibili [I-Man’s knowledge]. [SAvi-The possible intellect does not retain intelligible forms] Dicit etiam, in III De anima, quod phantasmata se habent ad intellectum possibilem sicut sensibilia ad sensum [Sa-Om-Phantasms sicut sensibilia]. Unde patet quod species intelligibiles sunt in intellectu possibili a phantasmatibus, non a substantia separata.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 75 || Solutio rationum quibus videtur probari unitas intellectus possibilis. Licet autem dixerimus quod species intelligibilis in intellectu possibili recepta, non sit quod intelligitur, sed quo intelligitur; non tamen removetur quin per reflexionem quandam intellectus seipsum intelligat, et suum intelligere, et speciem qua intelligit… Unde et intellectum et speciem intelligibilem intelligit eodem modo dupliciter: et percipiendo se esse et habere speciem intelligibilem, quod est cognoscere in particulari; et considerando suam et speciei intelligibilis naturam, quod est cognoscere in universali [Pi-Universal].

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 80 || Rationes probantes animam corrumpi corrupto corpore (et solutio ipsarum) [I-Knowledge without body]. Operationes etiam omnes potentiarum quae pertinent ad animam sensitivam, complentur per organa corporalia… Intelligere autem etsi non sit operatio per aliquod organum corporale exercita, tamen obiecta eius sunt phantasmata [Om-Phantasms], quae ita se habent ad ipsam ut colores ad visum: unde, sicut visus non potest videre sine coloribus, ita anima intellectiva non potest intelligere sine phantasmatibus [Pi-Necessity]. Indiget etiam anima ad intelligendum virtutibus praeparantibus phantasmata ad hoc quod fiant intelligibilia actu [Om-Phantasms intelligible in act], scilicet virtute cogitativa et memorativa: de quibus constat quod, cum sint actus quorundam organorum corporis per quae operantur, quod non possunt remanere post corpus. Unde et Aristoteles dicit quod nequaquam sine phantasmate intelligit anima [Sa-Nothing understood without phantasms]… Unde et consequenter operatio propria [Pi-Proper] eius, quae est intelligere, etsi non dependeat a corpore quasi per organum corporale exercita, habet tamen obiectum in corpore, scilicet phantasma [Om-Phantasms]… Esse vero separatae animae est ipsi soli absque corpore. Unde nec eius operatio, quae est intelligere, explebitur per respectum ad aliqua obiecta in corporeis organis existentia, quae sunt phantasmata [Om-Phantasms]: sed intelliget per seipsam ad modum substantiarum quae sunt totaliter secundum esse a corporibus separatae, de quibus infra agetur. A quibus etiam tanquam a superioribus, uberius influentiam recipere poterit ad perfectius intelligendum.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 83 || Quod anima humana incipiat cum corpore [I-Soul’s origin]. Cum natura semper ordinetur ad unum, unius virtutis oportet esse naturaliter unum obiectum [Pg-Unicity | Pg-Natural]: sicut visus colorem, et auditus sonum. Intellectus igitur cum sit una vis, est eius unum naturale obiectum, cuius per se et naturaliter [Pi-Unicity | Pi-Per se | Pi-Natural] cognitionem habet. Hoc autem oportet esse id sub quo comprehenduntur omnia [Pi-Universal] ab intellectu cognita: sicut sub colore comprehenduntur omnes colores, qui sunt per se visibiles [Ps-Universal | Ps-Per se]. Quod non est aliud quam ens [Om-Ens]. Naturaliter [Pi-Natural] igitur intellectus noster cognoscit ens, et ea quae sunt per se entis [Om-Ens | Pi-Per se] inquantum huiusmodi; in qua cognitione fundatur primorum principiorum notitia, ut non esse simul affirmare et negare, et alia huiusmodi.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 96 || Quod substantiae separatae non accipiunt cognitionem a sensibilibus [I-Angelic knowledge]. Altioris virtutis oportet esse altius obiectum. Virtus autem intellectiva substantiae separatae est altior quam vis intellectiva animae humanae: cum intellectus animae humanae sit infimus in ordine intellectuum, ut ex praemissis patet.

                        Intellectus autem animae humanae obiectum est phantasma [Om-Phantasms], ut supra dictum est: quod est superius in ordine obiectorum quam res sensibilis extra animam existens, sicut ex ordine virtutum cognoscitivarum apparet. Obiectum igitur substantiae separatae non potest esse res existens extra animam, ut ab ea immediate accipiat cognitionem; neque phantasma [Oa-Not-Phantasms]. Relinquitur igitur quod obiectum intellectus substantiae separatae sit aliquid altius phantasmate [Oa-Not-Phantasms].

                        Nihil autem est altius phantasmate in ordine obiectorum cognoscibilium nisi id quod est intelligibile [Oa-Intelligible] actu [Pi-In act]. Substantiae igitur separatae non accipiunt cognitionem intellectivam a sensibilibus, sed intelligunt ea quae sunt per seipsa etiam intelligibilia.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 98 || Quomodo una substantia separata intelligit aliam [I-Angelic knowledge | I-Comparing man’s knowledge to God’s | I-Comparing man’s knowledge to angels]. Si autem substantiae separatae intelligunt ea quae sunt per se intelligibilia, ut ostensum est; per se autem intelligibilia sunt substantiae separatae [Pi-Per se | Oa-Intelligible | Oa-Substantia separata], immunitas enim a materia [Pi-Immaterial] facit aliquid esse per se [Pi-Per se] intelligibile, ut ex superioribus patet: consequitur quod substantiae separatae intelligant, sicut propria [Pi-Proper] obiecta, substantias separatas [Oa-Substantia separata]. Unaquaeque igitur et seipsam et alias cognoscet…

                        Hoc autem sic manifestum esse potest. Est enim proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus ens intelligibile [Om-Intelligible ens]: quod quidem comprehendit omnes differentias et species entis possibiles [Pi-Universal]; quicquid enim esse potest, intelligi potest. Cum autem omnis cognitio fiat per modum similitudinis, non potest totaliter suum obiectum intellectus cognoscere nisi habeat in se similitudinem totius entis et omnium differentiarum eius. Talis autem similitudo totius entis esse non potest nisi [Pi-Necessity | Pi-Universal] natura infinita, quae non determinatur ad aliquam speciem vel genus entis, sed est universale [Pi-Universal] principium et virtus activa totius entis [Od-Actus totius entis]: qualis est sola natura divina [Od-God’s essence], ut in primo ostensum est. Omnis autem alia natura, cum sit terminata ad aliquod genus et speciem entis, non potest esse universalis [Pi-Universal] similitudo totius entis. Relinquitur igitur quod solus Deus per suam essentiam omnia [Pi-Universal] cognoscat; quaelibet autem substantiarum separatarum per suam naturam cognoscit, perfecta cognitione, suam speciem tantum; intellectus autem possibilis nequaquam, sed per intelligibilem speciem, ut supra dictum est.

Summa c. gentiles, lib. 2, c. 99 || Quod substantiae separatae cognoscunt materialia [I-Angelic knowledge]. Cum enim intellectus earum sit perfectus naturali perfectione [Pi-Natural | Pi-Perfection], utpote totus in actu [Pi-In act] existens, oportet quod suum obiectum, scilicet ens intelligibile [Oa-Intelligible ens], universaliter [Pi-Universal] comprehendat. Sub ente autem intelligibili comprehenduntur etiam species rerum corporalium. Eas igitur substantia separata cognoscit.

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 25 || Quod intelligere Deum est finis omnis intellectualis substantiae [I-Beatitude]. Propria [Pg-Proper] operatio cuiuslibet rei est finis eius [Pg-End]: est enim secunda perfectio ipsius [Pg-Perfection]; unde quod ad propriam [Pg-Proper] operationem bene se habet, dicitur virtuosum et bonum. Intelligere autem est propria [Pi-Proper] operatio substantiae intellectualis. Ipsa igitur est finis eius [Pi-End]. Quod igitur est perfectissimum [Pi-Perfection] in hac operatione, hoc est ultimus finis: et praecipue in operationibus quae non ordinantur ad aliqua operata, sicut est intelligere et sentire. Cum autem huiusmodi operationes ex obiectis speciem recipiant, per quae etiam cognoscuntur, oportet quod tanto sit perfectior aliqua istarum operationum, quanto eius obiectum est perfectius …

                        In omnibus agentibus et moventibus ordinatis oportet quod finis primi agentis et motoris sit ultimus finis omnium [Pg-End]: sicut finis ducis exercitus est finis omnium sub eo militantium. Inter omnes autem hominis partes, intellectus invenitur superior motor: nam intellectus movet appetitum, proponendo ei suum obiectum [Pi-Presents]; appetitus autem intellectivus, qui est voluntas, movet appetitus sensitivos, qui sunt irascibilis et concupiscibilis, unde et concupiscentiae non obedimus nisi voluntatis imperium adsit; appetitus autem sensitivus, adveniente consensu voluntatis, movet iam corpus. Finis [Pi-End] igitur intellectus est finis omnium actionum humanarum. Finis autem et bonum intellectus est verum [Om-Verum is bonum intellectus]: et per consequens ultimus finis primum verum [Pi-End | Om-Verum primum]. Est igitur ultimus finis totius hominis, et omnium operationum et desideriorum eius, cognoscere primum verum [Om-Verum primum], quod est Deus [Om-God].

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 26 || Utrum felicitas consistat in actu voluntatis [I-Beatitude]. Praecipue cum obiectum voluntatis sit bonum, quod habet rationem finis; verum [O-Verum] autem, quod est obiectum intellectus, non habet rationem finis nisi inquantum et ipsum est bonum…

                        In omnibus potentiis quae moventur [Pg-Moves] a suis obiectis, obiecta sunt naturaliter priora actibus illarum potentiarum: sicut motor naturaliter prior est quam moveri ipsius mobilis… Primum [Pg-Primo] igitur eius obiectum praecedit omnem actum ipsius…

                        In omnibus potentiis quae possunt converti in suos actus, prius oportet quod actus illius potentiae feratur in obiectum aliud, et postmodum feratur in suum actum. Si enim intellectus intelligit se intelligere, prius oportet poni quod intelligat rem aliquam, et consequenter quod intelligat se intelligere: nam ipsum intelligere quod intellectus intelligit, alicuius obiecti est; unde oportet quod vel procedatur in infinitum, vel, si est devenire ad primum [Pi-Primo] intellectum, hoc non erit ipsum intelligere, sed aliqua res intelligibilis [O-Res intelligibilis]… Nam primo et per se [Pi-Primo et per se] intellectus movet voluntatem: voluntas enim, inquantum huiusmodi, movetur a suo obiecto, quod est bonum apprehensum. Voluntas autem movet intellectum quasi per accidens, inquantum scilicet intelligere ipsum apprehenditur ut bonum, et sic desideratur a voluntate, ex quo sequitur quod intellectus actu intelligit.

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 40 || Quod felicitas humana non consistit in cognitione Dei quae est per fidem [I-Beatitude]. Felicitas enim est perfecta intellectus operatio, sicut ex dictis patet. In cognitione autem fidei invenitur operatio intellectus imperfectissima quantum ad id quod est ex parte intellectus, quamvis maxima perfectio inveniatur ex parte obiecti [Pi-Perfection]: non enim intellectus capit illud cui assentit credendo. Non est igitur neque in hac Dei cognitione ultima hominis felicitas [Om-God].

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 41 || Utrum in hac vita homo possit intelligere substantias separatas per studium et inquisitionem scientiarum speculativarum [I-Man’s knowledge | I-Learning]. Quod autem ex cognitione quae est per phantasmata, ad intelligendum substantias pervenire possimus, aliqui diversimode posuerunt. Avempace [SAvem-Speculative science] namque posuit quod per studium speculativarum scientiarum possumus, ex his intellectis quae per phantasmata cognoscimus, pervenire ad intelligendas substantias separatas. Possumus enim actione intellectus extrahere quidditatem rei [Om-Quidditas rei] cuiuslibet habentis quidditatem quae non est sua quidditas. Est enim intellectus natus [Pi-Natural (natus)] cognoscere quamlibet quidditatem inquantum est quidditas [Om-Quidditas]: cum intellectus proprium [Pi-Proper] obiectum sit quod quid est [Om-Quod quid est]. Si autem illud quod primo [Pi-Primo] per intellectum possibilem intelligitur, est aliquid habens quidditatem [Om-Ens], possumus per intellectum possibilem abstrahere quidditatem [Om-Quidditas] illius primo intellecti [Pi-Primo]; et si illa quidditas habeat quidditatem, possibile erit iterum abstrahere quidditatem illius quidditatis; et cum non sit procedere in infinitum, oportet quod stetur alicubi. Potest igitur intellectus noster pervenire via resolutionis ad cognoscendam quidditatem non habentem aliquam quidditatem. Talis autem est quidditas substantiae separatae. Potest igitur intellectus noster, per cognitionem horum sensibilium quae ex phantasmatibus accipitur, pervenire ad intelligendas substantias separatas.

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 56 || Quod nullus intellectus creatus, videndo Deum, videt omnia quae in eo videri possunt [I-How man knows God]. Nulla virtus cognoscitiva cognoscit rem aliquam nisi [Pg-Necessity] secundum rationem proprii [Pg-Proper] obiecti: non enim visu cognoscimus aliquid nisi [Ps-Necessity] inquantum est coloratum.

                        Proprium [Pi-Proper] autem obiectum intellectus est quod quid est, idest substantia rei [Sa-O-Quod quid est | Sa-O-Substantia rei], ut dicitur in III De anima. Igitur quicquid intellectus de aliqua re cognoscit, cognoscit per cognitionem substantiae illius rei [O-Substantia rei]: unde in qualibet demonstratione per quam innotescunt nobis propria accidentia, principium accipimus quod quid est, ut dicitur in I Posteriorum.

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 59 || Quomodo videntes divinam substantiam omnia videant [I-Beatitude]. In hoc intellectus et sensus differt, ut patet in III De anima [Sa-Senses corrupt but intellect does not], quod sensus ab excellentibus sensibilibus corrumpitur vel debilitatur, ut postmodum minora sensibilia percipere non possit: intellectus autem, quia non corrumpitur [Pi-Does not corrupt] nec impeditur a suo obiecto, sed solum perficitur [Pi-Perfection], postquam intellexit maius intelligibile [O-Intelligible], non minus poterit alia intelligibilia intelligere, sed magis.

                        Summum autem in genere intelligibilium est divina substantia [O-Substantia Dei]. Intellectus igitur qui per lumen divinum elevatur ad videndam Dei substantiam, multo magis eodem lumine perficitur [Pi-Perfection] ad omnia [Pi-Universal] alia intelligenda quae sunt in rerum natura.

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 66 || Quod nihil dat esse nisi inquantum agit in virtute divina. Nihil enim dat esse nisi inquantum est ens actu… Ex virtute igitur divina est quod aliquid det esse… Ostensum est autem in primo quod primum agens est Deus. Cum igitur esse sit communis effectus omnium agentium, nam omne agens facit esse actu.

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 73 || Quod divina providentia non excludit arbitrii libertatem [I-Providence]. Modus autem agendi cuiuslibet rei consequitur formam eius, quae est principium actionis. Forma autem per quam agit voluntarie agens, non est determinata: agit enim voluntas per formam apprehensam ab intellectu, nam bonum apprehensum movet voluntatem ut eius obiectum; intellectus autem non habet unam formam effectus determinatam, sed de ratione sua est ut multitudinem formarum [Om-Forms | Pi-Universal] comprehendat. Et propter hoc voluntas multiformes effectus producere potest. Non igitur ad rationem providentiae pertinet quod excludat voluntatis libertatem.

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 84 || Quod corpora caelestia non imprimant in intellectus nostros. Ipsum autem intelligere transcendit speciem et formam cuiuscumque corporis agentis: quia omnis forma corporea est materialis et individuata; ipsum autem intelligere habet speciem [Pi-Specifies] a suo obiecto, quod est universale [Pi-Universal] et immateriale [Pi-Immaterial]. Unde nullum corpus per formam suam corpoream intelligere potest. Multo igitur minus potest quodcumque corpus causare ipsum intelligere in alio.

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 107 || Quod substantia intellectualis cuius auxilio magicae artes utuntur, non est mala secundum suam naturam [I-Influence of magic]. In unoquoque habente intellectum, naturali ordine intellectus movet appetitum: proprium enim obiectum voluntatis est bonum intellectum. Bonum autem voluntatis est in eo quod sequitur intellectum… Cum voluntas tendat in bonum intellectum naturaliter, sicut in proprium obiectum et finem, impossibile est quod aliqua intellectualis substantia malam secundum naturam habeat voluntatem, nisi intellectus eius naturaliter erret circa iudicium boni. Nullus autem intellectus talis potest esse: falsa enim iudicia in operationibus intellectus sunt [Pi-Infallible] sicut monstra in rebus naturalibus, quae non sunt secundum naturam, sed praeter naturam; nam bonum intellectus [Pi-Bonum intellectus], et eius finis naturalis [Pi-End | Pi-Natural] est cognitio veritatis [O-Veritas].

                        Impossibile est igitur quod aliquis intellectus sit qui naturaliter in iudicio veri decipiatur [Pi-Natural | Pi-Infallible]… Nulla potentia cognoscitiva deficit a cognitione sui obiecti nisi [Pg-Infallible] propter aliquem defectum aut corruptionem suam, cum secundum propriam rationem ad cognitionem talis obiecti ordinetur [Pg-Ordinatio]: sicut visus non deficit a cognitione coloris nisi aliqua corruptione circa ipsum existente. Omnis autem defectus et corruptio est praeter naturam: quia natura intendit esse et perfectionem rei. Impossibile est igitur quod sit aliqua virtus cognoscitiva quae naturaliter deficiat a recto iudicio sui obiecti [Pg-Natural | Pg-Infallible]. Proprium [Pi-Proper] autem obiectum intellectus est verum [O-Verum]. Impossibile est igitur quod sit aliquis intellectus naturaliter [Pi-Natural | Pi-Infallible] circa cognitionem veri oberrans.

Summa c. gentiles, lib. 3, c. 108 || Rationes quibus probari videtur quod in Daemonibus non possit esse peccatum [I-Influence of demons]. Nulla virtus cognoscitiva circa proprium [Pg-Proper] obiectum decipitur [Pg-Infallible], sed solum circa extraneum: visus enim non decipitur [Ps-Infallible] in iudicio colorum; sed, dum homo per visum iudicat de sapore vel de specie rei, in hoc deceptio accidit. Proprium [Pi-Proper] autem obiectum intellectus est quidditas rei [Om-Quidditas rei]. In cognitione igitur intellectus deceptio accidere non potest [Pi-Infallible], si puras rerum quidditates [Om-Quidditas rei] apprehendat, sed omnis deceptio intellectus accidere videtur ex hoc quod apprehendit formas rerum permixtas phantasmatibus, ut in nobis accidit. Talis autem modus cognoscendi non est in substantiis intellectualibus corpori non unitis: quia phantasmata non possunt esse absque corpore. Non est igitur possibile quod in substantiis separatis accidat error in cognitione. Ergo neque peccatum voluntatis.

Autographi Deleta: S. contra gentiles[1]

Auto. Deleta: S. c. gentiles, 3:18b || Sine quibus cognitio compleri non potest, sicut visus cognoscere non potest colores in tenebris. Primo ergo modo visio divinae substantiae non excedit virtutem cognoscitivam [Pi-Proportional] intellectus creati,/ hoc enim modo / non enim est divina substantia aliquid extraneum ab intellectus obiecto, sicut sonus est aliquid extraneum a genere coloris. Cum enim bonum intellectus sit verum [Sa-Om-Verum is bonum intellectus], ut Arist. dicit in VI Eth., verum autem et ens convertuntur, oportet quod quicquid quocumque modo habet esse et veritatem [Om-Habens esse | Om-Esse rei et veritas] non sit extraneum ab obiecto intellectus.

3. Summa theologiae (1266-73)

Prima Pars (I)

ST I, q. 1, a. 3 || Videtur quod sacra doctrina non sit una scientia. Sacram doctrinam unam scientiam esse. Est enim unitas potentiae et habitus [Pg-Unicity] consideranda secundum obiectum, non quidem materialiter, sed secundum rationem formalem obiecti [Pg-Formaliter], puta homo, asinus et lapis conveniunt in una formali ratione colorati [Ps-Formaliter], quod est obiectum visus. Quia igitur sacra Scriptura considerat aliqua secundum quod sunt divinitus revelata, secundum quod dictum est, omnia quaecumque sunt divinitus revelabilia, communicant in una ratione formali obiecti huius scientiae. Et ideo comprehenduntur sub sacra doctrina sicut sub scientia una.

ST I, q. 1, a. 7 || Videtur quod Deus non sit subiectum huius scientiae. Sic enim se habet subiectum ad scientiam, sicut obiectum ad potentiam vel habitum. Proprie [Pg-Proper] autem illud assignatur obiectum alicuius potentiae vel habitus, sub cuius ratione omnia [Pg-Universal] referuntur ad potentiam vel habitum, sicut homo et lapis referuntur ad visum inquantum sunt colorata, unde coloratum est proprium obiectum visus [Ps-Proper | Ps-Universal].

ST I, q. 3, a. 4 || Videtur quod in Deo non sit idem essentia et esse. Quidquid est in aliquo quod est praeter essentiam eius, oportet esse causatum vel a principiis essentiae, sicut accidentia propria consequentia speciem, ut risibile consequitur hominem et causatur ex principiis essentialibus speciei; vel ab aliquo exteriori, sicut calor in aqua causatur ab igne. Si igitur ipsum esse rei sit aliud ab eius essentia, necesse est quod esse illius rei vel sit causatum ab aliquo exteriori, vel a principiis essentialibus eiusdem rei…

                        Tertio, quia sicut illud quod habet ignem et non est ignis, est ignitum per participationem, ita illud quod habet esse et non est esse, est ens per participationem. Deus autem est sua essentia, ut ostensum est. Si igitur non sit suum esse, erit ens per participationem, et non per essentiam. Non ergo erit primum ens, quod absurdum est dicere. Est igitur Deus suum esse, et non solum sua essentia.

ST I, q. 3, a. 5 || Videtur quod Deus sit in genere aliquo. Secundo, quia, cum esse Dei sit eius essentia, ut ostensum est, si Deus esset in aliquo genere, oporteret quod genus eius esset ens, nam genus significat essentiam rei, cum praedicetur in eo quod quid est. Ostendit autem philosophus in III Metaphys., quod ens non potest esse genus alicuius, omne enim genus habet differentias quae sunt extra essentiam generis; nulla autem differentia posset inveniri, quae esset extra ens; quia non ens non potest esse differentia… Omnia quae sunt in genere uno, communicant in quidditate vel essentia generis, quod praedicatur de eis in eo quod quid est. Differunt autem secundum esse, non enim idem est esse hominis et equi, nec huius hominis et illius hominis. Et sic oportet quod quaecumque sunt in genere, differant in eis esse et quod quid est, idest essentia.

ST I, q. 3, a. 6 || Videtur quod in Deo sint aliqua accidentia. Tertio, quia omne quod est per se, prius est eo quod est per accidens. Unde, cum Deus sit simpliciter primum ens, in eo non potest esse aliquid per accidens. Sed nec accidentia per se in eo esse possunt, sicut risibile est per se accidens hominis. Quia huiusmodi accidentia causantur ex principiis subiecti, in Deo autem nihil potest esse causatum, cum sit causa prima. Unde relinquitur quod in Deo nullum sit accidens.

ST I, q. 3, a. 7 || Videtur quod Deus non sit omnino simplex. Deum omnino esse simplicem, multipliciter potest esse manifestum. Primo quidem per supradicta. Cum enim in Deo non sit compositio, neque quantitativarum partium, quia corpus non est; neque compositio formae et materiae, neque in eo sit aliud natura et suppositum; neque aliud essentia et esse, neque in eo sit compositio generis et differentiae; neque subiecti et accidentis, manifestum est quod Deus nullo modo compositus est, sed est omnino simplex.

ST I, q. 4, a. 1 ad 3 || Videtur quod esse perfectum non conveniat Deo. Ipsum esse est perfectissimum omnium, comparatur enim ad omnia ut actus. Nihil enim habet actualitatem, nisi inquantum est, unde ipsum esse est actualitas omnium rerum, et etiam ipsarum formarum. Unde non comparatur ad alia sicut recipiens ad receptum, sed magis sicut receptum ad recipiens. Cum enim dico esse hominis, vel equi, vel cuiuscumque alterius, ipsum esse consideratur ut formale et receptum, non autem ut illud cui competit esse

ST I, q. 5, a. 1 || Videtur quod bonum differat secundum rem ab ente. Bonum et ens sunt idem secundum rem, sed differunt secundum rationem tantum… Intantum est autem perfectum unumquodque [Pi-Perfection], inquantum est actu [Pi-In act], unde manifestum est quod intantum est aliquid bonum, inquantum est ens, esse enim est actualitas omnis rei.

ST I, q. 5, a. 2 || Videtur quod bonum secundum rationem sit prius quam ens [I-Concept of good]. Quod ens secundum rationem est prius quam bonum. Ratio enim significata per nomen, est id quod concipit intellectus de re, et significat illud per vocem, illud ergo est prius secundum rationem, quod prius cadit in conceptione intellectus. Primo [Pi-Primo] autem in conceptione intellectus cadit ens [O-Ens], quia secundum hoc unumquodque cognoscibile [O-Intelligible] est, inquantum est actu [Pi-Universal | Pi-In act | Sa-Something is knowable to the extent that it is in act], ut dicitur in IX Metaphys. Unde ens [O-Ens] est proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus, et sic est primum intelligibile [Pi-Primo | O-Intelligible], sicut sonus est primum [Ps-Primo] audibile.

ST I, q. 8, a. 3 ad 3 || Videtur quod male assignentur modi existendi Deum in rebus, cum dicitur quod Deus est in omnibus rebus per essentiam, potentiam et praesentiam. Ad tertium… Sed de ratione potentiae est, quod sit principium agendi in aliud, unde secundum potentiam agens comparatur et applicatur rei exteriori. Et sic per potentiam potest dici agens esse in altero.

ST I, q. 11, a. 2 ad 4 || Videtur quod unum et multa non opponantur [I-Unity and multiplicity]. Ad quartum… Unum opponitur privative multis, inquantum in ratione multorum est quod sint divisa. Unde oportet quod divisio sit prius unitate, non simpliciter, sed secundum rationem nostrae apprehensionis. Apprehendimus enim simplicia per composita, unde definimus punctum, cuius pars non est, vel principium lineae. Sed multitudo, etiam secundum rationem, consequenter se habet ad unum, quia divisa non intelligimus habere rationem multitudinis, nisi per hoc quod utrique divisorum attribuimus unitatem. Unde unum ponitur in definitione multitudinis, non autem multitudo in definitione unius. Sed divisio cadit in intellectu ex ipsa negatione entis. Ita quod primo cadit in intellectu ens [O-Ens | Pi-Primo]; secundo, quod hoc ens non est illud ens, et sic secundo apprehendimus divisionem; tertio, unum; quarto, multitudinem.

ST I, q. 12, a. 1 || Videtur quod nullus intellectus creatus possit Deum per essentiam videre [I-How man knows God | I-Beatitude]. Cum unumquodque sit cognoscibile secundum quod [Pi-Necessity] est in actu [Pi-In act], Deus, qui est actus purus absque omni permixtione potentiae, quantum in se est, maxime cognoscibilis est. Sed quod est maxime cognoscibile [Om-Intelligible] in se, alicui intellectui cognoscibile non est, propter excessum intelligibilis supra intellectum, sicut sol, qui est maxime visibilis, videri non potest a vespertilione, propter excessum luminis. Hoc igitur attendentes, quidam posuerunt quod nullus intellectus creatus essentiam Dei videre potest.

                        Sed hoc inconvenienter dicitur. Cum enim ultima hominis beatitudo in altissima eius operatione consistat, quae est operatio intellectus, si nunquam essentiam Dei videre potest intellectus creatus, vel nunquam beatitudinem obtinebit, vel in alio eius beatitudo consistet quam in Deo. Quod est alienum a fide. In ipso enim est ultima perfectio rationalis creaturae, quia est ei principium essendi, intantum enim unumquodque perfectum est, inquantum ad suum principium attingit [Pi-Perfection]. Similiter etiam est praeter rationem. Inest enim homini naturale [Pi-Natural] desiderium cognoscendi causam, cum intuetur effectum; et ex hoc admiratio in hominibus consurgit. Si igitur intellectus rationalis creaturae pertingere non possit ad primam causam rerum, remanebit inane desiderium naturae. Unde simpliciter concedendum est quod beati Dei essentiam videant.

ST I, q. 12, a. 2 ad 3 || Videtur quod essentia Dei ab intellectu creato per aliquam similitudinem videatur. Ad tertium… Divina essentia est ipsum esse. Unde, sicut aliae formae intelligibiles quae non sunt suum esse, uniuntur intellectui secundum aliquod esse quo informant ipsum intellectum et faciunt ipsum in actu; ita divina essentia unitur intellectui creato ut intellectum in actu, per seipsam faciens intellectum in actu.

ST I, q. 12, a. 3 || Videtur quod essentia Dei videri possit oculo corporali. Quod impossibile est Deum videri sensu visus, vel quocumque alio sensu aut potentia sensitivae partis. Omnis enim potentia huiusmodi est actus corporalis organi, ut infra dicetur. Actus autem proportionatur [Pg-Proportional] ei cuius est actus. Unde nulla huiusmodi potentia potest se extendere ultra corporalia. Deus autem incorporeus est, ut supra ostensum est. Unde nec sensu nec imaginatione videri potest, sed solo intellectu

ST I, q. 12, a. 4 et ad 3 || Videtur quod aliquis intellectus creatus per sua naturalia divinam essentiam videre possit [I-How man knows God]. Impossibile est quod aliquis intellectus creatus per sua naturalia essentiam Dei videat [Oa/Om-Not-God’s essence]. Cognitio enim contingit secundum quod cognitum est in cognoscente. Cognitum autem est in cognoscente secundum modum cognoscentis. Unde cuiuslibet cognoscentis cognitio est secundum modum suae naturae… [Anima nostra] habet duas virtutes cognoscitivas. Unam, quae est actus alicuius corporei organi. Et huic connaturale [Pi-Connatural] est cognoscere res secundum quod sunt in materia individuali, unde sensus non cognoscit nisi singularia. Alia vero virtus cognoscitiva eius est intellectus, qui non est actus alicuius organi corporalis.

                        Unde per intellectum connaturale [Pi-Connatural] est nobis cognoscere naturas, quae quidem non habent esse nisi in materia individuali [Om-Naturas cum esse in materia individuali]; non tamen secundum quod sunt in materia individuali, sed secundum quod abstrahuntur ab ea per considerationem intellectus.

                        Unde secundum intellectum possumus cognoscere huiusmodi res in universali [Pi-Universal], quod est supra facultatem sensus. Intellectui autem angelico connaturale [Pi-Connatural] est cognoscere naturas non in materia existents [Oa-Naturas non in materia existentes]. Quod est supra naturalem facultatem intellectus animae humanae, secundum statum praesentis vitae, quo corpori unitur.

                        Relinquitur ergo quod cognoscere ipsum esse subsistens, sit connaturale [Pi-Connatural] soli intellectui divino, et quod sit supra facultatem naturalem cuiuslibet intellectus creati, quia nulla creatura est suum esse, sed habet esse participatum. Non igitur potest intellectus creatus Deum per essentiam videre, nisi inquantum Deus per suam gratiam se intellectui creato coniungit, ut intelligibile [O-Intelligible] ab ipso.

            Ad tertium… Sensus visus, quia omnino materialis est, nullo modo elevari potest ad aliquid immateriale. Sed intellectus noster vel angelicus, quia secundum naturam a materia aliqualiter elevatus est, potest ultra suam naturam per gratiam ad aliquid altius elevari. Et huius signum est, quia visus nullo modo potest in abstractione cognoscere id quod in concretione cognoscit, nullo enim modo potest percipere naturam, nisi ut hanc. Sed intellectus noster potest in abstractione considerare quod in concretione cognoscit. Etsi enim cognoscat res habentes formam in materia, tamen resolvit compositum in utrumque, et considerat ipsam formam per se.

                        Et similiter intellectus angeli, licet connaturale sit ei cognoscere esse concretum in aliqua natura, tamen potest ipsum esse secernere per intellectum, dum cognoscit quod aliud est ipse, et aliud est suum esse. Et ideo, cum intellectus creatus per suam naturam natus sit apprehendere formam concretam et esse concretum in abstractione, per modum resolutionis cuiusdam, potest per gratiam elevari ut cognoscat substantiam separatam subsistentem, et esse separatum subsistens.

ST I, q. 12, a. 5 || Videtur quod intellectus creatus ad videndum essentiam Dei aliquo lumine creato non indigeat. Cum igitur virtus naturalis intellectus creati non sufficiat ad Dei essentiam videndam, ut ostensum est, oportet quod ex divina gratia superaccrescat ei virtus intelligendi. Et hoc augmentum virtutis intellectivae illuminationem intellectus vocamus; sicut et ipsum intelligibile vocatur lumen vel lux.

ST I, q. 12, a. 6 ad 3 || Videtur quod videntium essentiam Dei unus alio perfectius non videat [I-How man knows God]. Ad tertium… Diversitas videndi non erit ex parte obiecti, quia idem obiectum omnibus praesentabitur, scilicet Dei essentia [O-God’s essence], nec ex diversa participatione obiecti per differentes similitudines, sed erit per diversam facultatem intellectus, non quidem naturalem, sed gloriosam, ut dictum est.

ST I, q. 12, a. 7 || Videtur quod videntes Deum per essentiam ipsum comprehendant. Comprehendere Deum impossibile est cuicumque intellectui creato… Nullus autem intellectus creatus pertingere potest ad illum perfectum modum cognitionis divinae essentiae, quo cognoscibilis est… Unumquodque enim sic cognoscibile est, secundum quod est ens actu. Deus igitur, cuius esse est infinitum, ut supra ostensum est, infinite cognoscibilis est. Nullus autem intellectus creatus potest Deum infinite cognoscere. Intantum enim intellectus creatus divinam essentiam perfectius vel minus perfecte cognoscit, inquantum maiori vel minori lumine gloriae perfunditur. Cum igitur lumen gloriae creatum, in quocumque intellectu creato receptum, non possit esse infinitum, impossibile est quod aliquis intellectus creatus Deum infinite cognoscat. Unde impossibile est quod Deum comprehendat.

ST I, q. 12, a. 8 ad 4 || Videtur quod videntes Deum per essentiam omnia in Deo videant. Ad quartum… Naturale desiderium rationalis creaturae est ad sciendum omnia illa quae pertinent ad perfectionem intellectus… Si tamen solus Deus videretur, qui est fons et principium totius esse et veritatis, ita repleret naturale desiderium sciendi, quod nihil aliud quaereretur, et beatus esset.

ST I, q. 12, a. 11 et ad 3 || Videtur quod aliquis in hac vita possit Deum per essentiam videre. Ab homine puro Deus videri per essentiam non potest, nisi ab hac vita mortali separetur. Cuius ratio est quia, sicut supra dictum est, modus cognitionis sequitur modum naturae rei cognoscentis. Anima autem nostra, quandiu in hac vita vivimus, habet esse in materia corporali, unde naturaliter non cognoscit aliqua nisi quae habent formam in materia, vel quae per huiusmodi cognosci possunt. Manifestum est autem quod per naturas rerum materialium divina essentia cognosci non potest.

            Ad tertium… omnia dicimur in Deo videre, et secundum ipsum de omnibus iudicare, inquantum per participationem sui luminis omnia cognoscimus et diiudicamus, nam et ipsum lumen naturale rationis participatio quaedam est divini luminis; sicut etiam omnia sensibilia dicimus videre et iudicare in sole, idest per lumen solis.

ST I, q. 12, a. 13 et ad 1, 3 || Videtur quod per gratiam non habeatur altior cognitio Dei, quam ea quae habetur per naturalem rationem. Per gratiam perfectior cognitio de Deo habetur a nobis, quam per rationem naturalem… Cognitio enim quam per naturalem rationem habemus, duo requirit, scilicet, phantasmata ex sensibilibus accepta, et lumen naturale intelligibile, cuius virtute intelligibiles conceptiones ab eis abstrahimus… Nam et lumen naturale intellectus confortatur per infusionem luminis gratuiti.

            Ad primum… licet per revelationem gratiae in hac vita non cognoscamus de Deo quid est, et sic ei quasi ignoto coniungamur; tamen plenius ipsum cognoscimus, inquantum plures et excellentiores effectus eius nobis demonstrantur; et inquantum ei aliqua attribuimus ex revelatione divina, ad quae ratio naturalis non pertingit, ut Deum esse trinum et unum.

            Ad tertium… fides cognitio quaedam est, inquantum intellectus determinatur per fidem ad aliquod cognoscibile. Sed haec determinatio ad unum non procedit ex visione credentis, sed a visione eius cui creditur. Et sic, inquantum deest visio, deficit a ratione cognitionis quae est in scientia, nam scientia determinat intellectum ad unum per visionem et intellectum primorum principiorum.

ST I, q. 14, a. 2 et ad 2 || Videtur quod Deus non intelligat se [I-God’s knowledge]. Deus se per seipsum intelligit… In operationibus quae transeunt in exteriorem effectum, obiectum operationis, quod significatur ut terminus [Pi-Terminus of the action], sit aliquid extra operantem; tamen in operationibus quae sunt in operante, obiectum quod significatur ut terminus operationis, est in ipso operante; et secundum quod est in eo, sic est operatio in actu. Unde dicitur in libro De anima, quod sensibile in actu est sensus in actu, et intelligibile in actu [O-Intelligible | Pi-In act] est intellectus in actu [Sa-Sensibile in actu est sensus in actu, et intelligibile…]. Ex hoc enim aliquid in actu sentimus vel intelligimus, quod intellectus noster vel sensus informatur in actu per speciem sensibilis vel intelligibilis. Et secundum hoc tantum sensus vel intellectus aliud est a sensibili vel intelligibili, quia utrumque est in potentia.

                        Cum igitur Deus nihil potentialitatis habeat, sed sit actus purus, oportet quod in eo intellectus et intellectum sint idem omnibus modis, ita scilicet, ut neque careat specie intelligibili, sicut intellectus noster cum intelligit in potentia; neque species intelligibilis sit aliud a substantia intellectus divini, sicut accidit in intellectu nostro, cum est actu intelligens; sed ipsa species intelligibilis est ipse intellectus divinus. Et sic seipsum per seipsum intelligit.

            Ad secundum… Moveri et pati sumuntur aequivoce secundum quod intelligere dicitur esse quoddam moveri vel pati [Sa-Intellect: passive potency], ut dicitur in III De anima. Non enim intelligere est motus qui est actus imperfecti, qui est ab alio in aliud, sed actus perfecti, existens in ipso agente. Similiter etiam quod intellectus perficiatur ab intelligibili vel assimiletur ei, hoc convenit intellectui qui quandoque est in potentia, quia per hoc quod est in potentia, differt ab intelligibili, et assimilatur ei per speciem intelligibilem, quae est similitudo rei intellectae; et perficitur per ipsam, sicut potentia per actum.

ST I, q. 14, a. 3 || Videtur quod Deus non comprehendat seipsum [I-God’s knowledge]. Manifestum est autem quod Deus ita perfecte cognoscit seipsum, sicut perfecte cognoscibilis est. Est enim unumquodque cognoscibile [Pi-Universal | O-Intelligible] secundum modum sui actus, non enim cognoscitur aliquid secundum quod in potentia est, sed secundum quod est in actu [Pi-In act], ut dicitur in IX Metaphys. [Sa-Something is knowable to the extent that it is in act].

                        Tanta est autem virtus Dei in cognoscendo, quanta est actualitas eius in existendo, quia per hoc quod actu est, et ab omni materia et potentia separatus, Deus cognoscitivus est, ut ostensum est.

ST I, q. 14, a. 4 || Videtur quod ipsum intelligere Dei non sit eius substantia. Intelligere Dei est eius substantia. Nam si intelligere Dei sit aliud quam eius substantia, oporteret… quod aliquid aliud esset actus et perfectio substantiae divinae ad quod se haberet substantia divina sicut potentia ad actum (quod est omnino impossibile), nam intelligere est perfectio et actus intelligentis… Intelligere non est actio progrediens ad aliquid extrinsecum, sed manet in operante sicut actus et perfectio eius, prout esse est perfectio existentis, sicut enim esse consequitur formam, ita intelligere sequitur speciem intelligibilem. In Deo autem non est forma quae sit aliud quam suum esse, ut supra ostensum est. Unde, cum ipsa sua essentia sit etiam species intelligibilis, ut dictum est, ex necessitate sequitur quod ipsum eius intelligere sit eius essentia et eius esse.

ST I, q. 14, a. 5 et ad 3 || Videtur quod Deus non cognoscat alia a se [I-God’s knowledge]. Manifestum est enim quod seipsum perfecte intelligit… cum suum esse sit suum intelligere [Od-God’s esse]… Unde, cum virtus divina se extendat ad alia, eo quod ipsa est prima causa effectiva omnium entium [Pi-Universal | Od-Ens], ut ex supradictis patet; necesse est quod Deus alia a se cognoscat.

            Ad tertium… Ipsum intelligere non specificatur [Pi-Specifies] per id quod in alio intelligitur, sed per principale intellectum, in quo alia intelliguntur. Intantum enim ipsum intelligere specificatur [Pg-Specifies] per obiectum suum, inquantum forma intelligibilis [O-Intelligible forms] est principium intellectualis operationis, nam omnis operatio specificatur per formam quae est principium operationis, sicut calefactio per calorem. Unde per illam formam intelligibilem [O-Intelligible forms] specificatur intellectualis operatio, quae facit intellectum in actu [Pi-In act]. Et haec est species principalis intellecti, quae in Deo nihil est aliud quam essentia sua [Od-God’s essence], in qua omnes species rerum comprehenduntur. Unde non oportet quod ipsum intelligere divinum, vel potius ipse Deus, specificetur per aliud quam per essentiam divinam [Od-God’s essence].

ST I, q. 14, a. 8 || Videtur quod scientia Dei non sit causa rerum. Manifestum est autem quod Deus per intellectum suum causat res, cum suum esse sit suum intelligere.

ST I, q. 14, a. 9 || Videtur quod Deus non habeat scientiam non entium. Quia, cum intelligere Dei, quod est eius esse, aeternitate mensuretur, quae sine successione existens totum tempus comprehendit, praesens intuitus Dei fertur in totum tempus, et in omnia quae sunt in quocumque tempore, sicut in subiecta sibi praesentialiter. Quaedam vero sunt, quae sunt in potentia Dei vel creaturae, quae tamen nec sunt nec erunt neque fuerunt.

ST I, q. 14, a. 10 || Videtur quod Deus non cognoscat mala. Quicumque perfecte cognoscit aliquid, oportet quod cognoscat omnia quae possunt illi accidere. Sunt autem quaedam bona, quibus accidere potest ut per mala corrumpantur. Unde Deus non perfecte cognosceret bona, nisi etiam cognosceret mala. Sic autem est cognoscibile unumquodque, secundum quod est. Unde, cum hoc sit esse mali, quod est privatio boni, per hoc ipsum quod Deus cognoscit bona, cognoscit etiam mala; sicut per lucem cognoscuntur tenebrae.

ST I, q. 16, a. 1 || Videtur quod veritas non sit tantum in intellectu, sed magis in rebus [I-Truth]. Sicut bonum nominat id in quod tendit appetitus, ita verum [O-Verum] nominat id in quod tendit [Pi-Ordinatio] intellectus.

ST I, q. 16, a. 2 || Videtur quod veritas non sit solum in intellectu componente et dividente]. Verum [Om-Verum], sicut dictum est, secundum sui primam [Pi-Primo] rationem est in intellectu. Cum autem omnis res sit vera secundum quod habet propriam formam naturae suae, necesse est quod intellectus, inquantum est cognoscens, sit verus inquantum habet similitudinem rei cognitae, quae est forma eius inquantum est cognoscens. Et propter hoc per conformitatem intellectus et rei veritas definitur. Unde conformitatem istam cognoscere, est cognoscere veritatem… Intellectus autem conformitatem sui ad rem intelligibilem [Om-Intelligible] cognoscere potest, sed tamen non apprehendit eam secundum quod cognoscit de aliquo quod quid est [Om-Quod quid est]; sed quando iudicat rem ita se habere sicut est forma quam de re apprehendit, tunc primo cognoscit et dicit verum [O-Verum]. Et hoc facit componendo et dividendo, nam in omni propositione aliquam formam significatam per praedicatum, vel applicat alicui rei significatae per subiectum, vel removet ab ea. Et ideo bene invenitur quod sensus est verus de aliqua re, vel intellectus cognoscendo quod quid est [Om-Quod quid est], sed non quod cognoscat aut dicat verum [Om-Verum]. Et similiter est de vocibus complexis aut incomplexis. Veritas quidem igitur potest esse in sensu, vel in intellectu cognoscente quod quid est [Om-Quod quid est], ut in quadam re vera, non autem ut cognitum in cognoscente, quod importat nomen veri; perfectio [Pi-Perfection] enim intellectus est verum [Om-Verum] ut cognitum. Et ideo, proprie loquendo, veritas est in intellectu componente et dividente, non autem in sensu, neque in intellectu cognoscente quod quid est [Om-Quod quid est].

ST I, q. 16, a. 3 et ad 1,3 || Videtur quod verum et ens non convertantur [I-Truth]. Sicut bonum habet rationem appetibilis, ita verum [O-Verum] habet ordinem [Pi-Ordinatio] ad cognitionem. Unumquodque autem inquantum habet de esse [O-Habens esse], intantum est cognoscibile [Pi-Necessity | O-Intelligible]. Et propter hoc dicitur in III De anima, quod anima est quodammodo omnia [Pi-Universal] secundum sensum et intellectum [Sa-Quodam omnia per intellectum et sensum]. Et ideo, sicut bonum convertitur cum ente, ita et verum. Sed tamen, sicut bonum addit rationem appetibilis supra ens, ita et verum comparationem ad intellectum.

            Ad primum… verum est in rebus et in intellectu, ut dictum est. Verum autem quod est in rebus, convertitur cum ente secundum substantiam. Sed verum quod est in intellectu, convertitur cum ente, ut manifestativum cum manifestato. Hoc enim est de ratione veri, ut dictum est. Quamvis posset dici quod etiam ens est in rebus et in intellectu, sicut et verum; licet verum principaliter in intellectu, ens vero principaliter in rebus. Et hoc accidit propter hoc, quod verum et ens differunt ratione.

            Ad tertium… Cum dicitur quod ens non potest apprehendi sine ratione veri [O-Ratio veri], hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ita quod non apprehendatur ens, nisi ratio veri assequatur apprehensionem entis. Et sic locutio habet veritatem. Alio modo posset sic intelligi, quod ens non posset apprehendi, nisi apprehenderetur ratio veri. Et hoc falsum est. Sed verum non potest apprehendi, nisi apprehendatur ratio entis, quia ens cadit in ratione veri. Et est simile sicut si comparemus intelligibile [O-Intelligible] ad ens [O-Ens]. Non enim potest intelligi ens, quin ens sit intelligibile, sed tamen potest intelligi ens, ita quod non intelligatur eius intelligibilitas. Et similiter ens intellectum est verum, non tamen intelligendo ens, intelligitur verum.

ST I, q. 16, a. 4 et ad 2 || Videtur quod bonum secundum rationem sit prius quam verum. Et secundum hoc verum, absolute loquendo, prius [Pi-Primo] est quam bonum. Quod ex duobus apparet. Primo quidem ex hoc, quod verum propinquius se habet ad ens, quod est prius [Pi-Primo], quam bonum. Nam verum respicit ipsum esse simpliciter et immediate, ratio autem boni consequitur esse, secundum quod est aliquo modo perfectum; sic enim appetibile est… Unde, cum verum respiciat cognitionem [O-Verum], bonum autem appetitum, prius [Pi-Primo] erit verum quam bonum secundum rationem.

            Ad secundumIntellectus autem per prius apprehendit ipsum ens; et secundario apprehendit se intelligere ens; et tertio apprehendit se appetere ens. Unde primo [Pi-Primo] est ratio entis, secundo ratio veri, tertio ratio boni, licet bonum sit in rebus.

ST I, q. 16, a. 5 || Videtur quod Deus non sit veritas. Veritas invenitur in intellectu secundum quod apprehendit rem ut est, et in re secundum quod habet esse conformabile intellectui. Hoc autem maxime invenitur in Deo. Nam esse suum non solum est conforme suo intellectui, sed etiam est ipsum suum intelligere; et suum intelligere est mensura et causa omnis alterius esse, et omnis alterius intellectus; et ipse est suum esse et intelligere. Unde sequitur quod non solum in ipso sit veritas, sed quod ipse sit ipsa summa et prima veritas.

ST I, q. 17, a. 2 || Videtur quod in sensu non sit falsitas. Falsitas non est quaerenda in sensu, nisi sicut ibi est veritas. Veritas autem non sic est in sensu, ut sensus cognoscat veritatem; sed inquantum veram apprehensionem habet de sensibilibus… Similitudo autem alicuius rei est in sensu tripliciter. Uno modo, primo et per se [Ps-Primo et per se]; sicut in visu est similitudo colorum et aliorum propriorum sensibilium [Ps-Proper]. Alio modo, per se, sed non primo; sicut in visu est similitudo figurae vel magnitudinis, et aliorum communium sensibilium. Tertio modo, nec primo nec per se, sed per accidens; sicut in visu est similitudo hominis, non inquantum est homo, sed inquantum huic colorato accidit esse hominem. Et circa propria sensibilia sensus non habet falsam cognitionem [Ps-Infallible], nisi per accidens, et ut in paucioribus, ex eo scilicet quod, propter indispositionem organi, non convenienter recipit formam sensibilem, sicut et alia passiva, propter suam indispositionem, deficienter recipiunt impressionem agentium.

ST I, q. 17, a. 3 et ad 1 || Videtur quod falsitas non sit in intellectu [I-Truth | I-Nature of potencies]. Sicut res habet esse per propriam formam, ita virtus cognoscitiva habet cognoscere per similitudinem rei cognitae. Unde, sicut res naturalis non deficit ab esse quod sibi competit secundum suam formam, potest autem deficere ab aliquibus accidentalibus vel consequentibus; sicut homo ab hoc quod est habere duos pedes, non autem ab hoc quod est esse hominem, ita virtus cognoscitiva non deficit in cognoscendo [Pg-Infallible] respectu illius rei cuius similitudine informatur; potest autem deficere circa aliquid consequens ad ipsam, vel accidens ei.

                        Sicut est dictum quod visus non decipitur [Ps-Infallible] circa sensibile proprium [Ps-Proper], sed circa sensibilia communia, quae consequenter se habent ad illud, et circa sensibilia per accidens.

                        Sicut autem sensus informatur directe [Ps-Directe] similitudine propriorum [Ps-Proper] sensibilium, ita intellectus informatur similitudine quidditatis rei [O-Quidditas rei]. Unde circa quod quid est [O-Quod quid est] intellectus non decipitur [P/Ps-Infallible], sicut neque sensus circa sensibilia propria [Ps-Proper]. In componendo vero vel dividendo potest decipi, dum attribuit rei cuius quidditatem intelligit, aliquid quod eam non consequitur, vel quod ei opponitur. Sic enim se habet intellectus ad iudicandum de huiusmodi, sicut sensus ad iudicandum de sensibilibus communibus vel per accidens…

                        Quia vero falsitas intellectus per se solum circa compositionem intellectus est, per accidens etiam in operatione intellectus qua cognoscit quod quid est [O-Quod quid est], potest esse falsitas, inquantum ibi compositio intellectus admiscetur… Et propter hoc, in cognoscendo quidditates [O-Quidditas] simplices non potest esse intellectus falsus [Pi-Infallible], sed vel est verus, vel totaliter nihil intelligit.

            Ad primum… Quia quidditas rei [O-Quidditas rei] est proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus, propter hoc tunc proprie dicimur aliquid intelligere, quando, reducentes illud in quod quid est [O-Quod quid est], sic de eo iudicamus, sicut accidit in demonstrationibus, in quibus non est falsitas [Pi-Infallible].

ST I, q. 18, a. 2 || Videtur quod vita sit quaedam operatio [I-Life]. Intellectus noster, qui proprie [Pi-Proper] est cognoscitivus quidditatis rei [Om-Quidditas rei] ut proprii [Pi-Proper] obiecti, accipit a sensu, cuius propria [Ps-Proper] obiecta sunt accidentia exteriora. Et inde est quod ex his quae exterius apparent de re, devenimus ad cognoscendam essentiam rei [Om-Essentia rei].

ST I, q. 19, a. 3 || Videtur quod quidquid Deus vult, ex necessitate velit. Unde bonitatem suam esse Deus ex necessitate vult; sicut et voluntas nostra ex necessitate vult beatitudinem. Sicut et quaelibet alia potentia necessariam habitudinem [Pg-Ordinatio] habet ad proprium [Pg-Proper] et principale obiectum, ut visus ad colorem; quia de sui ratione est, ut in illud tendat.

ST I, q. 25, a. 1 ad 3 || Videtur quod in Deo non sit potentia. Ad tertium… potentia in rebus creatis non solum est principium actionis, sed etiam effectus. Sic igitur in Deo salvatur ratio potentiae quantum ad hoc, quod est principium effectus, non autem quantum ad hoc, quod est principium actionis, quae est divina essentia. Nisi forte secundum modum intelligendi, prout divina essentia, quae in se simpliciter praehabet quidquid perfectionis est in rebus creatis, potest intelligi et sub ratione actionis, et sub ratione potentiae; sicut etiam intelligitur et sub ratione suppositi habentis naturam, et sub ratione naturae.

ST I, q. 26, a. 2 || Videtur quod Deus non dicatur beatus secundum intellectum. Sicut unaquaeque res appetit suam perfectionem [Pg-Perfection], ita et intellectualis natura naturaliter appetit esse beata. Id autem quod est perfectissimum in qualibet intellectuali natura, est intellectualis operatio, secundum quam capit quodammodo omnia [Pi-Universal].

ST I, q. 26, a. 3 || Videtur quod Deus sit beatitudo cuiuslibet beati [I-Beatitude]. Beatitudo intellectualis naturae consistit in actu [Pi-In act] intellectus. In quo duo possunt considerari, scilicet obiectum actus, quod est intelligibile [O-Intelligible]; et ipse actus, qui est intelligere. Si igitur beatitudo consideretur ex parte ipsius obiecti, sic solus Deus [Om-God] est beatitudo, quia ex hoc solo est aliquis beatus, quod Deum intelligit; secundum illud Augustini, in V libro confess., beatus est qui te novit, etiam si alia ignoret.

ST I, q. 45, a. 2 ad 3 || Videtur quod Deus non possit aliquid creare. Ad tertium… in his quae fiunt sine motu, simul est fieri et factum esse, sive talis factio sit terminus motus, sicut illuminatio (nam simul aliquid illuminatur et illuminatum est); sive non sit terminus motus, sicut simul formatur verbum in corde et formatum est. Et in his, quod fit, est, sed cum dicitur fieri, significatur ab alio esse, et prius non fuisse. Unde, cum creatio sit sine motu, simul aliquid creatur et creatum est.

ST I, q. 45, a. 4 ad 1 || Videtur quod creari non sit proprium compositorum et subsistentium. Cum dicitur, prima rerum creatarum est esse, ly esse non importat subiectum creatum; sed importat propriam rationem obiecti creationis. Nam ex eo dicitur aliquid creatum, quod est ens, non ex eo quod est hoc ens, cum creatio sit emanatio totius esse ab ente universali, ut dictum est. Et est similis modus loquendi, sicut si diceretur quod primum [Ps-Primo] visibile est color, quamvis illud quod proprie videtur, sit coloratum.

ST I, q. 45, a. 5 ad 1 || Videtur quod non solius Dei sit creare. Ad primum… Igitur substantia immaterialis non potest producere aliam substantiam immaterialem sibi similem, quantum ad esse eius; sed quantum ad perfectionem aliquam superadditam; sicut si dicamus quod superior angelus illuminat inferiorem, ut Dionysius dicit.

ST I, q. 50, a. 2 et ad 3 || Videtur quod angelus sit compositus ex materia et forma. Intelligere autem est operatio penitus immaterialis [Pi-Immaterial]. Quod ex eius obiecto apparet, a quo actus quilibet recipit speciem et rationem, sic enim unumquodque intelligitur, inquantum a materia abstrahitur; quia formae in materia sunt individuales formae, quas intellectus non apprehendit secundum quod huiusmodi. Unde relinquitur quod omnis substantia intellectualis est omnino immaterialis.

                        Non est autem necessarium quod ea quae distinguuntur secundum intellectum, sint distincta in rebus, quia intellectus non apprehendit res secundum modum rerum, sed secundum modum suum. Unde res materiales, quae sunt infra intellectum nostrum, simpliciori modo sunt in intellectu nostro, quam sint in seipsis.

            Ad tertium… Quod quidem manifestum potest esse ex consideratione rerum materialium, in quibus invenitur duplex compositio. Prima quidem formae et materiae, ex quibus constituitur natura aliqua. Natura autem sic composita non est suum esse, sed esse est actus eius. Unde ipsa natura comparatur ad suum esse sicut potentia ad actum. Subtracta ergo materia, et posito quod ipsa forma subsistat non in materia, adhuc remanet comparatio formae ad ipsum esse ut potentiae ad actum. Et talis compositio intelligenda est in angelis. Et hoc est quod a quibusdam dicitur, quod angelus est compositus ex quo est et quod est, vel ex esse et quod est, ut Boetius dicit, nam quod est est ipsa forma subsistens; ipsum autem esse est quo substantia est, sicut cursus est quo currens currit. Sed in Deo non est aliud esse et quod est, ut supra ostensum est. Unde solus Deus est actus purus.

ST I, q. 50, a. 5 || Videtur quod angeli non sint incorruptibiles [I-Angels]. Species autem et ratio operationis ex obiecto comprehenditur. Obiectum autem intelligibile [Oa-Intelligible], cum sit supra tempus, est sempiternum. Unde omnis substantia intellectualis est incorruptibilis secundum suam naturam.

ST I, q. 54, a. 1 et ad 2 || Videtur quod intelligere angeli sit eius substantia. Actio enim est proprie actualitas virtutis [Pg-In act]; sicut esse est actualitas substantiae vel essentiae. Impossibile est autem quod aliquid quod non est purus actus, sed aliquid habet de potentia admixtum, sit sua actualitas, quia actualitas potentialitati repugnat. Solus autem Deus est actus purus. Unde in solo Deo sua substantia est suum esse et suum agere. Praeterea, si intelligere angeli esset sua substantia, oporteret quod intelligere angeli esset subsistens.

            Ad secundum… vita non hoc modo se habet ad vivere, sicut essentia ad esse; sed sicut cursus ad currere, quorum unum significat actum in abstracto, aliud in concreto. Unde non sequitur si vivere sit esse, quod vita sit essentia.

ST I, q. 54, a. 2 et ad 2 || Videtur quod intelligere angeli sit eius esse [I-Angelic knowledge]. Una scilicet actio est quae transit in aliquid exterius, inferens ei passionem, sicut urere et secare. Alia vero actio est quae non transit in rem exteriorem, sed manet in ipso agente, sicut sentire, intelligere et velle, per huiusmodi enim actionem non immutatur aliquid extrinsecum, sed totum in ipso agente agitur. De prima ergo actione manifestum est quod non potest esse ipsum esse agentis, nam esse agentis significatur intra ipsum, actio autem talis est effluxus in actum ab agente.

                        Secunda autem actio de sui ratione habet infinitatem, vel simpliciter, vel secundum quid. Simpliciter quidem, sicut intelligere, cuius obiectum est verum [Oa-Verum], et velle, cuius obiectum est bonum, quorum utrumque convertitur cum ente; et ita intelligere et velle, quantum est de se, habent se ad omnia [Pi-Universal]; et utrumque recipit speciem ab obiecto. Secundum quid autem infinitum est sentire, quod se habet ad omnia sensibilia [Ps-Universal], sicut visus ad omnia visibilia [Ps-Universal]. Esse autem cuiuslibet creaturae est determinatum ad unum secundum genus et speciem, esse autem solius Dei est simpliciter infinitum, in se omnia [Ps-Universal] comprehendens, ut dicit Dionysius, V cap. De div. Nom.

            Ad secundum… Ipsa essentia angeli est ratio totius sui esse, non autem est ratio totius sui intelligere, quia non omnia intelligere potest per suam essentiam. Et ideo secundum propriam rationem, inquantum est talis essentia, comparatur ad ipsum esse angeli. Sed ad eius intelligere comparatur secundum rationem universalioris obiecti, scilicet veri vel entis [Pi-Universal | Oa-Ratio entis et veri].

ST I, q. 54, a. 3 || Videtur quod virtus vel potentia intellectiva in angelo non sit aliud quam sua essentia. In omni autem creato essentia differt a suo esse, et comparatur ad ipsum sicut potentia ad actum, ut ex supra dictis patet. Actus autem ad quem comparatur potentia operativa, est operatio. In angelo autem non est idem intelligere et esse, nec aliqua alia operatio aut in ipso aut in quocumque alio creato, est idem quod eius esse. Unde essentia angeli non est eius potentia intellectiva, nec alicuius creati essentia est eius operativa potentia.

ST I, q. 55, a. 1 et ad 3 || Videtur quod angeli cognoscant omnia per suam substantiam [I-Angelic knowledge]. Illud quo intellectus intelligit, comparatur ad intellectum intelligentem ut forma eius, quia forma est quo agens agit. Oportet autem ad hoc quod potentia perfecte compleatur [Pg-Perfection] per formam, quod omnia [Pg-Universal] contineantur sub forma ad quae potentia se extendit. Et inde est quod in rebus corruptibilibus forma non perfecte complet potentiam materiae, quia potentia materiae ad plura se extendit quam sit continentia formae huius vel illius. Potentia autem intellectiva angeli se extendit ad intelligendum omnia [Pi-Universal], quia obiectum intellectus est ens vel verum commune [Oa-Ens et verum commune | Pi-Commune]. Ipsa autem essentia angeli non comprehendit in se omnia, cum sit essentia determinata ad genus et ad speciem.

                        Ad tertium… ea quae sunt infra Angelum, et ea quae sunt supra ipsum, sunt quodammodo in substantia eius, non quidem perfecte, neque secundum propriam rationem, cum Angeli essentia, finita existens, secundum propriam rationem ab aliis distinguatur; sed secundum quandam rationem communem. In essentia autem Dei sunt omnia perfecte et secundum propriam rationem, sicut in prima et universali virtute operativa [Pi-Universal], a qua procedit quidquid est in quacumque re vel proprium vel commune. Et ideo Deus per essentiam suam habet propriam cognitionem de rebus omnibus, non autem Angelus, sed solam communem.

ST I, q. 56, a. 2 ad 3,4 || Videtur quod unus angelus alium non cognoscat. Ad tertium… unus angelus cognoscit alium per speciem eius in intellectu suo existentem, quae differt ab angelo cuius similitudo est, non secundum esse materiale et immateriale, sed secundum esse naturale et intentionale. Nam ipse angelus est forma subsistens in esse naturali, non autem species eius quae est in intellectu alterius angeli, sed habet ibi esse intelligibile tantum. Sicut etiam et forma coloris in pariete habet esse naturale, in medio autem deferente habet esse intentionale tantum.

                        Ad quartum… Deus unamquamque creaturam fecit proportionatam universo quod facere disposuit. Et ideo, si Deus instituisset facere plures Angelos vel plures naturas rerum, plures species intelligibiles mentibus angelicis impressisset. Sicut si aedificator voluisset facere maiorem domum, fecisset maius fundamentum. Unde eiusdem rationis est quod Deus adderet aliquam creaturam universo, et aliquam speciem intelligibilem Angelo.

ST I, q. 56, a. 3 || Videtur quod angeli per sua naturalia Deum cognoscere non possint. Aliquid tripliciter cognoscitur. Uno modo, per praesentiam suae essentiae in cognoscente, sicut si lux videatur in oculo, et sic dictum est quod angelus intelligit seipsum. Alio modo, per praesentiam suae similitudinis in potentia cognoscitiva, sicut lapis videtur ab oculo per hoc quod similitudo eius resultat in oculo. Tertio modo, per hoc quod similitudo rei cognitae non accipitur immediate ab ipsa re cognita, sed a re alia, in qua resultat, sicut cum videmus hominem in speculo.

                        Primae igitur cognitioni assimilatur divina cognitio, qua per essentiam suam videtur. Et haec cognitio Dei non potest adesse creaturae alicui per sua naturalia, ut supra dictum est. Tertiae autem cognitioni assimilatur cognitio qua nos cognoscimus Deum in via, per similitudinem eius in creaturis resultantem; secundum illud Rom. I, invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Unde et dicimur Deum videre in speculo. Cognitio autem qua angelus per sua naturalia cognoscit Deum, media est inter has duas… Quia enim imago Dei est in ipsa natura angeli impressa per suam essentiam, angelus Deum cognoscit, inquantum est similitudo Dei. Non tamen ipsam essentiam Dei videt, quia nulla similitudo creata est sufficiens ad repraesentandam divinam essentiam. Unde magis ista cognitio tenet se cum speculari, quia et ipsa natura angelica est quoddam speculum divinam similitudinem repraesentans.

ST I, q. 57, a. 1 ad 2 || Videtur quod angeli non cognoscant res materiales [I-Angelic knowledge]. Ad secundum… sensus non apprehendit essentias rerum, sed exteriora accidentia tantum. Similiter neque imaginatio, sed apprehendit solas similitudines corporum. Intellectus autem solus apprehendit essentias rerum [Om-Essentia rei]. Unde in III De anima dicitur quod obiectum intellectus est quod quid est, circa quod non errat [Sa-O-Quod quid est | Pi-Infallible], sicut neque sensus circa proprium [Ps-Proper] sensibile. Sic ergo essentiae rerum materialium [Oa/Om-Essentia rei materialis] sunt in intellectu hominis vel angeli, ut intellectum est in intelligente, et non secundum esse suum reale. Quaedam vero sunt quae sunt in intellectu vel in anima secundum utrumque esse. Et utrorumque est visio intellectualis.

ST I, q. 58, a. 1 || Videtur quod intellectus angeli quandoque sit in potentia. Sicut philosophus dicit, in III De anima et in VIII Physicorum, intellectus dupliciter est in potentia, uno modo, sicut ante addiscere vel invenire, idest antequam habeat habitum scientiae; alio modo dicitur esse in potentia, sicut cum iam habet habitum scientiae, sed non considerat.

                   Primo igitur modo, intellectus angeli nunquam est in potentia respectu eorum ad quae eius cognitio naturalis se extendere potest. Sicut enim corpora superiora, scilicet caelestia, non habent potentiam ad esse, quae non sit completa per actum; ita caelestes intellectus, scilicet angeli, non habent aliquam intelligibilem potentiam, quae non sit totaliter completa per species intelligibiles connaturales eis. Sed quantum ad ea quae eis divinitus revelantur, nihil prohibet intellectus eorum esse in potentia, quia sic etiam corpora caelestia sunt in potentia quandoque ut illuminentur a sole.

ST I, q. 58, a. 4 || Videtur quod angeli intelligant componendo et dividendo. Si enim intellectus statim in ipso principio videret conclusionis veritatem, nunquam intelligeret discurrendo vel ratiocinando. Similiter si intellectus statim in apprehensione quidditatis subiecti [Oa-Quidditas], haberet notitiam de omnibus quae possunt attribui subiecto vel removeri ab eo, nunquam intelligeret componendo et dividendo, sed solum intelligendo quod quid est [Oa-Quod quid est].

ST I, q. 58, a. 5 || Videtur quod in intellectu angeli possit esse falsitas. Intellectus autem circa quod quid est semper verus est [O-Quod quid est | Pi-Infallible], sicut et sensus circa proprium obiectum, ut dicitur in III De anima [Sa-Always true circa proper object]. Sed per accidens in nobis accidit deceptio et falsitas intelligendo quod quid est, scilicet secundum rationem alicuius compositionis, vel cum definitionem unius rei accipimus ut definitionem alterius; vel cum partes definitionis sibi non cohaerent, sicut si accipiatur pro definitione alicuius rei, animal quadrupes volatile (nullum enim animal tale est); et hoc quidem accidit in compositis, quorum definitio ex diversis sumitur, quorum unum est materiale ad aliud. Sed intelligendo quidditates simplices [Om-Quidditas simplex], ut dicitur in IX Metaphys. [Sa-No falsity in knowing quidditates simplices], non est falsitas [Pg-Infallible], quia vel totaliter non attinguntur, et nihil intelligimus de eis; vel cognoscuntur ut sunt.

                        Sic igitur per se non potest esse falsitas aut error aut deceptio in intellectu alicuius angeli; sed per accidens contingit. Alio tamen modo quam in nobis. Nam nos componendo et dividendo quandoque ad intellectum quidditatis pervenimus, sicut cum dividendo vel demonstrando definitionem investigamus. Quod quidem in angelis non contingit; sed per quod quid est rei [Oa-Quod quid est rei] cognoscunt omnes enuntiationes ad illam rem pertinentes.

ST I, q. 59, a. 2 et ad 2, 3 || Videtur quod in angelis non differat voluntas ab intellectu et natura [I-Angelic knowledge | I-Comparing intellect and will]. Nam cognitio fit per hoc quod cognitum est in cognoscente, unde ea ratione se extendit eius intellectus in id quod est extra se, secundum quod illud quod extra ipsum est per essentiam, natum est aliquo modo in eo esse. Voluntas vero se extendit in id quod extra se est, secundum quod quadam inclinatione quodammodo tendit in rem exteriorem.

            Ad secundum… Potentiae non diversificantur [Pg-Specifies] secundum materialem distinctionem obiectorum, sed secundum formalem distinctionem [Pg-Formaliter], quae attenditur secundum rationem obiecti. Et ideo diversitas secundum rationem boni et veri [O-Ratio veri], sufficit ad diversitatem intellectus et voluntatis.

            Ad tertium… bonum et verum convertuntur secundum rem, inde est quod et bonum ab intellectu intelligitur sub ratione veri [O-Ratio veri], et verum a voluntate appetitur sub ratione boni.

ST I, q. 59, a. 4 || Videtur quod in angelis sit irascibilis et concupiscibilis. Cum potentiae non distinguantur secundum distinctionem materialem obiectorum, sed solum secundum rationem formalem obiecti [Pg-Specifies | Pg-Formaliter]; si alicui potentiae respondeat aliquod obiectum secundum rationem communem [Pg-Commune], non erit distinctio potentiarum secundum diversitatem propriorum [Pg-Proper] quae sub illo communi continentur. Sicut si proprium obiectum [Ps-Proper] potentiae visivae est color secundum rationem coloris, non distinguuntur [Ps-Specifies] plures potentiae visivae secundum differentiam albi et nigri, sed si proprium obiectum alicuius potentiae esset album inquantum album, distingueretur potentia visiva albi a potentia visiva nigri.

ST I, q. 62, a. 2 || Videtur quod angelus non indiguerit gratia ad hoc quod converteretur in Deum. Cum de Dei cognitione ageretur, quod videre Deum per essentiam, in quo ultima beatitudo rationalis creaturae consistit, est supra naturam cuiuslibet intellectus creati. Unde nulla creatura rationalis potest habere motum voluntatis ordinatum ad illam beatitudinem, nisi mota a supernaturali agente. Et hoc dicimus auxilium gratiae. Et ideo dicendum est quod angelus in illam beatitudinem voluntate converti non potuit, nisi per auxilium gratiae.

ST I, q. 64, a. 2 || Videtur quod voluntas Daemonum non sit obstinata in malo. Vis appetitiva in omnibus proportionatur [Pg-Proportional] apprehensivae a qua movetur [Pg-Moves], sicut mobile motori. Appetitus enim sensitivus est boni particularis, voluntas vero universalis, ut supra dictum est; sicut etiam sensus apprehensivus est singularium, intellectus vero universalium.

ST I, q. 67, a. 3 || Videtur quod lux non sit qualitas [I-Nature of light]. Alii vero dixerunt quod lux est forma substantialis solis. Sed hoc etiam apparet impossibile, propter duo. Primo quidem, quia nulla forma substantialis est per se [Ps-Per se] sensibilis, quia quod quid est [Sa-Om-Quod quid est, not sensible] est obiectum intellectus, ut dicitur in III De anima.

                        Lux autem est secundum se visibilis. Secundo, quia impossibile est ut id quod est forma substantialis in uno, sit forma accidentalis in alio, quia formae substantiali per se convenit constituere in specie; unde semper et in omnibus adest ei. Lux autem non est forma substantialis aeris, alioquin, ea recedente, corrumperetur.

ST I, q. 75, a. 2 ad 3 || Videtur quod anima humana non sit aliquid subsistens [I-Man’s soul]. Ad tertium… corpus requiritur [Pi-Necessity] ad actionem intellectus, non sicut organum quo talis actio exerceatur, sed ratione obiecti, phantasma enim comparatur ad intellectum sicut color ad visum [Om-Phantasms sicut colores]. Sic autem indigere corpore non removet intellectum esse subsistentem, alioquin animal non esset aliquid subsistens, cum indigeat exterioribus sensibilibus ad sentiendum.

ST I, q. 75, a. 5 || Videtur quod anima sit composita ex materia et forma. Potentia autem, cum sit receptiva actus, oportet quod actui proportionetur [Pg-Proportional].

ST I, q. 76, a. 1 || Videtur quod intellectivum principium non uniatur corpori ut forma. Necesse est dicere quod intellectus, qui est intellectualis operationis principium, sit humani corporis forma. Illud enim quo primo aliquid operatur, est forma eius cui operatio attribuitur… Relinquitur ergo solus modus quem Aristoteles ponit, quod hic homo intelligit, quia principium intellectivum est forma ipsius. Sic ergo ex ipsa operatione intellectus apparet quod intellectivum principium unitur corpori ut forma.

ST I, q. 76, a. 4 ad 1 || Videtur quod in homine sit alia forma praeter animam intellectivam. Ad primum… Aristoteles non dicit animam esse actum corporis tantum, sed actum corporis physici organici potentia vitam habentis, et quod talis potentia non abiicit animam. Unde manifestum est quod in eo cuius anima dicitur actus, etiam anima includitur; eo modo loquendi quo dicitur quod calor est actus calidi, et lumen est actus lucidi; non quod seorsum sit lucidum sine luce, sed quia est lucidum per lucem. Et similiter dicitur quod anima est actus corporis etc., quia per animam et est corpus, et est organicum, et est potentia vitam habens. Sed actus primus dicitur in potentia respectu actus secundi, qui est operatio.Talis enim potentia est non abiiciens, idest non excludens, animam.

ST I, q. 76, a. 6 || Videtur quod anima intellectiva uniatur corpori mediantibus aliquibus dispositionibus accidentalibus. Sed si anima intellectiva unitur corpori ut forma substantialis, sicut iam supra dictum est, impossibile est quod aliqua dispositio accidentalis cadat media inter corpus et animam, vel inter quamcumque formam substantialem et materiam suam. Et huius ratio est quia, cum materia sit in potentia ad omnes actus ordine quodam, oportet quod id quod est primum simpliciter in actibus, primo in materia intelligatur. Primum autem inter omnes actus est esse [Pg-Primo].

                        Impossibile est ergo intelligere materiam prius esse calidam vel quantam, quam esse in actu. Esse autem in actu habet per formam substantialem, quae facit esse simpliciter, ut iam dictum est.

ST I, q. 77, a. 1 et ad 5 || Videtur quod ipsa essentia animae sit eius potentia. Secundo, hoc etiam impossibile apparet in anima. Nam anima secundum suam essentiam est actus… Unde quod sit in potentia adhuc ad alium actum, hoc non competit ei secundum suam essentiam, inquantum est forma; sed secundum suam potentiam. Et sic ipsa anima, secundum quod subest suae potentiae, dicitur actus primus, ordinatus ad actum secundum.

                        Ad quintum… si accidens accipiatur secundum quod dividitur contra substantiam, sic nihil potest esse medium inter substantiam et accidens, quia dividuntur secundum affirmationem et negationem, scilicet secundum esse in subiecto et non esse in subiecto. Et hoc modo, cum potentia animae non sit eius essentia, oportet quod sit accidens, et est in secunda specie qualitatis.

ST I, q. 77, a. 3 || Videtur quod potentiae non distinguantur per actus et obiecta. Potentia, secundum illud quod est potentia, ordinatur [Pg-Ordinatio] ad actum. Unde oportet rationem potentiae accipi ex actu ad quem ordinatur, et per consequens oportet quod ratio potentiae diversificetur, ut diversificatur ratio actus. Ratio autem actus diversificatur [Pg-Specifies] secundum diversam rationem obiecti. Omnis enim actio vel est potentiae activae, vel passivae.

                        Obiectum autem comparatur ad actum potentiae passivae, sicut principium et causa movens [Pg-Moves], color enim inquantum movet visum [Ps-Moves], est principium visionis. Ad actum autem potentiae activae comparatur obiectum ut terminus [Pg-Terminus of the action] et finis [Pg-End], sicut augmentativae virtutis obiectum est quantum perfectum, quod est finis augmenti. Ex his autem duobus actio speciem recipit, scilicet ex principio, vel ex fine seu termino, differt enim calefactio ab infrigidatione, secundum quod haec quidem a calido, scilicet activo ad calidum; illa autem a frigido ad frigidum procedit. Unde necesse est quod potentiae diversificentur secundum actus et obiecta.

                        Sed tamen considerandum est quod ea quae sunt per accidens, non diversificant speciem. Quia enim coloratum accidit animali, non diversificantur species animalis per differentiam coloris, sed per differentiam eius quod per se [Pg-Per se] accidit animali, per differentiam scilicet animae sensitivae, quae quandoque invenitur cum ratione, quandoque sine ratione. Unde rationale et irrationale sunt differentiae divisivae animalis, diversas eius species constituentes. Sic igitur non quaecumque diversitas obiectorum diversificat potentias animae; sed differentia eius ad quod per se [Pg-Per se | Ps-Specifies] potentia respicit. Sicut sensus per se [Ps-Per se] respicit passibilem qualitatem, quae per se dividitur in colorem, sonum et huiusmodi, et ideo alia potentia sensitiva est coloris, scilicet visus, et alia soni, scilicet auditus. Sed passibili qualitati, ut colorato accidit esse musicum vel grammaticum, vel magnum et parvum, aut hominem vel lapidem. Et ideo penes huiusmodi differentias potentiae animae non distinguuntur.

ST I, q. 78, a. 1 et ad 3 || Videtur quod non sint quinque genera potentiarum animae distinguenda [I-Nature of potencies]. Genera vero potentiarum animae distinguuntur [Pi-Specifies] secundum obiecta. Quanto enim potentia est altior, tanto respicit universalius obiectum… Est autem aliud genus potentiarum animae, quod respicit universalius obiectum, scilicet omne corpus sensibile; et non solum corpus animae unitum. Est autem aliud genus potentiarum animae, quod respicit adhuc universalius obiectum, scilicet non solum corpus sensibile, sed universaliter [Pi-Universal] omne ens [O-Ens]. Et intellectivum, respectu obiecti communissimi [Pi-Commune], quod est ens universale [O-Ens universale].

            Ad tertium… Appetitus naturalis est inclinatio cuiuslibet rei in aliquid, ex natura sua, unde naturali appetitu quaelibet potentia desiderat sibi conveniens [Pg-Ordinatio]. Sed appetitus animalis consequitur formam apprehensam. Et ad huiusmodi appetitum requiritur specialis animae potentia, et non sufficit sola apprehensio. Res enim appetitur prout est in sua natura, non est autem secundum suam naturam in virtute apprehensiva, sed secundum suam similitudinem. Unde patet quod visus appetit naturaliter visibile solum ad suum actum, scilicet ad videndum, animal autem appetit rem visam per vim appetitivam, non solum ad videndum, sed etiam ad alios usus. Si autem non indigeret anima rebus perceptis a sensu, nisi propter actiones sensuum, scilicet ut eas sentiret; non oporteret appetitivum ponere speciale genus inter potentias animae, quia sufficeret appetitus naturalis potentiarum [Pg-Natural].

ST I, q. 78, a. 3 et ad 2 || Videtur quod inconvenienter distinguantur quinque sensus exteriores. Exterius ergo immutativum [Ps-Moves] est quod per se [Ps-Per se] a sensu percipitur, et secundum cuius diversitatem sensitivae potentiae distinguuntur [Ps-Specifies]… Spiritualis autem, secundum quod forma immutantis [Ps-Moves] recipitur in immutato secundum esse spirituale; ut forma coloris in pupilla, quae non fit per hoc colorata. Ad operationem autem sensus requiritur immutatio spiritualis [Ps-Moves], per quam intentio formae sensibilis fiat in organo sensus… Sed in quibusdam sensibus invenitur immutatio [Ps-Moves] spiritualis tantum, sicut in visu. In quibusdam autem, cum immutatione spirituali, etiam naturalis; vel ex parte obiecti tantum, vel etiam ex parte organi.

            Ad secundum… Nam sensibilia propria primo et per se [Ps-Proper | Ps-Primo et Per se] mutant sensum; cum sint qualitates alterantes. Sensibilia vero communia omnia reducuntur ad quantitatem.

ST I, q. 79, a. 1 || Videtur quod intellectus non sit aliqua potentia animae, sed sit ipsa eius essentia. Necesse est dicere, secundum praemissa, quod intellectus sit aliqua potentia animae, et non ipsa animae essentia. Tunc enim solum immediatum principium operationis est ipsa essentia rei operantis, quando ipsa operatio est eius esse, sicut enim potentia se habet ad operationem ut ad suum actum, ita se habet essentia ad esse. In solo Deo autem idem est intelligere quod suum esse. Unde in solo Deo intellectus est eius essentia, in aliis autem creaturis intellectualibus intellectus est quaedam potentia intelligentis.

ST I, q. 79, a. 2 et ad 3 || Videtur quod intellectus non sit potentia passiva [I-Man’s knowledge]. Secundum quem modum, omne quod exit de potentia in actum [Pi-In act], potest dici pati, etiam cum perficitur [Pi-Perfection]. Et sic intelligere nostrum est pati… Intellectus enim, sicut supra dictum est, habet operationem circa ens in universali [O-Ens | Pi-Universal].

                        Considerari ergo potest utrum intellectus sit in actu [Pi-In act] vel potentia, ex hoc quod consideratur quomodo intellectus se habeat ad ens universale [O-Ens universale]. Invenitur enim aliquis intellectus qui ad ens universale se habet sicut actus totius entis [Od-Actus totius entis], et talis est intellectus divinus, qui est Dei essentia, in qua originaliter et virtualiter totum ens praeexistit sicut in prima causa. Et ideo intellectus divinus non est in potentia, sed est actus purus. Nullus autem intellectus creatus potest se habere ut actus respectu totius entis universalis, quia sic oporteret quod esset ens infinitum…

            Ad tertium… agens est nobilius patiente, si ad idem actio et passio referantur, non autem semper, si ad diversa. Intellectus autem est vis passiva respectu totius entis universalis [O-Ens | Pi-Universal].

ST I, q. 79, a. 3 ad 2 || Videtur quod non sit ponere intellectum agentem. Ad secundum… Quidam enim dicunt quod lumen requiritur ad visum, ut faciat colores actu visibiles. Et secundum hoc, similiter requiritur, et propter idem, intellectus agens ad intelligendum, propter quod lumen ad videndum. Secundum alios vero, lumen requiritur ad videndum, non propter colores, ut fiant actu visibiles; sed ut medium fiat actu lucidum [SAve-Light of the agent intellect acts like a medium], ut Commentator dicit in II De anima. Et secundum hoc, similitudo qua Aristoteles assimilat intellectum agentem lumini, attenditur quantum ad hoc, quod sicut hoc est necessarium ad videndum, ita illud ad intelligendum; sed non propter idem.

ST I, q. 79, a. 4 et ad 1 || Videtur quod intellectus agens non sit aliquid animae nostrae. Ergo oportet virtutem [intellectus agens] quae est principium huius actionis, esse aliquid in anima. Et ideo Aristoteles comparavit intellectum agentem lumini, quod est aliquid receptum in aere. Plato autem intellectum separatum imprimentem in animas nostras, comparavit soli; ut themistius dicit in commentario III De anima. Sed intellectus separatus, secundum nostrae fidei documenta, est ipse Deus, qui est creator animae, et in quo solo beatificatur, ut infra patebit. Unde ab ipso anima humana lumen intellectuale participat, secundum illud Psalmi IV, signatum est super nos lumen vultus tui, domine.

            Ad primum… illa lux vera illuminat sicut causa universalis, a qua anima humana participat quandam particularem virtutem, ut dictum est.

ST I, q. 79, a. 7 || Videtur quod alia potentia sit memoria intellectiva, et alia intellectus [I-Man’s knowledge]. Potentiae animae distinguuntur [Pg-Specifies] secundum diversas rationes obiectorum; eo quod ratio cuiuslibet potentiae consistit in ordine ad [Pg-Ordinatio] id ad quod dicitur, quod est eius obiectum… Si aliqua potentia secundum propriam rationem ordinetur ad aliquod obiectum secundum communem [Pg-Commune] rationem obiecti, non diversificabitur illa potentia secundum diversitates particularium differentiarum, sicut potentia visiva, quae respicit suum obiectum secundum rationem colorati [Ps-Specifies], non diversificatur per diversitatem albi et nigri.

                        Intellectus autem respicit suum obiectum secundum communem rationem entis [Pi-Commune | O-Ratio entis]; eo quod intellectus possibilis est quo est omnia [Pi-Universal] fieri. Unde secundum nullam differentiam entium, diversificatur differentia intellectus possibilis [Pi-Specifies]. Diversificatur tamen potentia intellectus agentis, et intellectus possibilis, quia respectu eiusdem obiecti, aliud principium oportet esse potentiam activam, quae facit obiectum esse in actu [Pi-In act]; et aliud potentiam passivam, quae movetur [Pi-Moves] ab obiecto in actu [Pi-In act] existente. Et sic potentia activa comparatur ad suum obiectum, ut ens in actu ad ens [O-Ens] in potentia, potentia autem passiva comparatur ad suum obiectum e converso, ut ens in potentia ad ens [O-Ens] in actu [Pi-In act]. Sic igitur nulla alia differentia potentiarum in intellectu esse potest, nisi possibilis et agentis. Unde patet quod memoria non est alia potentia ab intellectu ad rationem enim potentiae passivae pertinet conservare, sicut et recipere.

ST I, q. 79, a. 9 ad 3 || Videtur quod ratio superior et inferior sint diversae potentiae [I-Man’s knowledge]. Ad tertium… Nec… sit alia potentia qua intellectus cognoscit necessaria [Pi-Specifies], et alia qua cognoscit contingentia, quia utraque cognoscit secundum eandem rationem obiecti, scilicet secundum rationem entis et veri [Om-Ratio entis et veri]. Unde et necessaria, quae habent perfectum esse in veritate, perfecte cognoscit [Pi-Perfection]; utpote ad eorum quidditatem [Om-Quidditas] pertingens, per quam propria accidentia de his demonstrat. Contingentia vero imperfecte cognoscit; sicut et habent imperfectum esse et veritatem. Perfectum autem et imperfectum in actu non diversificant potentiam; sed diversificant actus quantum ad modum agendi, et per consequens principia actuum et ipsos habitus… Contingentia enim et necessaria, etsi differant secundum propria genera, conveniunt tamen in communi ratione entis [Pi-Specifies | Pi-Commune | Om-Ratio entis], quam respicit intellectus ad quam diversimode se habent secundum perfectum et imperfectum.

ST I, q. 79, a. 11 et ad 2 || Videtur quod intellectus speculativus et practicus sint diversae potentiae [I-Man’s knowledge]. Intellectus practicus et speculativus non sunt diversae potentiae… id quod accidentaliter se habet ad obiecti rationem quam respicit aliqua potentia, non diversificat [Pi-Specifies] potentiam, accidit enim colorato quod sit homo, aut magnum aut parvum; unde omnia [Ps-Universal] huiusmodi eadem visiva potentia apprehenduntur.

                        Accidit autem alicui apprehenso per intellectum, quod ordinetur ad opus, vel non ordinetur. Secundum hoc autem differunt intellectus speculativus et practicus. Nam intellectus speculativus est, qui quod apprehendit, non ordinat ad opus, sed ad solam veritatis considerationem, practicus vero intellectus dicitur, qui hoc quod apprehendit, ordinat ad opus. Et hoc est quod Philosophus dicit in III De anima, quod speculativus differt a practico, fine [Sa-Speculative and practical intellects are not diverse].

            Ad secundum… verum et bonum se invicem includunt, nam verum est quoddam bonum, alioquin non esset appetibile; et bonum est quoddam verum [Om-Verum], alioquin non esset intelligibile [Om-Intelligible]. Sicut igitur obiectum appetitus potest esse verum, inquantum habet rationem boni, sicut cum aliquis appetit veritatem cognoscere; ita obiectum intellectus practici est bonum ordinabile ad opus, sub ratione veri [Om-Ratio veri]. Intellectus enim practicus veritatem cognoscit, sicut et speculativus; sed veritatem cognitam ordinat ad opus.

ST I, q. 80, a. 1 ad 2, 3 || Videtur quod appetitus non sit aliqua specialis animae potentia [I-Comparing intellect and will]. Ad secundum…id quod apprehenditur et appetitur, est idem subiecto, sed differt ratione, apprehenditur enim ut est ens sensibile vel intelligibile [Om-Intelligible ens]; appetitur vero ut est conveniens aut bonum. Diversitas autem rationum in obiectis requiritur ad diversitatem [Pi-Specifies] potentiarum; non autem materialis diversitas.

            Ad tertium… unaquaeque potentia animae est quaedam forma seu natura, et habet naturalem inclinationem [Pg-Natural | Pg-Ordinatio] in aliquid. Unde unaquaeque appetit obiectum sibi conveniens naturali appetitu… utpote visio ad videndum et auditio ad audiendum; sed quia est conveniens simpliciter animali.

ST I, q. 80, a. 2 ad 1 || Videtur quod appetitus sensitivus et intellectivus non sint diversae potentiae. Ad primum… appetibili non accidit esse apprehensum per sensum vel intellectum, sed per se ei convenit, nam appetibile non movet appetitum nisi inquantum est apprehensum. Unde differentiae apprehensi sunt per se differentiae appetibilis. Unde potentiae appetitivae distinguuntur secundum differentiam apprehensorum, sicut secundum propria obiecta.

ST I, q. 81, a. 1 || Videtur quod sensualitas non solum sit appetitiva, sed etiam cognitiva. Actus enim apprehensivae virtutis non ita proprie dicitur motus [Ps-Moves], sicut actio appetitus, nam operatio virtutis apprehensivae perficitur [Ps-Perfection] in hoc, quod res apprehensae sunt in apprehendente; operatio autem virtutis appetitivae perficitur in hoc, quod appetens inclinatur in rem appetibilem.

ST I, q. 82, a. 3 || Videtur quod voluntas sit altior potentia quam intellectus [I-Comparing intellect and will]. Et hoc apparet ex comparatione obiectorum ad invicem. Obiectum enim intellectus est simplicius et magis absolutum quam obiectum voluntatis, nam obiectum intellectus est ipsa ratio boni appetibilis; bonum autem appetibile, cuius ratio est in intellectu, est obiectum voluntatis. Quanto autem aliquid est simplicius et abstractius, tanto secundum se est nobilius et altius. Et ideo obiectum intellectus est altius quam obiectum voluntatis. Cum ergo propria ratio potentiae sit secundum ordinem [Pg-Ordinatio] ad obiectum, sequitur quod secundum se et simpliciter intellectus sit altior et nobilior voluntate.

                        Secundum quid autem, et per comparationem ad alterum, voluntas invenitur interdum altior intellectu; ex eo scilicet quod obiectum voluntatis in altiori re invenitur quam obiectum intellectus. Sicut si dicerem auditum esse secundum quid nobiliorem visu, inquantum res aliqua cuius est sonus, nobilior est aliqua re cuius est color, quamvis color sit nobilior et simplicior sono. Ut enim supra dictum est, actio intellectus consistit in hoc quod ratio rei intellectae est in intelligente; actus vero voluntatis perficitur in hoc quod voluntas inclinatur ad ipsam rem prout in se est.

                        Et ideo Philosophus [Sa-Veritas et falsitas is in the mind] dicit, in VI Metaphys., quod bonum et malum, quae sunt obiecta voluntatis, sunt in rebus; verum et falsum [O-Verum et falsum], quae sunt obiecta intellectus, sunt in mente.

ST I, q. 82, a. 4 et ad 1 || Videtur quod voluntas non moveat intellectum [I-How the will moves the intellect]. Aliquid dicitur movere dupliciter. Uno modo, per modum finis; sicut dicitur quod finis movet efficientem. Et hoc modo intellectus movet voluntatem, quia bonum intellectum est obiectum voluntatis, et movet ipsam ut finis… Obiectum autem voluntatis est bonum et finis in communi. Quaelibet autem potentia comparatur ad aliquod bonum proprium [Pg-Proper | Pg-Bonum] sibi conveniens; sicut visus ad perceptionem coloris, intellectus ad cognitionem veri [Om-Verum]. Et ideo voluntas per modum agentis movet omnes animae potentias ad suos actus, praeter vires naturales vegetativae partis, quae nostro arbitrio non subduntur.

            Ad primum… Intellectus dupliciter considerari potest, uno modo, secundum quod intellectus est apprehensivus entis et veri universalis [O-Ens et verum | Pi-Universal]; alio modo, secundum quod est quaedam res, et particularis potentia habens determinatum actum… Si autem consideretur intellectus secundum communitatem [Pi-Commune] sui obiecti, et voluntas secundum quod est quaedam determinata potentia, sic iterum intellectus est altior et prior voluntate, quia sub ratione entis et veri [Om-Ratio entis et veri], quam apprehendit intellectus, continetur voluntas ipsa, et actus eius, et obiectum ipsius. Unde intellectus intelligit voluntatem, et actum eius, et obiectum ipsius, sicut et alia specialia intellecta, ut lapidem aut lignum, quae continentur sub communi [Pi-Commune] ratione entis et veri [Om-Ratio entis et veri]. Si vero consideretur voluntas secundum communem rationem sui obiecti, quod est bonum, intellectus autem secundum quod est quaedam res et potentia specialis; sic sub communi ratione boni continetur, velut quoddam speciale, et intellectus ipse, et ipsum intelligere, et obiectum eius, quod est verum [Om-Verum], quorum quodlibet est quoddam speciale bonum. Et secundum hoc voluntas est altior intellectu, et potest ipsum movere. Ex his ergo apparet ratio quare hae potentiae suis actibus invicem se includunt, quia intellectus intelligit voluntatem velle, et voluntas vult intellectum intelligere. Et simili ratione bonum continetur sub vero, inquantum est quoddam verum intellectum; et verum continetur sub bono, inquantum est quoddam bonum desideratum.

ST I, q. 82, a. 5 || Videtur quod irascibilis et concupiscibilis distingui debeant in appetitu superiori, qui est voluntas. Potentia quae ordinatur [Pg-Ordinatio] ad aliquod obiectum secundum communem rationem, non diversificatur [Pg-Specifies] per differentias speciales sub illa ratione communi contentas. Sicut quia visus respicit visibile secundum rationem colorati [Ps-Specifies], non multiplicantur visivae potentiae secundum diversas species colorum, si autem esset aliqua potentia quae esset albi inquantum est album, et non inquantum est coloratum, diversificaretur a potentia quae esset nigri inquantum est nigrum.

ST I, q. 84, a. 4 et ad 1 || Videtur quod species intelligibiles effluant in animam ab aliquibus formis separatis. Maxime autem videtur corpus esse necessarium animae intellectivae ad eius propriam operationem, quae est intelligere, quia secundum esse suum a corpore non dependet. Si autem anima species intelligibiles secundum suam naturam apta nata [Pi-Natural (natus)] esset recipere per influentiam aliquorum separatorum principiorum tantum, et non acciperet eas ex sensibus, non indigeret corpore ad intelligendum, unde frustra corpori uniretur.

            Ad primum… Species intelligibiles quas participat noster intellectus, reducuntur sicut in primam causam in aliquod principium per suam essentiam intelligibile, scilicet in Deum. Sed ab illo principio procedunt mediantibus formis rerum sensibilium et materialium, a quibus scientiam colligimus, ut Dionysius dicit [SDio-Om-God through sensible forms].

ST I, q. 84, a. 5 || Videtur quod anima intellectiva non cognoscat res materiales in rationibus aeternis. Et hoc modo anima, in statu praesentis vitae, non potest videre omnia in rationibus aeternis; sed sic in rationibus aeternis cognoscunt omnia beati, qui Deum vident et omnia in ipso. Alio modo dicitur aliquid cognosci in aliquo sicut in cognitionis principio; sicut si dicamus quod in sole videntur ea quae videntur per solem. Et sic necesse est dicere quod anima humana omnia cognoscat in rationibus aeternis, per quarum participationem omnia cognoscimus. Ipsum enim lumen intellectuale quod est in nobis, nihil est aliud quam quaedam participata similitudo luminis increati, in quo continentur rationes aeternae… Quasi dicat, per ipsam sigillationem divini luminis in nobis, omnia nobis demonstrantur. Quia tamen praeter lumen intellectuale in nobis, exiguntur species intelligibiles a rebus acceptae, ad scientiam de rebus materialibus habendam; ideo non per solam participationem rationum aeternarum de rebus materialibus notitiam habemus, sicut Platonici posuerunt quod sola idearum participatio sufficit ad scientiam habendam.

ST I, q. 84, a. 7 || Videtur quod intellectus possit actu intelligere per species intelligibiles quas penes se habet, non convertendo se ad phantasmata [I-Man’s knowledge]. Impossibile est intellectum nostrum, secundum praesentis vitae statum, quo passibili corpori coniungitur, aliquid intelligere in actu [Pi-In act], nisi convertendo se ad phantasmata [Pi-Necessity]… Huius autem ratio est, quia potentia cognoscitiva proportionatur [Pi-Proportional] cognoscibili. Unde intellectus angelici, qui est totaliter a corpore separatus, obiectum proprium [Pi-Proper] est substantia intelligibilis a corpore separata [Oa-Substantia intelligibilis a corpore separata]; et per huiusmodi intelligibilia materialia cognoscit. Intellectus autem humani, qui est coniunctus corpori, proprium [Pi-Proper] obiectum est quidditas sive natura in materia corporali existens [Om-Quidditas sive natura in materia corporali existens]; et per huiusmodi naturas visibilium rerum etiam in invisibilium rerum aliqualem cognitionem ascendit.

                        De ratione autem huius naturae est, quod in aliquo individuo existat, quod non est absque materia corporali, sicut de ratione naturae lapidis est quod sit in hoc lapide, et de ratione naturae equi quod sit in hoc equo, et sic de aliis. Unde natura lapidis, vel cuiuscumque materialis rei, cognosci non potest complete et vere, nisi secundum quod cognoscitur ut in particulari existens. Particulare autem apprehendimus per sensum et imaginationem. Et ideo necesse est ad hoc quod intellectus actu intelligat suum obiectum proprium [Pi-Proper], quod convertat se ad phantasmata, ut speculetur naturam universalem [Pi-Universal | Om-Nature ] in particulari existentem. Si autem proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus nostri esset forma separata [Om-Not-Angels]; vel si naturae rerum sensibilium subsisterent non in particularibus, secundum Platonicos [SPl-Om-Not-formas Platonicae separatas a materia]; non oporteret quod intellectus noster semper intelligendo converteret se ad phantasmata.

ST I, q. 84, a. 8 || Videtur quod iudicium intellectus non impediatur per ligamentum sensus [I-Man’s knowledge]. Proprium [Pi-Proper] obiectum intellectui nostro proportionatum [Pi-Proportional] est natura rei sensibilis [Om-Natura rei materialis]. Iudicium autem perfectum de re aliqua dari non potest, nisi ea omnia quae ad rem pertinent cognoscantur, et praecipue si ignoretur id quod est terminus et finis [Pi-Terminus of the action | Pi-End] iudicii.

ST I, q. 85, a. 1 et ad 2 || Videtur quod intellectus noster non intelligat res corporeas et materiales per abstractionem a phantasmatibus [I-Man’s knowledge]. Obiectum cognoscibile proportionatur [Pi-Proportional] virtuti cognoscitivae. Et ideo obiectum cuiuslibet sensitivae potentiae est forma prout in materia corporali existit [Ps-Proportional]. Et quia huiusmodi materia est individuationis principium, ideo omnis potentia sensitivae partis est cognoscitiva particularium tantum. Quaedam autem virtus cognoscitiva est quae neque est actus organi corporalis, neque est aliquo modo corporali materiae coniuncta, sicut intellectus angelicus. Et ideo huius virtutis cognoscitivae obiectum est forma sine materia subsistens [Oa-Forms sine materia subsistens], etsi enim materialia cognoscant, non tamen nisi in immaterialibus [Pi-Immaterial] ea intuentur, scilicet vel in seipsis vel in Deo. Intellectus autem humanus medio modo se habet, non enim est actus alicuius organi, sed tamen est quaedam virtus animae, quae est forma corporis, ut ex supra dictis patet.

                        Et ideo proprium [Pi-Proper] eius est cognoscere formam in material [Om-Forms in matter] quidem corporali individualiter existentem, non tamen prout est in tali materia. Cognoscere vero id quod est in materia individuali, non prout est in tali materia, est abstrahere formam a materia individuali, quam repraesentant phantasmata. Et ideo necesse est dicere quod intellectus noster intelligit materialia abstrahendo a phantasmatibus; et per materialia sic considerata in immaterialium [Pi-Immaterial] aliqualem cognitionem devenimus, sicut e contra angeli per immaterialia [Pi-Immaterial] materialia cognoscunt.

                        Plato vero, attendens solum ad immaterialitatem intellectus humani, non autem ad hoc quod est corpori quodammodo unitus, posuit obiectum intellectus ideas separatas; et quod intelligimus, non quidem abstrahendo, sed magis abstracta participando [SPl-Om-Not-formas Platonicae separatas a materia], ut supra dictum est.

ST I, q. 85, a. 2 et ad 3 || Videtur quod species intelligibiles a phantasmatibus abstractae, se habeant ad intellectum nostrum sicut id quod intelligitur [I-Man’s knowledge]. Et ideo dicendum est quod species intelligibilis se habet ad intellectum ut quo intelligit intellectus. Quod sic patet. Cum enim sit duplex actio, sicut dicitur IX Metaphys. [Sa-Sentire et intelligere are immanent actions], una quae manet in agente, ut videre et intelligere, altera quae transit in rem exteriorem, ut calefacere et secare; utraque fit secundum aliquam formam. Et sicut forma secundum quam provenit actio tendens in rem exteriorem, est similitudo obiecti actionis, ut calor calefacientis est similitudo calefacti; similiter forma secundum quam provenit actio manens in agente, est similitudo obiecti. Unde similitudo rei visibilis est secundum quam visus videt; et similitudo rei intellectae, quae est species intelligibilis, est forma secundum quam intellectus intelligit.

                        Sed quia intellectus supra seipsum reflectitur, secundum eandem reflexionem intelligit et suum intelligere, et speciem qua intelligit. Et sic species intellectiva secundario est id quod intelligitur. Sed id quod intelligitur primo [Pi-Primo], est res cuius species intelligibilis est similitude [Om-Res cuius species intelligibilis].

            Ad tertium… Primo quidem consideratur passio intellectus possibilis secundum quod informatur specie intelligibili. Qua quidem formatus, format secundo vel definitionem vel divisionem vel compositionem, quae per vocem significatur. Unde ratio quam significat nomen, est definitio; et enuntiatio significat compositionem et divisionem intellectus. Non ergo voces significant ipsas species intelligibiles; sed ea quae intellectus sibi format ad iudicandum de rebus exterioribus.

ST I, q. 85, a. 5 et ad 3 || Videtur quod intellectus noster non intelligat componendo et dividendo [I-Man’s knowledge]. Cum enim intellectus humanus exeat de potentia in actum [Pi-In act], similitudinem quandam habet cum rebus generabilibus, quae non statim perfectionem suam habent, sed eam successive acquirunt. Et similiter intellectus humanus non statim in prima apprehensione capit perfectam rei cognitionem; sed primo [Pi-Primo] apprehendit aliquid de ipsa, puta quidditatem ipsius rei [Om-Quidditas rei], quae est primum et proprium [Pi-Primo | Pi-Proper] obiectum intellectus; et deinde intelligit proprietates et accidentia et habitudines circumstantes rei essentiam. Et secundum hoc, necesse habet unum apprehensum alii componere vel dividere; et ex una compositione vel divisione ad aliam procedere, quod est ratiocinari. Intellectus autem angelicus et divinus se habet sicut res incorruptibiles, quae statim a principio habent suam totam perfectionem. Unde intellectus angelicus et divinus statim perfecte [Pi-Perfection] totam rei cognitionem habet. Unde in cognoscendo quidditatem rei [O-Quidditas rei], cognoscit de re simul quidquid nos cognoscere possumus componendo et dividendo et ratiocinando. Et ideo intellectus humanus cognoscit componendo et dividendo, sicut et ratiocinando. Intellectus autem divinus et angelicus cognoscunt quidem compositionem et divisionem et ratiocinationem, non componendo et dividendo et ratiocinando, sed per intellectum simplicis quidditatis [Oa/Od-Quidditas simplex].

            Ad tertium… similitudo rei recipitur in intellectu secundum modum intellectus, et non secundum modum rei. Unde compositioni et divisioni intellectus respondet quidem aliquid ex parte rei; tamen non eodem modo se habet in re, sicut in intellectu. Intellectus enim humani proprium [Pi-Proper] obiectum est quidditas rei materialis [Om-Quidditas rei materialis], quae sub sensu et imaginatione cadit [Pi-Cadit sub sensu et imaginatione].

ST I, q. 85, a. 6 || Videtur quod intellectus possit esse falsus [I-Man’s knowledge | I-Truth]. Sensus enim circa proprium [Ps-Proper] obiectum non decipitur [Ps-Infallible], sicut visus circa colorem; nisi forte per accidens, ex impedimento circa organum contingente, sicut cum gustus febrientium dulcia iudicat amara, propter hoc quod lingua malis humoribus est repleta. Circa sensibilia vero communia decipitur sensus, sicut in diiudicando de magnitudine vel figura; ut cum iudicat solem esse pedalem, qui tamen est maior terra. Et multo magis decipitur circa sensibilia per accidens; ut cum iudicat fel esse mel, propter coloris similitudinem. Et huius ratio est in evidenti.

                        Quia ad proprium [Pg-Proper] obiectum unaquaeque potentia per se [Pg-Per se] ordinatur [Pg-Ordinatio], secundum quod ipsa. Quae autem sunt huiusmodi, semper eodem modo se habent. Unde manente potentia, non deficit [Pg-Infallible] eius iudicium circa proprium [Pg-Proper] obiectum.

                        Obiectum autem proprium [Pi-Proper] intellectus est quidditas rei [Om-Quidditas rei]. Unde circa quidditatem rei, per se loquendo, intellectus non fallitur [Pi-Infallible]. Sed circa ea quae circumstant rei essentiam vel quidditatem [Om-Essentia rei | Om-Quidditas rei], intellectus potest falli, dum unum ordinat ad aliud, vel componendo vel dividendo vel etiam ratiocinando. Et propter hoc etiam circa illas propositiones errare non potest, quae statim cognoscuntur cognita terminorum quidditate, sicut accidit circa prima principia, ex quibus etiam accidit infallibilitas veritatis [Pi-Infallible | Om-Veritas], secundum certitudinem scientiae, circa conclusiones. Per accidens tamen contingit intellectum decipi circa quod quid est in rebus compositis [Om-Quod quid est in rebus compositis]; non ex parte organi, quia intellectus non est virtus utens organo; sed ex parte compositionis intervenientis circa definitionem, dum vel definitio unius rei est falsa de alia, sicut definitio circuli de triangulo, vel dum aliqua definitio in seipsa est falsa, implicans compositionem impossibilium, ut si accipiatur hoc ut definitio alicuius rei, animal rationale alatum. Unde in rebus simplicibus, in quarum definitionibus compositio intervenire non potest, non possumus decipi; sed deficimus in totaliter non attingendo, sicut dicitur in IX Metaphys. [Sa-No falsity in knowing quidditates simplices].

ST I, q. 85, a. 8 || Videtur quod intellectus noster per prius cognoscat indivisibile quam divisibile [I-Man’s knowledge]. Obiectum intellectus nostri, secundum praesentem statum, est quidditas rei materialis [Om-Quidditas rei materialis], quam a phantasmatibus abstrahit [Pi-Abstracted from Phantasms], ut ex praemissis patet. Et quia id quod est primo et per se [Pi-Primo et per se] cognitum a virtute cognoscitiva, est proprium [Pi-Proper] eius obiectum, considerari potest quo ordine indivisibile [Pi-Indivisible] intelligatur a nobis, ex eius habitudine ad huiusmodi quidditatem. Dicitur autem indivisibile tripliciter, ut dicitur in III De anima. Uno modo, sicut continuum est indivisibile, quia est indivisum in actu, licet sit divisibile in potentia. Et huiusmodi indivisibile prius est intellectum a nobis quam eius divisio, quae est in partes, quia cognitio confusa est prior quam distincta, ut dictum est. Alio modo dicitur indivisibile secundum speciem, sicut ratio hominis est quoddam indivisibile. Et hoc etiam modo indivisibile est prius intellectum quam divisio eius in partes rationis, ut supra dictum est, et iterum prius quam intellectus componat et dividat, affirmando vel negando. Et huius ratio est, quia huiusmodi duplex indivisibile [Pi-Indivisible] intellectus secundum se intelligit, sicut proprium [Pi-Proper] obiectum [Sa-“Intelligentiam indivisibilium” apprehends simple quidditas]. Tertio modo dicitur indivisibile quod est omnino indivisibile, ut punctus et unitas, quae nec actu nec potentia dividuntur. Et huiusmodi indivisibile per posterius cognoscitur, per privationem divisibilis… quia tale indivisibile habet quandam oppositionem ad rem corporalem, cuius quidditatem [Om-Quidditas rei materialis] primo et per se [Pi-Primo et per se] intellectus accipit.

                        Si autem intellectus noster intelligeret per participationem indivisibilium separatorum, ut Platonici posuerunt, sequeretur quod indivisibile huiusmodi esset primo [Pi-Primo] intellectum, quia secundum Platonicos, priora prius participantur a rebus [SPl-Om-Not-formas Platonicae separatas a materia].

ST I, q. 86, a. 2 || Videtur quod intellectus noster possit cognoscere infinita [I-Man’s knowledge]. Cum potentia proportionetur suo obiecto [Pg-Proportional], oportet hoc modo se habere intellectum ad infinitum [Pi-Universal], sicut se habet eius obiectum, quod est quidditas rei materialis [Om-Quidditas rei materialis]. In rebus autem materialibus non invenitur infinitum in actu, sed solum in potentia, secundum quod unum succedit alteri, ut dicitur in III Physicorum

ST I, q. 87, a. 1 || Videtur quod anima intellectiva seipsam cognoscat per suam essentiam. Unumquodque cognoscibile est secundum quod est in actu, et non secundum quod est in potentia, ut dicitur in IX Metaphys. [Sa-Something is knowable to the extent that it is in act], sic enim aliquid est ens et verum [Om-Ens et verum], quod sub cognitione cadit, prout actu est [Pi-In act]. Et hoc quidem manifeste apparet in rebus sensibilibus, non enim visus percipit coloratum in potentia, sed solum coloratum in actu [Ps-In act]. Et similiter intellectus manifestum est quod, inquantum est cognoscitivus rerum materialium, non cognoscit nisi quod est actu, et inde est quod non cognoscit materiam primam nisi secundum proportionem ad formam, ut dicitur in I Physicorum.

                        Unde et in substantiis immaterialibus, secundum quod unaquaeque earum se habet ad hoc quod sit in actu per essentiam suam, ita se habet ad hoc quod sit per suam essentiam intelligibilis. Essentia igitur Dei, quae est actus purus et perfectus, est simpliciter et perfecte secundum seipsam intelligibilis. Unde Deus per suam essentiam non solum seipsum, sed etiam omnia intelligit. Angeli autem essentia [Oa-Angel’s essence] est quidem in genere intelligibilium ut actus, non tamen ut actus purus neque completus. Unde eius intelligere non completur per essentiam suam, etsi enim per essentiam suam se intelligat angelus, tamen non omnia potest per essentiam suam cognoscere, sed cognoscit alia a se per eorum similitudines.

                   Intellectus autem humanus se habet in genere rerum intelligibilium ut ens in potentia tantum, sicut et materia prima se habet in genere rerum sensibilium, unde possibilis nominatur. Sic igitur in sua essentia consideratus, se habet ut potentia intelligens. Unde ex seipso habet virtutem ut intelligat, non autem ut intelligatur, nisi secundum id quod fit actu.

ST I, q. 87, a. 2 ad 2, 3 || Videtur quod intellectus noster cognoscat habitus animae per essentiam eorum [I-Man’s knowledge]. Ad secundum… habitus sunt praesentes in intellectu nostro, non sicut obiecta intellectus (quia obiectum intellectus nostri, secundum statum praesentis vitae, est natura rei materialis [Om-Natura rei materialis], ut supra dictum est); sed sunt praesentes in intellectu ut quibus intellectus intelligit.

            Ad tertium… Sic igitur si accipiamus duo, quorum utrumque sit per se [Pi-Per se] in ordine obiectorum cognitionis; illud propter quod aliud cognoscitur, erit magis notum, sicut principia conclusionibus. Sed habitus non est de ordine obiectorum, inquantum est habitus; nec propter habitum aliqua cognoscuntur sicut propter obiectum cognitum, sed sicut propter dispositionem vel formam qua cognoscens cognoscit, et ideo ratio non sequitur.

ST I, q. 87, a. 3 et ad 1 || Videtur quod intellectus non cognoscat proprium actum [I-Man’s knowledge]. Est enim aliquis intellectus, scilicet divinus, qui est ipsum suum intelligere. Et sic in Deo idem est quod intelligat se intelligere et quod intelligat suam essentiam, quia sua essentia est suum intelligere [Od-God’s essence]. Est autem alius intellectus, scilicet angelicus, qui non est suum intelligere, sicut supra dictum est, sed tamen primum [Pi-Primo] obiectum sui intelligere est eius essentia [Oa-Angel’s essence]. Unde etsi aliud sit in angelo, secundum rationem, quod intelligat se intelligere, et quod intelligat suam essentiam, tamen simul et uno actu utrumque intelligit, quia hoc quod est intelligere suam essentiam, est propria perfectio [Pi-Proper | Pi-Perfection] suae essentiae; simul autem et uno actu intelligitur res cum sua perfectione. Est autem alius intellectus, scilicet humanus, qui nec est suum intelligere, nec sui intelligere est obiectum primum [Pi-Primo] ipsa eius essentia, sed aliquid extrinsecum, scilicet natura materialis rei [Om-Natura rei materialis]. Et ideo id quod primo cognoscitur ab intellectu humano, est huiusmodi obiectum; et secundario cognoscitur ipse actus quo cognoscitur obiectum; et per actum cognoscitur ipse intellectus, cuius est perfectio ipsum intelligere [Pi-Perfection].

            Ad primum… obiectum intellectus est commune [Pi-Commune] quoddam, scilicet ens et verum [O-Ens et verum], sub quo comprehenditur etiam ipse actus intelligendi. Unde intellectus potest suum actum intelligere. Sed non primo, quia nec primum [Pi-Primo] obiectum intellectus nostri, secundum praesentem statum, est quodlibet ens et verum [Om-Not-Ens et verum quodlibet]; sed ens et verum consideratum in rebus materialibus [Om-Ens et verum rei materialis], ut dictum est; ex quibus in cognitionem omnium aliorum devenit.

ST I, q. 87, a. 4 ad 2 || Videtur quod intellectus non intelligat actum voluntatis [I-Man’s knowledge]. Ad secundum… bonum et verum [O-Verum], quae sunt obiecta voluntatis et intellectus, differunt [Pi-Specifies] quidem ratione, verumtamen unum eorum continetur sub alio, ut supra dictum est, nam verum est quoddam bonum, et bonum est quoddam verum. Et ideo quae sunt voluntatis cadunt sub intellectu; et quae sunt intellectus possunt cadere sub voluntate.

ST I, q. 88, a. 1 et ad 3 || Videtur quod anima humana, secundum statum vitae praesentis, possit intelligere substantias immateriales per seipsas [I-Man’s knowledge]. Posuit enim Plato formas immateriales subsistentes [SPl-Om-Not-formas Platonicae separatas a materia], quas ideas vocabat, esse propria [Pi-Proper] obiecta nostri intellectus, et ita primo et per se [Pi-Primo et per se] intelliguntur a nobis… Sed secundum Aristotelis sententiam, quam magis experimur, intellectus noster, secundum statum praesentis vitae, naturalem respectum [Pi-Natural | Pi-Ordinatio] habet ad naturas rerum materialium [Om-Natura rei materialis]; unde nihil intelligit nisi convertendo se ad phantasmata, ut ex dictis patet [Sa-Nothing understood without phantasms].

                        Et sic manifestum est quod substantias immateriales [Om-Not-immaterial substances], quae sub sensu et imaginatione non cadunt, primo et per se [Pi-Cadit sub sensu et imaginatione | Pi-Primo et per se], secundum modum cognitionis nobis expertum, intelligere non possumus.

            Ad tertium… requiritur aliqua proportio [Pg-Proportional] obiecti ad potentiam cognoscitivam, ut activi ad passivum, et perfectionis ad perfectibile [Pg-Perfection]. Unde quod excellentia sensibilia non capiantur a sensu, non sola ratio est quia corrumpunt organa sensibilia; sed etiam quia sunt improportionata potentiis sensitivis. Et hoc modo substantiae immateriales sunt improportionatae intellectui nostro, secundum praesentem statum, ut non possint ab eo intelligi.

ST I, q. 88, a. 2 || Videtur quod intellectus noster per cognitionem rerum materialium possit pervenire ad intelligendum substantias immateriales [I-Man’s knowledge]. Cum enim intellectus noster natus sit [Pi-Natural (natus)] abstrahere quidditatem rei materialis a material [Om-Quidditas rei materialis], si iterum in illa quidditate sit aliquid materiae, poterit iterato abstrahere, et cum hoc in infinitum non procedat, tandem pervenire poterit ad intelligendum aliquam quidditatem quae sit omnino sine material… Hoc autem non posito, sed supposito quod substantiae immateriales sint omnino alterius rationis a quidditatibus materialium rerum [Om-Quidditas rei materialis]; quantumcumque intellectus noster abstrahat quidditatem rei materialis a materia, nunquam perveniet ad aliquid simile substantiae immateriali. Et ideo per substantias materiales non possumus perfecte substantias immateriales intelligere.

ST I, q. 88, a. 3 et ad 1 || Videtur quod Deus sit primum quod a mente humana cognoscitur [I-Man’s knowledge]. Cum intellectus humanus, secundum statum praesentis vitae, non possit intelligere substantias immateriales creatas [Om-Not-immaterial substances], ut dictum est; multo minus potest intelligere essentiam substantiae increatae [Om-Not-God]. Unde simpliciter dicendum est quod Deus non est primum [Pi-Primo] quod a nobis cognoscitur; sed magis per creaturas in Dei cognitionem pervenimus, secundum illud apostoli ad Rom. I, invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur.

                        Primum [Pi-Primo] autem quod intelligitur a nobis secundum statum praesentis vitae, est quidditas rei materialis [Om-Quidditas rei materialis], quae est nostri intellectus obiectum, ut multoties supra dictum est.

            Ad primum… in luce primae veritatis omnia intelligimus et iudicamus, inquantum ipsum lumen intellectus nostri, sive naturale sive gratuitum, nihil aliud est quam quaedam impressio veritatis primae, ut supra dictum est. Unde cum ipsum lumen intellectus nostri non se habeat ad intellectum nostrum sicut quod intelligitur, sed sicut quo intelligitur; multo minus Deus est id quod primo a nostro intellectu intelligitur.

ST I, q. 89, a. 1 ad 3 || Videtur quod anima separata nihil omnino intelligere possit. Ad tertium… Anima separata non intelligit per species innatas; nec per species quas tunc abstrahit; nec solum per species conservatas, ut obiectio probat, sed per species ex influentia divini luminis participatas, quarum anima fit particeps sicut et aliae substantiae separatae, quamvis inferiori modo. Unde tam cito cessante conversione ad corpus ad superiora convertitur. Nec tamen propter hoc cognitio non est naturalis, quia Deus est auctor non solum influentiae gratuiti luminis, sed etiam naturalis.

ST I, q. 90, a. 2 || Videtur quod anima non sit producta in esse per creationem. Anima rationalis non potest fieri nisi per creationem, quod non est verum de aliis formis. Cuius ratio est quia, cum fieri sit via ad esse, hoc modo alicui competit fieri, sicut ei competit esse. Illud autem proprie dicitur esse, quod ipsum habet esse, quasi in suo esse subsistens, unde solae substantiae proprie et vere dicuntur entia. Accidens vero non habet esse, sed eo aliquid est, et hac ratione ens dicitur; sicut albedo dicitur ens, quia ea aliquid est album. Et propter hoc dicitur in VII metaphys., quod accidens dicitur magis entis quam ens.

ST I, q. 94, a. 2 et ad 2 || Videtur quod Adam in statu innocentiae angelos per essentiam viderit. Secundum igitur primum processum animae, qui est a rebus exterioribus ad seipsam, perficitur animae cognitio [Pi-Perfection]. Quia scilicet intellectualis operatio animae naturalem ordinem habet [Pi-Natural | Pi-Ordinatio] ad ea quae sunt extra, ut supra dictum est, et ita per eorum cognitionem perfecte cognosci potest nostra intellectualis operatio, sicut actus per obiectum. Et per ipsam intellectualem operationem perfecte potest cognosci humanus intellectus, sicut potentia per proprium actum. Sed in secundo processu non invenitur perfecta cognitio. Quia, cum angelus non intelligat per conversionem ad phantasmata, sed longe eminentiori modo, ut supra dictum est; praedictus modus cognoscendi, quo anima cognoscit seipsam, non sufficienter ducit in angeli cognitionem.

            Ad secundum… anima primi hominis deficiebat ab intellectu substantiarum separatarum, non erat ex aggravatione corporis; sed ex hoc quod obiectum ei connaturale [Pi-Connatural] erat deficiens ab excellentia substantiarum separatarum. Nos autem deficimus propter utrumque.

ST I, q. 94, a. 4 || Videtur quod homo in primo statu decipi potuisset [I-Original sin]. Sicut verum est bonum intellectus, ita falsum est malum eius, ut dicitur in VI Ethicorum [Sa-Om-Verum is bonum intellectus]… Manifestum est autem ex praemissis quod intellectus circa obiectum semper verus est [Pi-Infallible]. Unde ex seipso nunquam decipitur, sed omnis deceptio accidit in intellectu ex aliquo inferiori, puta phantasia vel aliquo huiusmodi. Unde videmus quod, quando naturale iudicatorium non est ligatum, non decipimur per huiusmodi apparitiones, sed solum quando ligatur, ut patet in dormientibus. Unde manifestum est quod rectitudo primi status non compatiebatur aliquam deceptionem circa intellectum.

ST I, q. 105, a. 3 ad 2,3 || Videtur quod Deus non moveat immediate intellectum creatum. Ad secundum… Lumen intellectuale, simul cum similitudine rei intellectae, est sufficiens principium intelligendi; secundarium tamen, et a primo principio dependens.

            Ad tertium… intelligibile movet intellectum nostrum, inquantum quodammodo imprimit ei suam similitudinem, per quam intelligi potest. Sed similitudines quas Deus imprimit intellectui creato, non sufficiunt ad ipsum Deum intelligendum per essentiam, ut supra habitum est. Unde movet intellectum creatum, cum tamen non sit ei intelligibilis, ut dictum est.

ST I, q. 105, a. 4 || Videtur quod Deus non possit movere voluntatem creatam [I-How God (grace) moves man]. Sicut intellectus, ut dictum est, movetur [Pi-Moves] ab obiecto, et ab eo qui dedit virtutem intelligendi; ita voluntas movetur ab obiecto, quod est bonum, et ab eo qui creat virtutem volendi… Virtus autem passiva voluntatis se extendit ad bonum in universali, est enim eius obiectum bonum universale, sicut et intellectus obiectum est ens universale [O-Ens universale].

ST I, q. 105, a. 5 || Videtur quod Deus non operetur in omni operante. Semper enim imperfectum est propter perfectius, sicut igitur materia est propter formam, ita forma, quae est actus primus, est propter suam operationem, quae est actus secundus; et sic operatio est finis rei creatae. Sic igitur intelligendum est Deum operari in rebus, quod tamen ipsae res propriam habeant operationem…

                        Prout sol dicitur esse causa manifestationis colorum, inquantum dat et conservat lumen, quo manifestantur colores. Et quia forma rei est intra rem, et tanto magis quanto consideratur ut prior et universalior; et ipse Deus est proprie causa ipsius esse universalis in rebus omnibus, quod inter omnia est magis intimum rebus; sequitur quod Deus in omnibus intime operetur.

ST I, q. 106, a. 1 || Videtur quod unus angelus non illuminet alium. Lumen, secundum quod ad intellectum pertinet, nihil est aliud quam quaedam manifestatio veritatis; secundum illud ad Ephes. V, omne quod manifestatur, lumen est. Unde illuminare nihil aliud est quam manifestationem cognitae veritatis alteri tradere; secundum quem modum apostolus dicit ad Ephes. III, mihi, omnium sanctorum minimo, data est gratia haec, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo. Sic igitur unus angelus dicitur illuminare alium, inquantum ei manifestat veritatem quam ipse cognoscit.

ST I, q. 107, a. 2 || Videtur quod inferior angelus superiori non loquatur. Omnis illuminatio est locutio in angelis, sed non omnis locutio est illuminatio… Ea vero quae mente concipiuntur ad duplex principium referri possunt, scilicet ad ipsum Deum, qui est prima veritas; et ad voluntatem intelligentis, per quam aliquid actu consideramus. Quia vero veritas est lumen intellectus, et regula omnis veritatis est ipse Deus; manifestatio eius quod mente concipitur, secundum quod dependet a prima veritate, et locutio est et illuminatio; puta si unus homo dicat alii, caelum est a Deo creatum, vel, homo est animal.

Prima Secundae (I-II)

ST I-II, q. 2, a. 8 || Videtur quod beatitudo hominis consistat in aliquo bono creato [I-Beatitude]. Impossibile est beatitudinem hominis esse in aliquo bono creato. Beatitudo enim est bonum perfectum, quod totaliter quietat appetitum, alioquin non esset ultimus finis, si adhuc restaret aliquid appetendum. Obiectum autem voluntatis, quae est appetitus humanus, est universale bonum; sicut obiectum intellectus est universale verum [Om-Universal verum].

ST I-II, q. 3, a. 5 || Videtur quod beatitudo consistat in operatione intellectus practici [I-Beatitude]. Beatitudo magis consistit in operatione speculativi intellectus quam practici. Quod patet ex tribus. Primo quidem, ex hoc quod, si beatitudo hominis est operatio, oportet quod sit optima operatio hominis. Optima autem operatio hominis est quae est optimae potentiae respectu optimi obiecti. Optima autem potentia est intellectus, cuius optimum obiectum est bonum divinum [Om-Bonum divinum], quod quidem non est obiectum practici intellectus, sed speculativi. Unde in tali operatione, scilicet in contemplatione divinorum, maxime consistit beatitudo.

ST I-II, q. 3, a. 7 || Videtur quod beatitudo hominis consistat in cognitione substantiarum separatarum, idest angelorum [I-Beatitude]. Perfecta hominis beatitudo non consistit in eo quod est perfectio intellectus [Pi-Perfection] secundum alicuius participationem, sed in eo quod est per essentiam tale. Manifestum est autem quod unumquodque intantum est perfectio alicuius potentiae [Pg-Perfection], inquantum ad ipsum pertinet ratio proprii [Pg-Proper] obiecti illius potentiae. Proprium [Pi-Proper] autem obiectum intellectus est verum [Om-Verum]. Quidquid ergo habet veritatem participatam, contemplatum non facit intellectum perfectum ultima perfectione [Pi-Perfection].

                        Cum autem eadem sit dispositio rerum in esse sicut in veritate, ut dicitur in II Metaphys. [Sa-A thing’s disposition is the same in being and in truth]; quaecumque sunt entia per participationem, sunt vera per participationem. Angeli autem habent esse participatum, quia solius Dei suum esse est sua essentia, ut in primo ostensum est. Unde relinquitur quod solus Deus sit veritas per essentiam, et quod eius contemplatio faciat perfecte beatum [Om-God].

ST I-II, q. 3, a. 8 || Videtur quod beatitudo hominis non sit in visione ipsius divinae essentiae [I-Beatitude]. Ultima et perfecta beatitudo non potest esse nisi in visione divinae essentiae… uniuscuiusque potentiae perfectio [Pg-Perfection] attenditur secundum rationem sui obiecti. Obiectum autem intellectus est quod quid est, idest essentia rei [Sa-Om-Quod quid est | Sa-Om-Essentia rei], ut dicitur in III De anima… Ad perfectam igitur beatitudinem requiritur quod intellectus pertingat ad ipsam essentiam primae causae. Et sic perfectionem suam [Pi-Perfection] habebit per unionem [Pi-Union] ad Deum [Om-God] sicut ad obiectum, in quo solo beatitudo hominis consistit.

ST I-II, q. 9, a. 1 et ad 3 || Videtur quod voluntas non moveatur ab intellectu [I-How the will is moved]. Intantum aliquid indiget moveri [Pg-Moves] ab aliquo, inquantum est in potentia ad plura [Pg-Universal], oportet enim ut id quod est in potentia [Pg-Necessity], reducatur in actum per aliquid quod est actu [Pg-In act]; et hoc est movere. Dupliciter autem aliqua vis animae invenitur esse in potentia ad diversa, uno modo, quantum ad agere et non agere; alio modo, quantum ad agere hoc vel illud. Sicut visus quandoque videt actu, et quandoque non videt; et quandoque videt album, et quandoque videt nigrum. Indiget igitur movente quantum ad duo, scilicet quantum ad exercitium vel usum actus; et quantum ad determinationem actus… Sed obiectum movet [Pg-Moves], determinando actum ad modum principii formalis [Pg-Formaliter], a quo in rebus naturalibus actio specificatur [Pg-Specifies], sicut calefactio a calore. Primum autem principium formale [Pi-Primo | Pi-Formaliter] est ens et verum universale [Om-Ens et verum universale], quod est obiectum intellectus. Et ideo isto modo motionis intellectus movet voluntatem, sicut praesentans [Pi-Presents] ei obiectum suum.

            Ad tertium… voluntas movet intellectum quantum ad exercitium actus, quia et ipsum verum [O-Verum], quod est perfectio intellectus [Pi-Perfection], continetur sub universali bono ut quoddam bonum particulare. Sed quantum ad determinationem actus, quae est ex parte obiecti, intellectus movet voluntatem, quia et ipsum bonum apprehenditur secundum quandam specialem rationem comprehensam sub universali ratione veri. Et sic patet quod non est idem movens et motum secundum idem.

ST I-II, q. 10, a. 1 ad 3 || Videtur quod voluntas non moveatur ad aliquid naturaliter. Ad tertiumCum igitur voluntas sit quaedam vis immaterialis sicut et intellectus, respondet sibi naturaliter aliquod unum commune, scilicet bonum, sicut etiam intellectui aliquod unum commune, scilicet verum, vel ens, vel quod quid est.

ST I-II, q. 10, a. 2 et ad 2 || Videtur quod voluntas de necessitate moveatur a suo obiecto [I-How the will is moved]. Voluntas ab aliquo obiecto ex necessitate movetur, ab aliquo autem non. In motu enim cuiuslibet potentiae a suo obiecto, consideranda est ratio per quam obiectum movet [Pg-Moves] potentiam. Visibile enim movet visum sub ratione coloris actu [Ps-In act] visibilis. Unde si color proponatur visui, ex necessitate movet [Ps-Moves] visum, nisi aliquis visum avertat, quod pertinet ad exercitium actus. Si autem proponeretur aliquid visui quod non omnibus modis esset color in actu [Ps-In act], sed secundum aliquid esset tale, secundum autem aliquid non tale, non ex necessitate visus tale obiectum videret, posset enim intendere in ipsum ex ea parte qua non est coloratum in actu [Ps-In act], et sic ipsum non videret. Sicut autem coloratum in actu [Ps-In act] est obiectum visus, ita bonum est obiectum voluntatis.

             Ad secundum… Intellectus ex necessitate [Pi-Necessity] movetur [Pi-Moves] a tali obiecto quod est semper et ex necessitate verum [Pi-Necessity | O-Verum], non autem ab eo quod potest esse verum et falsum, scilicet a contingenti, sicut et de bono dictum est.

ST I-II, q. 11, a. 1 ad 1 || Videtur quod frui non sit solum appetitivae potentiae. Ad primum… Nihil prohibet unum et idem, secundum diversas rationes ad diversas potentias pertinere [Pg-Specifies]. Ipsa igitur visio Dei, inquantum est visio, est actus intellectus, inquantum autem est bonum et finis, est voluntatis obiectum.

ST I-II, q. 13, a. 1 || Videtur quod electio non sit actus voluntatis, sed rationis. Manifestum est autem quod ratio quodammodo voluntatem praecedit, et ordinat actum eius, inquantum scilicet voluntas in suum obiectum tendit secundum ordinem rationis, eo quod vis apprehensiva appetitivae suum obiectum repraesentat. Sic igitur ille actus quo voluntas tendit in aliquid quod proponitur ut bonum, ex eo quod per rationem est ordinatum ad finem, materialiter quidem est voluntatis, formaliter autem rationis.

ST I-II, q. 18, a. 2 || Videtur quod actio non habeat bonitatem vel malitiam ex obiecto. Sicut autem res naturalis habet speciem ex sua forma, ita actio habet speciem ex obiecto [Pg-Specifies]; sicut et motus ex termino. Et ideo sicut prima bonitas rei naturalis attenditur ex sua forma, quae dat speciem ei, ita et prima bonitas actus moralis attenditur ex obiecto convenienti; unde et a quibusdam vocatur bonum ex genere… ita primum malum in actionibus moralibus est quod est ex obiecto, sicut accipere aliena.

ST I-II, q. 18, a. 5 Videtur quod actus morales non differant specie secundum bonum et malum. Omnis actus speciem habet ex suo obiecto [Pg-Specifies]… Unde oportet quod aliqua differentia obiecti faciat diversitatem speciei in actibus [Pg-Specifies]… secundum quod referuntur ad unum [Pg-Unicity] principium activum, quod non facit differentiam in actibus, secundum quod referuntur ad aliud principium activum. Quia nihil quod est per accidens, constituit speciem, sed solum quod est per se [Pg-Per se], potest autem aliqua differentia obiecti esse per se in comparatione ad unum [Pg-Unicity] activum principium, et per accidens in comparatione ad aliud; sicut cognoscere colorem et sonum, per se differunt [Ps-Per se | Ps-Specifies] per comparationem ad sensum, non autem per comparationem ad intellectum… Patet ergo quod differentia boni et mali circa obiectum considerata, comparatur per se ad rationem, scilicet secundum quod obiectum est ei conveniens vel non conveniens… Unde manifestum est quod bonum et malum diversificant speciem in actibus moralibus, differentiae enim per se diversificant speciem [Pg-Per se | Pg-Specifies].

ST I-II, q. 18, a. 6 || Videtur quod bonum et malum quod est ex fine, non diversificent speciem in actibus. In actu autem voluntario invenitur duplex actus, scilicet actus interior voluntatis, et actus exterior, et uterque horum actuum habet suum obiectum. Finis autem proprie est obiectum interioris actus voluntarii, id autem circa quod est actio exterior, est obiectum eius. Sicut igitur actus exterior accipit speciem [Pg-Specifies] ab obiecto circa quod est; ita actus interior voluntatis accipit speciem a fine, sicut a proprio obiecto. Ita autem quod est ex parte voluntatis, se habet ut formale ad id quod est ex parte exterioris actus, quia voluntas utitur membris ad agendum, sicut instrumentis; neque actus exteriores habent rationem moralitatis, nisi inquantum sunt voluntarii. Et ideo actus humani species formaliter consideratur secundum finem, materialiter autem secundum obiectum exterioris actus.

ST I-II, q. 19, a. 3 et ad 1 || Videtur quod bonitas voluntatis non dependeat a ratione. Obiectum autem voluntatis proponitur ei per rationem. Nam bonum intellectum est obiectum voluntatis proportionatum ei; bonum autem sensibile, vel imaginarium, non est proportionatum voluntati, sed appetitui sensitivo, quia voluntas potest tendere in bonum universale, quod ratio apprehendit.

            Ad primum… Bonum sub ratione boni, idest appetibilis, per prius pertinet ad voluntatem quam ad rationem. Sed tamen per prius pertinet ad rationem sub ratione veri [O-Ratio veri], quam ad voluntatem sub ratione appetibilis, quia appetitus voluntatis non potest esse de bono, nisi prius a ratione apprehendatur.

ST I-II, q. 23, a. 1 || Videtur quod passiones eaedem sint in irascibili et in concupiscibili. Actus autem vel passiones respicientes diversa obiecta specialia comprehensa sub uno communi obiecto unius potentiae [Pg-Unicity], differunt sicut species illius generis.

ST I-II, q. 27, a. 2 || Videtur quod cognitio non sit causa amoris. Bonum est causa amoris per modum obiecti. Bonum autem non est obiectum appetitus, nisi prout est apprehensum. Et ideo amor requirit aliquam apprehensionem boni quod amatur.

ST I-II, q. 28, a. 5 ad 1. Videtur quod amor sit passio laesiva amantis. Isti [fruitio, languor, fervor] quidem sunt effectus amoris formaliter accepti, secundum habitudinem appetitivae virtutis ad obiectum. Sed in passione amoris, consequuntur aliqui effectus his proportionate [Pg-Proportional], secundum immutationem organi [Pg-Moves].

ST I-II, q. 31, a. 5 || Videtur quod delectationes corporales et sensibiles sint maiores delectationibus spiritualibus intelligibilibus [I-Delight]. Intimior quidem est, quia sensus sistit circa exteriora accidentia rei, intellectus vero penetrat usque ad rei essentiam [Om-Essentia rei]; obiectum enim intellectus est quod quid est [Om-Quod quid est].

ST I-II, q. 31, a. 8 ad 3 || Videtur quod delectationi non sit delectatio contraria. Ad tertium… Ea in quibus delectamur, cum sint obiecta delectationis, non solum faciunt, sed etiam formalem, si sit diversa ratio delectabilitatis. Diversa enim ratio obiecti diversificat speciem actus vel passionis [Pg-Specifies].

ST I-II, q. 49, a. 1 et ad 3 || Videtur quod habitus non sit qualitas. Si autem sumatur habere prout res aliqua dicitur quodam modo se habere in seipsa vel ad aliud; cum iste modus se habendi sit secundum aliquam qualitatem, hoc modo habitus quaedam qualitas est, de quo Philosophus, in V Metaphys. [Sa-Habit is a good or bad disposition], dicit quod habitus dicitur dispositio secundum quam bene vel male disponitur dispositum, et aut secundum se aut ad aliud, ut sanitas habitus quidam est. Et sic loquimur nunc de habitu. Unde dicendum est quod habitus est qualitas.

            Ad tertium… Quod autem dicit secundum potentiam, includit illas dispositiones quae sunt in praeparatione et idoneitate nondum perfecte, sicut scientia et virtus inchoata. Quod autem dicit secundum speciem, includit perfectas dispositiones, quae dicuntur habitus, sicut scientia et virtus complete.

ST I-II, q. 49, a. 2 ad 3 || Videtur quod habitus non sit determinata species qualitatis. Ad tertium… nam si aliquis imperfecte habeat scientiam, ut de facili possit ipsam amittere, magis dicitur disponi ad scientiam quam scientiam habere. Ex quo patet quod nomen habitus diuturnitatem quandam importat; non autem nomen dispositionis.

ST I-II, q. 49, a. 3 et ad 1 || Videtur quod habitus non importet ordinem ad actum. Quod habere ordinem [Pg-Ordinatio] ad actum potest competere habitui et secundum rationem habitus; et secundum rationem subiecti in quo est habitus. Secundum quidem rationem habitus, convenit omni habitui aliquo modo habere ordinem ad actum. Est enim de ratione habitus ut importet habitudinem quandam in ordine ad naturam rei, secundum quod convenit vel non convenit. Sed natura rei, quae est finis generationis, ulterius etiam ordinatur ad alium finem, qui vel est operatio, vel aliquod operatum ad quod quis pervenit per operationem. Unde habitus non solum importat ordinem ad ipsam naturam rei, sed etiam consequenter ad operationem, inquantum est finis naturae, vel perducens ad finem.

                        Unde et in V Metaphys. [Sa-Habit is a good or bad disposition], dicitur in definitione habitus, quod est dispositio secundum quam bene vel male disponitur dispositum aut secundum se, idest secundum suam naturam, aut ad aliud, idest in ordine ad finem.

                        Sed sunt quidam habitus qui etiam ex parte subiecti in quo sunt, primo et principaliter important ordinem ad actum. Quia ut dictum est, habitus primo et per se importat habitudinem ad naturam rei. Si igitur natura rei in qua est habitus, consistat in ipso ordine ad actum, sequitur quod habitus principaliter importet ordinem ad actum. Manifestum est autem quod natura et ratio potentiae est ut sit principium actus. Unde omnis habitus qui est alicuius potentiae ut subiecti, principaliter importat ordinem ad actum [Pg-Ordinatio].

            Ad primum… habitus est actus quidam, inquantum est qualitas, et secundum hoc potest esse principium operationis. Sed est in potentia per respectum ad operationem. Unde habitus dicitur actus primus, et operatio actus secundus; ut patet in II De anima [Sa-Habit is actus primus].

ST I-II, q. 49, a. 4 et ad 2 || Videtur quod non sit necessarium esse habitus. Sicut supra dictum est, habitus importat dispositionem quandam in ordine ad naturam rei, et ad operationem vel finem eius, secundum quam bene vel male aliquid ad hoc disponitur… Primo quidem, ut id quod disponitur, sit alterum ab eo ad quod disponitur; et sic se habeat ad ipsum ut potentia ad actum.

            Ad secundum… potentia quandoque se habet ad multa [Pg-Universal], et ideo oportet quod aliquo alio determinetur. Si vero sit aliqua potentia quae non se habeat ad multa, non indiget habitu determinante, ut dictum est. Et propter hoc vires naturales non agunt operationes suas mediantibus aliquibus habitibus, quia secundum seipsas sunt determinatae ad unum.

ST I-II, q. 50, a. 1 || Videtur quod in corpore non sit aliquis habitus. Habitus autem proportionantur operationibus, unde ex similibus actibus similes habitus causantur, ut dicitur in II Ethic.

ST I-II, q. 50, a. 2 || Videtur quod habitus sint in anima magis secundum essentiam quam secundum potentiam. Inquantum anima non determinatur ad unam operationem, sed se habet ad multas, quod requiritur ad habitum… Et quia anima est principium operationum per suas potentias, ideo secundum hoc, habitus sunt in anima secundum suas potentias.

ST I-II, q. 50, a. 3 || Videtur quod in potentiis sensitivae partis non possit esse aliquis habitus. Secundum igitur quod operantur ex instinctu naturae, sic ordinantur ad unum [Pg-Unicity], sicut et natura. Et ideo sicut in potentiis naturalibus non sunt aliqui habitus, ita etiam nec in potentiis sensitivis, secundum quod ex instinctu naturae operantur. Secundum vero quod operantur ex imperio rationis, sic ad diversa ordinari possunt. Et sic possunt in eis esse aliqui habitus, quibus bene aut male ad aliquid disponuntur.

ST I-II, q. 50, a. 4 et ad 1 || Videtur quod in intellectu non sint aliqui habitus [I-Subject of habits/virtues]. Ipse ergo intellectus possibilis est in quo est habitus scientiae quo potest considerare etiam cum non considerat.

            Ad primum… Sed ista ratio non cogit. Habitus enim non est dispositio obiecti ad potentiam, sed magis dispositio potentiae [Pg-Ordinatio] ad obiectum, unde habitus oportet quod sit in ipsa potentia quae est principium actus, non autem in eo quod comparatur ad potentiam sicut obiectum. Ipsum autem intelligere non dicitur commune esse animae et corpori, nisi ratione phantasmatis [Sa-Om-Phantasms], ut dicitur in I De anima. Patet autem quod phantasma comparatur ad intellectum possibilem ut obiectum, ut dicitur in III De anima [Sa-Nothing understood without phantasms | Sa-Phantasms, quasi-objects]. Unde relinquitur quod habitus intellectivus sit principaliter ex parte ipsius intellectus, non autem ex parte phantasmatis, quod est commune animae et corpori. Et ideo dicendum est quod intellectus possibilis est subiectum habitus, illi enim competit esse subiectum habitus, quod est in potentia ad multa; et hoc maxime competit intellectui possibili. Unde intellectus possibilis est subiectum habituum intellectualium.

ST I-II, q. 50, a. 5 || Videtur quod in voluntate non sit aliquis habitus. Omnis potentia quae diversimode potest ordinari [Pg-Ordinatio] ad agendum, indiget habitu quo bene disponatur ad suum actum.

ST I-II, q. 50, a. 6 || Videtur quod in angelis non sint habitus [I-Subject of habits/virtues]. Circa huiusmodi tamen habitum aliter se habet intellectus angelicus, et aliter intellectus humanus. Intellectus enim humanus, cum sit infimus in ordine intellectuum, est in potentia respectu omnium intelligibilium [Pi-Universal | Om-Intelligible], sicut materia prima respectu omnium formarum sensibilium, et ideo ad omnia [Pi-Universal] intelligenda indiget aliquo habitu.

ST I-II, q. 51, a. 1 || Videtur quod nullus habitus sit a natura. Secundum vero naturam individui, est aliquis habitus cognoscitivus secundum inchoationem naturalis, inquantum unus homo, ex dispositione organorum, est magis aptus ad bene intelligendum quam alius, inquantum ad operationem intellectus indigemus virtutibus sensitivis.

ST I-II, q. 51, a. 2 || Videtur quod nullus habitus possit ex actu causari. Nam omne quod patitur et movetur ab alio, disponitur per actum agentis, unde ex multiplicatis actibus generatur quaedam qualitas in potentia passiva et mota, quae nominatur habitus.

            Sicut habitus virtutum Moralium causantur in appetitivis potentiis, secundum quod moventur a ratione, et habitus scientiarum causantur in intellectu, secundum quod movetur a primis propositionibus.

ST I-II, q. 51, a. 4 et ad 3 || Videtur quod nullus habitus hominibus infundatur a Deo. Duplici ratione aliqui habitus homini a Deo infunduntur.

            Ad tertium… actus qui producuntur ex habitu infuso, non causant aliquem habitum, sed confirmant habitum praeexistentem, sicut medicinalia remedia adhibita homini sano per naturam, non causant aliquam sanitatem, sed sanitatem prius habitam corroborant.

ST I-II, q. 54, a. 1 et ad 2 || Videtur quod non possint esse multi habitus in una potentia. Potentia autem passiva comparatur ad actum determinatum unius speciei [Pg-Specifies], sicut materia ad formam, eo quod, sicut materia determinatur ad unam formam per unum agens, ita etiam potentia passiva a ratione unius obiecti activi [Pg-Unicity] determinatur ad unum actum secundum speciem. Unde sicut plura obiecta [Pg-Universal] possunt movere unam potentiam passivam, ita una potentia passiva potest esse subiectum diversorum actuum vel perfectionum [Pg-Perfection] secundum speciem. Habitus autem sunt quaedam qualitates aut formae inhaerentes potentiae, quibus inclinatur [Pg-Ordinatio] potentia ad determinatos actus secundum speciem. Unde ad unam potentiam possunt plures habitus pertinere, sicut et plures actus specie differentes.

            Ad secundum… potentia, etsi sit quidem simplex secundum essentiam, est tamen multiplex virtute, secundum quod ad multos actus specie differentes se extendit. Et ideo nihil prohibet in una potentia esse multos habitus specie differentes.

ST I-II, q. 54, a. 2 et ad 1 || Videtur quod habitus non distinguantur secundum obiecta. Habitus autem importat ordinem [Pg-Ordinatio] ad aliquid. Omnia autem quae dicuntur secundum ordinem ad aliquid, distinguuntur secundum distinctionem [Pg-Specifies] eorum ad quae dicuntur…

            Ad primum… in distinctione potentiarum, vel etiam habituum, non est considerandum ipsum obiectum materialiter; sed ratio obiecti differens specie, vel etiam genere [Pg-Specifies].

ST I-II, q. 54, a. 3 || Videtur quod habitus non distinguantur secundum bonum et malum. Habitus specie distinguuntur [Pg-Specifies] non solum secundum obiecta et principia activa, sed etiam in ordine ad naturam… Et hoc modo distinguuntur specie [Pg-Specifies] habitus bonus et malus, nam habitus bonus dicitur qui disponit ad actum convenientem naturae agentis; habitus autem malus dicitur qui disponit ad actum non convenientem naturae.

ST I-II, q. 54, a. 4 || Videtur quod unus habitus ex pluribus habitibus constituatur. Unde sicut potentia, cum sit una [Pg-Unicity] ad multa se extendit [Pg-Universal] secundum quod conveniunt in aliquo uno, idest in generali quadam ratione obiecti; ita etiam habitus ad multa se extendit secundum quod habent ordinem ad aliquod unum, puta ad unam specialem rationem obiecti… Si igitur consideremus habitum secundum ea ad quae se extendit, sic inveniemus in eo quandam multiplicitatem [Pg-Universal]. Sed quia illa multiplicitas est ordinata ad aliquid unum [Pg-Unicity] ad quod principaliter respicit habitus.

ST I-II, q. 55, a. 4 ad 1 || Videtur quod non sit conveniens definitio virtutis quae solet assignari, scilicet, virtus est bona qualitas mentis, qua recte vivitur, qua nullus male utitur, quam Deus in nobis sine nobis operatur [I-Virtues]. Ad primum… Id quod primo [Pi-Primo] cadit in intellectu, est ens [O-Ens], unde unicuique [Pi-Universal] apprehenso a nobis attribuimus quod sit ens [O-Ens]; et per consequens quod sit unum et bonum, quae convertuntur cum ente. Unde dicimus quod essentia est ens et una et bona; et quod unitas est ens et una et bona; et similiter de bonitate…

                        Sed tamen considerandum quod sicut accidentia et formae non subsistentes dicuntur entia, non quia ipsa habeant esse, sed quia eis aliquid est.

ST I-II, q. 56, a. 6 || Videtur quod voluntas non sit subiectum alicuius virtutis. Cum per habitum perficiatur potentia ad agendum, ibi indiget potentia habitu perficiente ad bene agendum, qui quidem habitus est virtus, ubi ad hoc non sufficit propria ratio potentiae. Omnis autem potentiae propria ratio attenditur in ordine [Pg-Ordinatio] ad obiectum. Unde cum, sicut dictum est, obiectum voluntati sit bonum rationis voluntati proportionatum, quantum ad hoc non indiget voluntas virtute perficiente.

ST I-II, q. 57, a. 2 ad 2 || Videtur quod inconvenienter distinguantur tres virtutes intellectuales speculativae, scilicet sapientia, scientia et intellectus. Ad secundum… Quando ratio obiecti sub uno [Pg-Unicity] actu refertur ad potentiam vel habitum, tunc non distinguuntur [Pg-Specifies] habitus vel potentiae penes rationem obiecti et obiectum materiale, sicut ad eandem potentiam visivam pertinet videre colorem, et lumen, quod est ratio videndi colorem et simul cum ipso videtur. Principia vero demonstrationis possunt seorsum considerari, absque hoc quod considerentur conclusiones.

ST I-II, q. 60, a. 1 ad 1 || Videtur quod sit una tantum moralis virtus [I-Virtues]. Ad primum… Obiectum rationis est verum [Om-Verum]. Est autem eadem ratio veri in omnibus moralibus, quae sunt contingentia agibilia. Unde est una sola virtus in eis dirigens, scilicet prudentia. Obiectum autem appetitivae virtutis est bonum appetibile. Cuius est diversa ratio, secundum diversam habitudinem ad rationem dirigentem.

ST I-II, q. 74, a. 5 || Videtur quod peccatum non possit esse in ratione [I-Nature of sin]. Habet autem ratio… in comparatione ad proprium [Pi-Proper] obiectum, quod est cognoscere aliquod verum [Om-Verum]; alius autem actus rationis est inquantum est directiva aliarum virium. Utroque igitur modo contingit esse peccatum in ratione. Et primo quidem, inquantum errat in cognitione veri, quod quidem tunc imputatur ei ad peccatum, quando habet ignorantiam vel errorem circa id quod potest et debet scire. Secundo, quando inordinatos actus inferiorum virium vel imperat, vel etiam post deliberationem non coercet.

ST I-II, q. 94, a. 2 || Videtur quod lex naturalis non contineat plura praecepta, sed unum tantum [I-Natural law]. In his autem quae in apprehensione omnium [Pi-Universal] cadunt, quidam ordo invenitur. Nam illud quod primo [Pi-Primo] cadit in apprehensione, est ens [O-Ens], cuius intellectus includitur in omnibus [Pi-Universal] quaecumque quis apprehendit. Et ideo primum principium indemonstrabile est quod non est simul affirmare et negare, quod fundatur supra rationem entis et non entis, et super hoc principio omnia alia fundantur, ut dicitur in IV Metaphys. [Sa-First indemonstrable principles is founded on Om-Ens]. Sicut autem ens [O-Ens] est primum [Pi-Primo] quod cadit in apprehensione simpliciter, ita bonum est primum quod cadit in apprehensione practicae rationis, quae ordinatur ad opus, omne enim agens agit propter finem, qui habet rationem boni. Et ideo primum principium in ratione practica est quod fundatur supra rationem boni, quae est, bonum est quod omnia appetunt. Hoc est ergo primum praeceptum legis, quod bonum est faciendum et prosequendum, et malum vitandum. Et super hoc fundantur omnia alia praecepta legis naturae, ut scilicet omnia illa facienda vel vitanda pertineant ad praecepta legis naturae, quae ratio practica naturaliter [Pi-Natural] apprehendit esse bona humana.

ST I-II, q. 109, a. 1 || Videtur quod homo sine gratia nullum verum cognoscere possit. Sic igitur intellectus humanus habet aliquam formam, scilicet ipsum intelligibile lumen, quod est de se sufficiens ad quaedam intelligibilia cognoscenda, ad ea scilicet in quorum notitiam per sensibilia possumus devenire. Altiora vero intelligibilia intellectus humanus cognoscere non potest nisi fortiori lumine perficiatur, sicut lumine fidei vel prophetiae; quod dicitur lumen gratiae, inquantum est naturae superadditum.

                   Sic igitur dicendum est quod ad cognitionem cuiuscumque veri, homo indiget auxilio divino ut intellectus a Deo moveatur ad suum actum. Non autem indiget ad cognoscendam veritatem in omnibus, nova illustratione superaddita naturali illustrationi; sed in quibusdam, quae excedunt naturalem cognitionem. Et tamen quandoque Deus miraculose per suam gratiam aliquos instruit de his quae per naturalem rationem cognosci possunt, sicut et quandoque miraculose facit quaedam quae natura facere potest.

            Ad primum… Omne verum, a quocumque dicatur, est a spiritu sancto sicut ab infundente naturale lumen, et movente ad intelligendum et loquendum veritatem. Non autem sicut ab inhabitante per gratiam gratum facientem, vel sicut a largiente aliquod habituale donum naturae superadditum, sed hoc solum est in quibusdam veris cognoscendis et loquendis; et maxime in illis quae pertinent ad fidem, de quibus apostolus loquebatur.

            Ad secundum… Sol corporalis illustrat exterius; sed sol intelligibilis, qui est Deus, illustrat interius. Unde ipsum lumen naturale animae inditum est illustratio Dei, qua illustramur ab ipso ad cognoscendum ea quae pertinent ad naturalem cognitionem. Et ad hoc non requiritur alia illustratio, sed solum ad illa quae naturalem cognitionem excedunt.

ST I-II, q. 109, a. 3 ad 2 || Videtur quod homo non possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia. Ad secundum… Cum dicitur quod nulla natura potest supra seipsam, non est intelligendum quod non possit ferri in aliquod obiectum quod est supra se, manifestum est enim quod intellectus noster naturali [Pi-Natural] cognitione potest aliqua cognoscere quae sunt supra seipsum, ut patet in naturali cognitione Dei. Sed intelligendum est quod natura non potest in actum [Pi-In act] excedentem proportionem suae virtutis. Talis autem actus non est diligere Deum super omnia, hoc enim est naturale cuilibet naturae creatae, ut dictum Est.

Secunda Secundae (II-II)

ST II-II, q. 1, a. 1 || Videtur quod obiectum fidei non sit veritas prima. Cuiuslibet cognoscitivi habitus obiectum duo habet, scilicet id quod materialiter cognoscitur, quod est sicut materiale obiectum; et id per quod cognoscitur, quod est formalis ratio obiecti [Pg-Formaliter]. Sicut in scientia geometriae materialiter scita sunt conclusiones; formalis vero ratio sciendi sunt media demonstrationis, per quae conclusiones cognoscuntur. Sic igitur in fide, si consideremus formalem rationem obiecti, nihil est aliud quam veritas prima, non enim fides de qua loquimur assentit alicui nisi quia est a Deo revelatum; unde ipsi veritati divinae innititur tanquam medio.

ST II-II, q. 1, a. 3 || Videtur quod fidei possit subesse falsum. Nihil subest alicui potentiae vel habitui aut etiam actui, nisi mediante ratione formali obiecti, sicut color videri non potest nisi per lucem [Ps-Necessity], et conclusio sciri non potest nisi per medium demonstrationis. Dictum est autem quod ratio formalis obiecti fidei est veritas prima. Unde nihil potest cadere sub fide nisi inquantum stat sub veritate prima.

ST II-II, q. 1, a. 4 ad 3 || Videtur quod obiectum fidei sit aliquid visum. Ad tertium… lumen fidei facit videre ea quae creduntur. Sicut enim per alios habitus virtutum homo videt illud quod est sibi conveniens secundum habitum illum, ita etiam per habitum fidei inclinatur mens hominis ad assentiendum his quae conveniunt rectae fidei et non aliis.

ST II-II, q. 2, a. 2 || Videtur quod inconvenienter distinguatur actus fidei per hoc quod est credere Deo, credere Deum et credere in Deum. Actus cuiuslibet potentiae vel habitus accipitur secundum ordinem [Pg-Ordinatio] potentiae vel habitus ad suum obiectum. Obiectum autem fidei potest tripliciter considerari. Cum enim credere ad intellectum pertineat prout est a voluntate motus ad assentiendum, ut dictum est, potest obiectum fidei accipi vel ex parte ipsius intellectus, vel ex parte voluntatis intellectum moventis. Si quidem ex parte intellectus, sic in obiecto fidei duo possunt considerari, sicut supra dictum est. Quorum unum est materiale obiectum fidei. Et sic ponitur actus fidei credere Deum, quia, sicut supra dictum est, nihil proponitur nobis ad credendum nisi secundum quod ad Deum pertinet. Aliud autem est formalis ratio obiecti, quod est sicut medium propter quod tali credibili assentitur. Et sic ponitur actus fidei credere Deo, quia, sicut supra dictum est, formale obiectum fidei est veritas prima, cui inhaeret homo ut propter eam creditis assentiat.

ST II-II, q. 4, a. 1 || Videtur quod sit incompetens fidei definitio quam apostolus ponit ad Heb. XI, dicens, est autem fides substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium [I-Faith]. Actus autem fidei est credere, qui, sicut supra dictum est, actus est intellectus determinati ad unum ex imperio voluntatis. Sic ergo actus fidei habet ordinem et ad obiectum voluntatis, quod est bonum et finis; et ad obiectum intellectus, quod est verum [O-Verum]. Et quia fides, cum sit virtus theologica, sicut supra dictum est, habet idem pro obiecto et fine, necesse est quod obiectum fidei et finis proportionaliter sibi correspondeant. Dictum est autem supra quod veritas prima est obiectum fidei secundum quod ipsa est non visa et ea quibus propter ipsam inhaeretur… Habitudo autem actus fidei ad obiectum intellectus, secundum quod est obiectum fidei, designatur in hoc quod dicitur, argumentum non apparentium.

ST II-II, q. 4, a. 2 et ad 3 || Videtur quod fides non sit in intellectu sicut in subiecto [I-Faith]. Credere autem est immediate actus intellectus, quia obiectum huius actus est verum [Om-Verum], quod proprie [Pi-Proper] pertinet ad intellectum. Et ideo necesse est quod fides, quae est proprium principium huius actus, sit in intellectu sicut in subiecto.

            Ad tertium… fides est in intellectu speculativo sicut in subiecto, ut manifeste patet ex fidei obiecto. Sed quia veritas prima, quae est fidei obiectum, est finis omnium desideriorum et actionum nostrarum.

ST II-II, q. 4, a. 6 || Videtur quod non sit una fides. Et sic est una fides, obiectum enim formale fidei est veritas prima, cui inhaerendo credimus quaecumque sub fide continentur

ST II-II, q. 5, a. 1 || Videtur quod angelus aut homo in sua prima conditione fidem non habuerit. Principale autem obiectum fidei est veritas prima, cuius visio beatos facit et fidei succedit… Sed tamen considerandum est quod in obiecto fidei est aliquid quasi formale, scilicet veritas prima super omnem naturalem cognitionem creaturae existens; et aliquid materiale, sicut id cui assentimus inhaerendo primae veritati.

ST II-II, q. 5, a. 3 || Videtur quod haereticus qui discredit unum articulum fidei possit habere fidem informem de aliis articulis. Cuius ratio est quia species cuiuslibet habitus dependet ex formali ratione obiecti, qua sublata, species habitus remanere non potest. Formale autem obiectum fidei est veritas prima secundum quod manifestatur in Scripturis sacris et doctrina ecclesiae.

ST II-II, q. 5, a. 4 || Videtur quod fides non possit esse maior in uno quam in alio. Obiectum autem fidei potest dupliciter considerari, uno modo, secundum formalem rationem; alio modo, secundum ea quae materialiter credenda proponuntur. Formale autem obiectum fidei est unum et simplex scilicet veritas prima, ut supra dictum est.

ST II-II, q. 7, a. 1 ad 3 || Videtur quod timor non sit effectus fidei. Ad tertium… Obiectum fidei primum et formale est bonum quod est veritas prima. Sed materialiter fidei proponuntur credenda etiam quaedam mala, puta quod malum sit Deo non subiici vel ab eo separari, et quod peccatores poenalia mala sustinebunt a Deo.

ST II-II, q. 8, a. 1 || Videtur quod intellectus non sit donum spiritus sancti [I-Gifts of the Spirit]. Et hoc manifeste patet considerantibus differentiam intellectus et sensus, nam cognitio sensitiva occupatur circa qualitates sensibiles exteriores; cognitio autem intellectiva penetrat usque ad essentiam rei [Om-Essentia rei], obiectum enim intellectus est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est], ut dicitur in III De anima.

ST II-II, q. 9, a. 2 ad 3 || Videtur quod scientiae donum sit circa res divinas. Ad tertium… quilibet cognoscitivus habitus formaliter [Pg-Formaliter] quidem respicit medium per quod aliquid cognoscitur, materialiter autem id quod per medium cognoscitur. Et quia id quod est formale potius est, ideo illae scientiae quae ex principiis mathematicis concludunt circa materiam naturalem, magis cum mathematicis connumerantur, utpote eis similiores, licet quantum ad materiam magis conveniant cum naturali, et propter hoc dicitur in II Physicorum. Quod sunt magis naturales.

ST II-II, q. 10, a. 5 ad 1 || Videtur quod non sint plures infidelitatis species. Ad primum… Formalis ratio alicuius peccati potest accipi dupliciter. Uno modo, secundum intentionem peccantis, et sic id ad quod convertitur peccans est formale obiectum peccati; et ex hoc diversificantur eius species. Alio modo, secundum rationem mali, et sic illud bonum a quo receditur est formale obiectum peccati; sed ex hac parte peccatum non habet speciem, immo privatio est speciei. Sic igitur dicendum est quod infidelitatis obiectum est veritas prima sicut a qua recedit, sed formale eius obiectum sicut ad quod convertitur est sententia falsa quam sequitur; et ex hac parte eius species diversificantur.

ST II-II, q. 17, a. 2 || Videtur quod beatitudo aeterna non sit obiectum proprium spei. Et ideo proprium et principale obiectum spei est beatitudo aeterna.

ST II-II, q. 17, a. 5 ad 2 || Videtur quod spes non sit virtus theologica. Ad secundum… Virtus autem moralis est circa ea quae regulantur ratione sicut circa proprium [Pg-Proper] obiectum, et ideo per se [Pg-Per se] convenit ei esse in medio ex parte proprii obiecti. Sed virtus theologica est circa ipsam regulam primam, non regulatam alia regula, sicut circa proprium obiectum. Et ideo per se, et secundum proprium obiectum, non convenit virtuti theologicae esse in medio. Sed potest sibi competere per accidens, ratione eius quod ordinatur ad principale obiectum.

ST II-II, q. 25, a. 1 || Videtur quod dilectio caritatis sistat in Deo, et non se extendat ad proximum. Habitus non diversificantur [Pg-Specifies] nisi ex hoc quod variat speciem actus, omnes enim actus unius speciei ad eundem habitum pertinent. Cum autem species actus ex obiecto sumatur secundum formalem rationem ipsius, necesse est quod idem specie sit actus qui fertur in rationem obiecti, et qui fertur in obiectum sub tali ratione, sicut est eadem specie visio qua videtur lumen, et qua videtur color secundum luminis rationem. Ratio autem diligendi proximum Deus est, hoc enim debemus in proximo diligere, ut in Deo sit.

ST II-II, q. 25, a. 2 || Videtur quod caritas non sit ex caritate diligenda [I-Charity]. Quia enim voluntatis obiectum est bonum universale, quidquid sub ratione boni continetur potest cadere sub actu voluntatis; et quia ipsum velle est quoddam bonum, potest velle se velle, sicut etiam intellectus, cuius obiectum est verum [Om-Verum], intelligit se intelligere, quia hoc etiam est quoddam verum.

ST II-II, q. 47, a. 5 et ad 3 || Videtur quod prudentia non sit specialis virtus [I-Prudence]. Cum actus et habitus recipiant speciem [Pg-Specifies] ex obiectis… necesse est quod habitus cui respondet speciale obiectum ab aliis distinctum specialis sit habitus, et si est bonus, est specialis virtus. Speciale autem obiectum dicitur non secundum materialem considerationem ipsius, sed magis secundum rationem formalem [Pg-Formaliter]… nam una et eadem res cadit sub actu diversorum habituum, et etiam diversarum potentiarum, secundum rationes diversas. Maior autem diversitas obiecti [Pg-Specifies] requiritur ad diversitatem potentiae quam ad diversitatem habitus, cum plures habitus inveniantur in una potentia, ut supra dictum est. Diversitas ergo rationis obiecti quae diversificat potentiam, multo magis diversificat habitum.

            Ad tertium… Agibilia sunt quidem materia prudentiae secundum quod sunt obiectum rationis, scilicet sub ratione veri [O-Ratio veri]. Sunt autem materia moralium virtutum secundum quod sunt obiectum virtutis appetitivae, scilicet sub ratione boni.

ST II-II, q. 58, a. 6 || Videtur quod iustitia, secundum quod est generalis, sit idem per essentiam cum omni virtute. Sicut ergo caritas, quae respicit bonum divinum ut proprium obiectum, est quaedam specialis virtus secundum suam essentiam; ita etiam iustitia legalis est specialis virtus secundum suam essentiam, secundum quod respicit commune bonum ut proprium obiectum.

ST II-II, q. 59, a. 2 ad 1 || Videtur quod aliquis dicatur iniustus ex hoc quod facit iniustum. Ad primum… obiectum per se et formaliter [Pg-Per se | Pg-Formaliter] acceptum specificat [Pg-Specifies] habitum, non autem prout accipitur materialiter et per accidens.

ST II-II, q. 81, a. 5 ad 1 || Videtur quod religio sit virtus theologica. Ad primum… Semper potentia vel virtus quae operatur circa finem, per imperium movet potentiam vel virtutem operantem ea quae ordinantur in finem illum. Virtutes autem theologicae, scilicet fides, spes et caritas, habent actum circa Deum sicut circa proprium obiectum.

ST II-II, q. 83, a. 15 || Videtur quod oratio non sit meritoria. Oratio autem, sicut et quilibet alius actus virtutis, habet efficaciam merendi inquantum procedit ex radice caritatis, cuius proprium obiectum est bonum aeternum, cuius fruitionem meremur.

ST II-II, q. 110, a. 1 ad 1 || Videtur quod mendacium non semper opponatur veritati. Ad primum… Unumquodque magis iudicatur secundum id quod est in eo formaliter et per se [Pg-Formaliter | Pg-Per se], quam secundum id quod est in eo materialiter et per accidens. Et ideo magis opponitur veritati, inquantum est virtus moralis, quod aliquis dicat verum intendens dicere falsum, quam quod dicat falsum intendens dicere verum.

ST II-II, q. 162, a. 7 || Videtur quod superbia non sit primum omnium peccatorum. Illud quod est per se, est primum [Pg-Primo et per se] in quolibet genere. Dictum est autem supra quod aversio a Deo, quae formaliter complet rationem peccati [Pg-Formaliter completur], pertinet ad superbiam per se, ad alia autem peccata ex consequenti. Et inde est quod superbia habet rationem primi; et est etiam principium omnium peccatorum, ut supra dictum est, cum de causis peccati ageretur, ex parte aversionis, quae est principalior in peccato.

Tertia Pars (III)

ST III, q. 10, a. 3 ad 2 || Videtur quod anima Christi non possit cognoscere infinita in verbo [I-Christ’s human knowledge]. Ad secundum… Sed illud quod est simpliciter infinitum secundum essentiae rationem, est Deus, ut in prima parte dictum est, proprium [Pi-Proper] autem obiectum intellectus est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est], ut dicitur in III De anima ad quod pertinet ratio speciei. Sic igitur anima Christi, propter hoc quod habet capacitatem finitam, id quod est simpliciter infinitum secundum essentiam, scilicet Deum, attingit quidem, sed non comprehendit, ut dictum est.

ST III, q. 12, a. 1 || Videtur quod secundum hanc scientiam Christus non omnia cognovit. Scientia acquisita ponitur in anima Christi… propter convenientiam intellectus agentis, ne eius actio sit otiosa, qua facit intelligibilia actu, sicut etiam scientia indita vel infusa ponitur in anima Christi ad perfectionem [Pi-Perfection] intellectus possibilis. Sicut autem intellectus possibilis est quo est omnia fieri [Pi-Universal], ita intellectus agens est quo est omnia facere [Pi-Universal], ut dicitur in III De anima [Sa-Quodam omnia per intellectum et sensum].

ST III, q. 46, a. 7 ad 4 || Videtur quod Christus non fuerit passus secundum totam animam [I-Christ’s suffering]. Intellectus speculativus non potest habere dolorem vel tristitiam ex parte sui obiecti, quod est verum [Om-Verum] absolute consideratum, quod est perfectio eius [Pi-Perfection].

ST III, q. 75, a. 5 ad 2 || Videtur quod in hoc sacramento [the Eucharist] non remaneant accidentia panis et vini [I-Eucharist]. Ad secundum… In hoc sacramento nulla est deceptio, sunt enim secundum rei veritatem accidentia, quae sensibus diiudicantur. Intellectus autem, cuius est proprium [Pi-Proper] obiectum substantia [Sa-Om-Substantia], ut dicitur in III De anima, per fidem a deceptione praeservatur [Pi-Infallible].

ST III, q. 76, a. 7 || Videtur quod corpus Christi prout est in hoc sacramento, possit videri ab aliquo oculo, saltem glorificato [I-Eucharist]. Duplex est oculus, scilicet corporalis, proprie dictus; et intellectualis, qui per similitudinem dicitur. A nullo autem oculo corporali corpus Christi potest videri prout est in hoc sacramento. Primo quidem, quia corpus visibile per sua accidentia immutat medium. Accidentia autem corporis Christi sunt in hoc sacramento mediante substantia, ita scilicet quod accidentia corporis Christi non habent immediatam habitudinem neque ad hoc sacramentum, neque ad corpora quae ipsum circumstant. Et ideo non possunt immutare medium, ut sic ab aliquo corporali oculo videri possint. Secundo quia, sicut supra dictum est, corpus Christi est in hoc sacramento per modum substantiae. Substantia [Om-Substantia] autem, inquantum huiusmodi, non est visibilis oculo corporali, neque subiacet alicui sensui, neque imaginationi, sed soli intellectui, cuius obiectum est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est, not sensible], ut dicitur in III De anima. Et ideo, proprie loquendo, corpus Christi, secundum modum essendi quem habet in hoc sacramento, neque sensu neque imaginatione perceptibile est, sed solo intellectu, qui dicitur oculus spiritualis.

4-24: Academic Disputations

4. De veritate (1256-59)

Q. disp. de verit., q. 1, a. 1 et ad 1, 3, 5 ad sc3 || Videtur autem quod verum sit omnino idem quod ens [I-Man’s knowledge]. Illud autem quod primo [Pi-Primo] intellectus concipit quasi notissimum, et in quod conceptiones omnes resolvit, est ens [O-Ens], ut Avicenna dicit in principio suae Metaphysicae [SAvi-Primo intellectus est ens et essentia]. Unde oportet quod omnes aliae conceptiones intellectus accipiantur ex additione ad ens. Sed enti non possunt addi aliqua quasi extranea per modum quo differentia additur generi, vel accidens subiecto, quia quaelibet natura est essentialiter ens; unde probat etiam Philosophus [Sa-Ens is not a genus] in III Metaphys., quod ens non potest esse genus, sed secundum hoc aliqua dicuntur addere super ens, in quantum exprimunt modum ipsius entis qui nomine entis non exprimitur…

                        Non autem invenitur aliquid affirmative dictum absolute quod possit accipi in omni ente, nisi essentia eius, secundum quam esse dicitur; et sic imponitur hoc nomen res, quod in hoc differt ab ente, secundum Avicennam in principio Metaphys., quod ens sumitur ab actu essendi, sed nomen rei exprimit quidditatem vel essentiam entis [SAvi-“Ens” comes from actus essendi, “res” from quidditas]… Omnis autem cognitio perficitur [Pi-Perfection] per assimilationem cognoscentis ad rem cognitam, ita quod assimilatio dicta est causa cognitionis: sicut visus per hoc quod disponitur secundum speciem coloris, cognoscit colorem.

                        Prima ergo comparatio entis [O-Ens] ad intellectum est ut ens intellectui concordet: quae quidem concordia adaequatio intellectus et rei dicitur; et in hoc formaliter ratio veri perficitur [Pi-Formaliter | Pi-Perfection]. Hoc est ergo quod addit verum super ens, scilicet conformitatem, sive adaequationem rei et intellectus; ad quam conformitatem, ut dictum est, sequitur cognitio rei.

                        Sic ergo entitas rei praecedit rationem veritatis, sed cognitio est quidam veritatis effectus…Uno modo secundum illud quod praecedit rationem veritatis, et in quo verum fundatur ; et sic Augustinus definit in Lib. Solil.: verum est id quod est [SAug-Verum is what is]; et Avicenna in sua Metaphysic.: veritas cuiusque rei est proprietas sui esse quod stabilitum est ei; et quidam sic: verum est indivisio esse, et quod est [SAvi-Veritas is a property of a thing’s esse].

            Ad primum… quod definitio illa Augustini datur de veritate secundum quod habet fundamentum in re, et non secundum id quod ratio veri completur in adaequatione rei ad intellectum. Vel dicendum, quod cum dicitur, verum est id quod est [SAug-Verum is what is]… secundum quod significat actum essendi, sed secundum quod est nota intellectus componentis, prout scilicet affirmationem propositionis significat, ut sit sensus: verum est id quod est, id est cum dicitur esse de aliquo quod est, ut sic in idem redeat definitio Augustini cum definitione philosophi supra inducta.

            Ad tertium… quod aliquid intelligi sine altero, potest accipi dupliciter. Uno modo quod intelligatur aliquid, altero non intellecto: et sic, ea quae ratione differunt, ita se habent, quod unum sine altero intelligi potest. Alio modo potest accipi aliquid intelligi sine altero, quod intelligitur eo non existente: et sic ens non potest intelligi sine vero, quia ens non potest intelligi sine hoc quod concordet vel adaequetur intellectui. Sed non tamen oportet ut quicumque intelligit rationem entis intelligat veri rationem, sicut nec quicumque intelligit ens, intelligit intellectum agentem; et tamen sine intellectu agente nihil intelligi potest.

            Ad quintum… quod idem est ordo alicui rei in esse et veritate; ita, scilicet, quod ubi invenitur quod est maxime ens, est maxime verum. Unde nec hoc ideo est quia ens et verum ratione sunt idem, sed quia secundum hoc quod aliquid habet de entitate, secundum hoc est natum adaequari intellectui; et sic ratio veri sequitur rationem entis.

            Ad tertium… cum dicitur: diversum est esse, et quod est, distinguitur actus essendi ab eo cui ille actus convenit. Nomen autem entis ab actu essendi sumitur, non ab eo cui convenit actus essendi, et ideo ratio non sequitur.

Q. disp. de verit., q. 1, a. 2 ad 1,3 || Utrum veritas principalius inveniatur in intellectu quam in rebus. Ad primum… verum per prius dicitur de intellectu vero, et per posterius de re sibi adaequata; et utroque modo convertitur cum ente, sed diversimode, quia secundum quod dicitur de rebus, convertitur cum ente per praedicationem: omne enim ens est adaequatum intellectui divino, et potens adaequare sibi intellectum humanum, et e converso. Si autem accipiatur prout dicitur de intellectu, sic convertitur cum ente quod est extra animam, non per praedicationem, sed per consequentiam; eo quod cuilibet intellectui vero oportet quod respondeat aliquod ens, et e converso.

            Ad tertium… illud quod est in aliquo non sequitur illud in quo est, nisi quando causatur ex principiis eius; unde lux quae causatur in aere ab extrinseco, scilicet sole, sequitur motum solis magis quam aerem. Similiter et veritas quae est in anima causata a rebus, non sequitur aestimationem animae, sed existentiam rerum: quoniam eo quod res est vel non est, dicitur oratio vera vel falsa similiter et intellectus.

Q. disp. de verit., q. 1, a. 3 || Utrum veritas sit tantum in intellectu componente et dividente. Sicut verum per prius invenitur in intellectu quam in rebus, ita etiam per prius invenitur in actu intellectus componentis et dividentis quam in actu intellectus quidditatem rerum formantis…

                        Patet ergo ex dictis quod verum per prius dicitur de compositione vel divisione intellectus; secundo dicitur de definitionibus rerum, secundum quod in eis implicatur compositio vera vel falsa; tertio de rebus secundum quod adaequantur intellectui divino, vel aptae natae sunt adaequari intellectui humano; quarto dicitur de homine, propter hoc quod electivus est verorum vel facit existimationem de se vel de aliis veram vel falsam per ea quae dicit vel facit. Voces autem eodem modo recipiunt veritatis praedicationem, sicut intellectus quos significant.

Q. disp. de verit., q. 1, a. 4 || Utrum sit tantum una veritas qua omnia sunt vera. In rebus autem aliis invenitur veritas per relationem ad intellectum… Est ergo veritas in intellectu divino quidem primo et proprie; in intellectu vero humano proprie quidem sed secundario; in rebus autem improprie et secundario, quia non nisi per respectum ad alteram duarum veritatum… Sed veritas quae de eis dicitur in comparatione ad intellectum divinum eis inseparabiliter communicatur: cum nec subsistere possint nisi per intellectum divinum eas in esse producentem… Sic ergo res aliqua principalius dicitur vera in ordine ad veritatem intellectus divini quam in ordine ad veritatem intellectus humani.

Q. disp. de verit., q. 1, a. 7 || Utrum veritas in divinis dicatur essentialiter vel personaliter. Veritas in divinis dupliciter accipi potest: uno modo proprie, alio modo quasi metaphorice. Si enim proprie accipiatur veritas, tunc importabit aequalitatem intellectus divini et rei. Et quia intellectus divinus primo intelligit rem quae est essentia sua, per quam omnia alia intelligit, ideo et veritas in Deo principaliter importat aequalitatem intellectus divini et rei, quae est essentia eius, et consequenter intellectus divini ad res creatas…

                        Sed tamen additur in intellectu veritatis ratio principii ad creaturas, ad quas intellectus divinus comparatur ut mensura et causa… Unde in divinis si veritas proprie accipiatur, essentialiter dicitur; tamen appropriatur personae filii, sicut ars et cetera quae ad intellectum pertinent.

Q. disp. de verit., q. 1, a. 12 || Utrum falsitas sit in intellectu [I-Man’s knowledge]. Uno modo secundum quod se habet ad hoc tantum a quo primo nomen [intellectus] impositum fuit; et sic dicimur proprie [Pi-Proper] intelligere cum apprehendimus quidditatem rerum [Om-Quidditas rei], vel cum intelligimus illa quae statim nota sunt intellectui notis rerum quidditatibus [Om-Quidditas rei], sicut sunt prima principia, quae cognoscimus dum terminos [Pi-Terminus of the action] cognoscimus; unde et intellectus habitus principiorum dicitur.

                        Quidditas autem rei [Om-Quidditas rei] est proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus; unde, sicut sensus sensibilium propriorum [Ps-Proper] semper verus est [P/Ps-Infallible], ita et intellectus in cognoscendo quod quid est [Om-Quod quid est] ut dicitur in III De anima [Sa-Always true circa proper object]. Sed tamen per accidens potest ibi falsitas accidere, in quantum, videlicet, intellectus falso componit et dividit.

Q. disp. de verit., q. 2, a. 1 obj. 7 et ad 7 || Utrum in Deo sit scientia. Nihil quod sonat in imperfectionem, Deo potest attribui. Sed scientia sonat in imperfectionem: quia significatur ut habitus vel actus primus, et considerare ut actus secundus, ut dicitur in II De anima. Actus autem primus est imperfectus respectu secundi, cum sit in potentia respectu eiusdem. Ergo scientia in Deo inveniri non potest.

                        Ad septimum… scientia quae ponitur in Deo, non est per modum habitus, sed magis per modum actus, quia ipse semper actu omnia cognoscit.

Q. disp. de verit., q. 2, a. 3 ad 12 || Utrum Deus cognoscat alia a se [I-God’s knowledge]. Quod quamvis cognitio non sit nisi [Pi-Necessity] entis [O-Ens], non tamen oportet ut illud quod cognoscitur, sit tunc ens in sui natura quando cognoscitur; sicut enim cognoscimus distantia loco, ita cognoscimus distantia tempore, ut patet de praeteritis; et ideo non est inconveniens, si cognitio Dei ponatur aeterna de rebus non aeternis.

Q. disp. de verit., q. 2, a. 5 ad 10, 16 || Utrum Deus cognoscat singularia [I-God’s knowledge]. Ad decimum… in visu corporali est duplex medium: medium scilicet sub quo cognoscit, quod est lumen; et hoc medio non determinatur visus ad aliquod determinatum obiectum; est et aliud medium quo cognoscit, scilicet similitudo rei cognitae: et hoc medio determinatur visus ad speciale obiectum. Essentia autem divina in cognitione divina [Od-God’s essence], qua cognoscit res, tenet locum utriusque; et ideo propriam cognitionem de singulis rebus facere potest.

            Ad decimumsextumactus cognitionis divinae nullam dependentiam habet ad cognitum; relatio enim quae importatur, non importat dependentiam ipsius cognitionis ad cognitum, sed magis e converso ipsius cogniti ad cognitionem; sicut e converso relatio quae importatur in nomine scientiae, designat dependentiam nostrae scientiae a scibili. Nec hoc modo se habet actus cognitionis ad obiectum sicut ad potentiam cognoscitivam; substantificatur enim in esse suo per potentiam cognoscitivam, non autem per obiectum; quia actus est in ipsa potentia, sed non in obiecto.

Q. disp. de verit., q. 2, a. 6 || Utrum intellectus humanus singularia cognoscat [I-Man’s knowledge]. Unde, cum similitudo rei quae est in intellectu nostro, accipiatur ut separata a materia, et ab omnibus materialibus conditionibus, quae sunt individuationis principia; relinquitur quod intellectus noster, per se loquendo, singularia non cognoscit [Om-Not-singulars], sed universalia [Om-Universals] tantum…

                        Sed tamen tantum interest; quod similitudo quae est in sensu, abstrahitur a re ut ab obiecto cognoscibili, et ideo per illam similitudinem res ipsa per se directe [Pg-Per se | Pg-Directe] cognoscitur; similitudo autem quae est in intellectu, non abstrahitur a phantasmate sicut ab obiecto cognoscibili, sed sicut a medio cognitionis, per modum quo sensus noster accipit similitudinem rei quae est in speculo, dum fertur in eam non ut in rem quamdam, sed ut in similitudinem rei.

                        Unde intellectus noster non directe ex specie quam suscipit, fertur ad cognoscendum phantasma, sed ad cognoscendum rem cuius est phantasma [Om-Not-Phantasms, sed res cuius est phantasma]. Sed tamen per quamdam reflexionem redit etiam in cognitionem ipsius phantasmatis.

Q. disp. de verit., q. 3, a. 3 ad 7 || Utrum ideae pertineant ad cognitionem speculativam, vel practicam tantum. Ad septimum… pro tanto dicuntur eadem esse principia essendi et cognoscendi, quia quaecumque sunt principia essendi, sunt etiam principia cognoscendi; non autem e converso, cum effectus interdum sint principia cognoscendi causas. Unde nihil prohibet formas intellectus speculativi esse tantum principia cognoscendi; formas autem intellectus practici esse principia essendi et cognoscendi simul.

Q. disp. de verit., q. 5, a. 10 || Utrum humani actus gubernentur a divina providentia mediantibus corporibus caelestibus [I-Influence of celestial bodies]. Sed tamen quantum ad hoc diversa est dispositio intellectus et voluntatis ad vires sensitivas; intellectus enim noster naturaliter movetur [Pi-Natural | Pi-Moves] a sensitiva apprehensiva per modum quo obiectum movet [Pi-Moves] potentiam, quia phantasma se habet ad intellectum possibilem sicut color ad visum, ut dicitur in III De anima [Sa-Om-Phantasms sicut colores]; et ideo, perturbata vi sensitiva interiori, de necessitate perturbatur intellectus; sicut videmus quod laeso organo phantasiae, de necessitate [Pi-Necessity] impeditur actio intellectus.

Q. disp. de verit., q. 8, a. 7 ad sc. 8 || Utrum angelus unus intelligat alium [I-Angelic knowledge]. Ad quartum… Sensus enim et imaginationis obiectum sunt exteriora accidentia, quae sunt similitudines rei, et non res ipsa. Sed obiectum intellectus est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est, not sensible], id est ipsa essentia rei [Sa-Om-Essentia rei], ut dicitur in III De anima. Et sic similitudo rei quae est in intellectu, est similitudo directe [Pi-Directe] essentiae eius; similitudo autem quae est in sensu vel imaginatione, est similitudo accidentium eius.

Q. disp. de verit., q. 8, a. 14 ad 6 || Utrum angeli simul multa cognoscant. Ad sextum … Si enim aliqua duo ita se habeant quod unum sit ratio intelligendi aliud, unum eorum erit quasi formale [Pg-Formaliter], et aliud quasi materiale; et sic illa duo sunt unum intelligibile [Pi-Formaliter | Pi-Unicity], cum ex forma et materia unum constituatur. Unde intellectus quando intelligit aliquid per alterum, intelligit unum tantum intelligibile, sicut patet in visu: lumen enim est quo videtur color, unde se habet ad colorem ut formale [Ps-Formaliter]; et sic color et lumen sunt unum [Ps-Unicity] tantum visibile, et simul a visu videntur.

Q. disp. de verit., q. 10, a. 2 et ad 7 || Secundo quaeritur utrum in mente sit memoria [I-Man’s knowledge | I-Angelic knowledge]. Sed quia intellectus non solum intelligit intelligibile [Oa-Intelligible], sed etiam intelligit se intelligere tale intelligibile, ideo nomen memoriae potest extendi ad notitiam, qua etsi non cognoscatur obiectum ut in praeteritione modo praedicto, cognoscitur tamen obiectum de quo etiam prius est notitia habita, inquantum aliquis scit se eam prius habuisse; et sic omnis notitia non de novo accepta potest dici memoria.

            Ad septimum… nulla potentia potest aliquid cognoscere nisi [Pg-Necessity] convertendo se ad obiectum suum, ut visus nihil cognoscit nisi [Ps-Necessity] convertendo se ad colorem. Unde, cum phantasma [Om-Phantasms] hoc modo se habeat ad intellectum possibilem sicut sensibilia ad sensum, ut patet per Philosophum [Sa-Phantasms sicut sensibilia | Sa-Nothing understood without phantasms] in III De anima, quantumcumque aliquam speciem intelligibilem apud se intellectus habeat, nunquam tamen actu aliquid considerat secundum illam speciem, nisi [Pi-Necessity] convertendo se ad phantasma. Et ideo, sicut intellectus noster secundum statum viae indiget phantasmatibus ad actu considerandum antequam accipiat habitum, ita et postquam acceperit. Secus autem est de angelis, quorum intellectus obiectum non est phantasma [Oa-Not-Phantasms].

Q. disp. de verit., q. 10, a. 4 ad 1 || Utrum mens cognoscat res materiales [I-Man’s knowledge]. Ad primum… Obiecta enim imaginationis et sensus sunt quaedam accidentia, ex quibus quaedam rei figura vel imago, constituitur; sed obiectum intellectus est ipsa rei essentia [Om-Essentia rei]; quamvis essentiam rei cognoscat per eius similitudinem, sicut per medium cognoscendi, non sicut per obiectum in quod primo [Ps-Primo] feratur eius visio.

Q. disp. de verit., q. 10, a. 5 || Utrum mens nostra possit cognoscere materialia in singulari [I-Man’s knowledge]. Uno modo inquantum motus sensitivae partis terminatur ad mentem, sicut accidit in motu qui est a rebus ad animam. Et sic mens singulare cognoscit per quamdam reflexionem, prout scilicet mens cognoscendo obiectum suum, quod est aliqua natura universalis [Om-Aliqua natura universalis], redit in cognitionem sui actus, et ulterius in speciem quae est sui actus principium, et ulterius in phantasma a quo species est abstracta; et sic aliquam cognitionem de singulari accipit.

Q. disp. de verit., q. 10, a. 7 ad 4 || Utrum in mente sit imago trinitatis secundum quod materialia cognoscit, non solum secundum quod cognoscit aeterna [I-Beatitude]. Ad quartum… quamvis potentiae se extendant ad omnia [Pg-Universal] sua obiecta, tamen earum virtus pensatur ex ultimo in quod possunt, ut patet in I Caeli et Mundi.

                        Et ideo id quod ad maximam perfectionem potentiarum mentis [Pi-Perfection] pertinet, scilicet esse ad imaginem Dei, attribuitur eis respectu nobilissimi obiecti, quod Deus est [O-God].

Q. disp. de verit., q. 10, a. 9 et ad 10 et ad sc. 7 || Utrum mens nostra cognoscat habitus in anima existentes per essentiam suam, vel per aliquam similitudinem [I-Knowing habits]. Secundum apprehensionem quidem eorum notitia oportet quod obiectis et actibus capiatur; nec ipsi possunt per essentiam suam apprehendi. Cuius ratio est, quia cuiuslibet potentiae animae virtus est determinata ad obiectum suum [Pg-Specifies]; unde et eius actio primo [Pg-Primo] et principaliter in obiectum tendit [Pg-Ordinatio]. In ea vero quibus in obiectum dirigitur, non potest nisi per quamdam reditionem, sicut videmus, quod visus primo [Ps-Primo] dirigitur in colorem; sed in actum [Ps-In act] visionis suae non dirigitur nisi per quamdam reditionem, dum videndo colorem videt se videre. Sed ista reditio incomplete quidem est in sensu, complete autem in intellectu, qui reditione completa redit ad sciendum essentiam suam.

                        Intellectus autem noster in statu viae hoc modo comparatur ad phantasmata sicut visus ad colores, ut dicitur in III De anima [Sa-Om-Phantasms sicut colores]: non quidem ut cognoscat ipsa phantasmata ut visus cognoscit colores, sed ut cognoscat ea quorum sunt phantasmata.

                        Unde actio intellectus nostri primo tendit [Pi-Primo | Pi-Ordinatio] in ea quae per phantasmata [Om-Phantasms] apprehenduntur, et deinde redit ad actum suum cognoscendum; et ulterius in species et habitus et potentias et essentiam ipsius mentis. Non enim comparantur ad intellectum ut obiecta prima, sed ut ea quibus in obiectum feratur.

            Ad decimum… intellectus cognoscit speciem intelligibilem non per essentiam suam, neque per aliquam speciem speciei, sed cognoscendo obiectum cuius est species, per quamdam reflexionem, ut dictum est.

            Ad septimum… quamvis Deus sit magis praesens nostrae menti quam habitus, tamen ex obiectis quae naturaliter [Pi-Natural] cognoscimus non ita perfecte essentiam divinam [Om-Not-God] videre possumus sicut essentiam habituum; quia habitus sunt proportionati [Pi-Proportional] ipsis obiectis et actibus, et sunt proxima eorum principia; quod de Deo dici non potest.

Q. disp. de verit., q. 10, a. 11 || Utrum mens in statu viae possit videre Deum per essentiam [I-Beatitude]. Menti igitur nostrae in statu viae convenire non potest visio Dei per essentiam secundum primum modum [quod illius operationis principium sit in operante]. Mens enim nostra naturali [Pi-Natural] cognitione phantasmata respicit quasi obiecta [Sa-Phantasms, quasi-objects], a quibus species intelligibiles accipit, ut dicitur in III De anima; unde omne quod intelligit secundum statum viae, intelligit per huiusmodi species a phantasmatibus abstractas. Nulla autem huiusmodi species sufficiens est ad repraesentandam divinam essentiam, vel etiam cuiuscumque alterius essentiae separatae; cum quidditates rerum sensibilium [Om-Quidditas rei sensibilis], quarum similitudines sunt intelligibiles species a phantasmatibus abstractae, sint alterius rationis ab essentiis substantiarum immaterialium etiam creatarum, et multo amplius ab essentia divina. Unde mens nostra naturali [Pi-Natural] cognitione, quam in statu viae experimur, nec Deum nec angelos per essentiam videre potest [Om-Not-God or angels].

Q. disp. de verit., q. 11, a. 1 ad 12 || Utrum homo possit docere et dici magister, vel solus Deus [I-Learning]. Ad duodecimum… non est omnino simile de intellectu et visu corporali. Visus enim corporalis non est vis collativa, ut ex quibusdam suorum obiectorum in alia perveniat; sed omnia sua obiecta sunt ei visibilia, quam cito ad illa convertitur: unde habens potentiam visivam se habet hoc modo ad omnia [Ps-Universal] visibilia intuenda, sicut habens habitum ad ea quae habitualiter scit consideranda…

                        Sed potentia intellectiva, cum sit vis collativa, ex quibusdam in alia devenit; unde non se habet aequaliter ad omnia intelligibilia [Pi-Universal | Om-Intelligible] consideranda.

Q. disp. de verit., q. 14, a. 1 || Quid sit credere [I-Faith]. Non autem invenitur credere in prima operatione [intellectus], sed solum in secunda: credimus enim vero, et discredimus falsum. Unde etiam et apud Arabes prima intellectus operatio vocatur imaginatio intellectus [SAve-First operation, “the intellect’s imagination”], secunda autem vocatur fides [SAve-Second operation, “fides”], ut patet ex verbis Commentatoris in III De anima

                        Intellectus autem possibilis, cum, quantum est de se, sit in potentia respectu omnium intelligibilium formarum [Pi-Universal | Om-Intelligible forms], sicut et materia prima respectu omnium sensibilium formarum; est etiam, quantum est de se, non magis determinatus ad hoc quod adhaereat compositioni quam divisioni, vel e converso.

                        Omne autem quod est indeterminatum ad duo, non determinatur ad unum eorum nisi per aliquid movens ipsum. Intellectus autem possibilis non movetur [Pi-Necessity | Pi-Moves] nisi a duobus; scilicet a proprio [Pi-Proper] obiecto, quod est forma intelligibilis [Om-Intelligible forms], scilicet quod quid est [Sa-Om-Quod quid est], ut dicitur in III De anima, et a voluntate, quae movet omnes alias vires, ut Anselmus dicit.

Q. disp. de verit., q. 14, a. 2 ad 3 || Quid sit fides. Ad tertium… Fides autem est in cognitiva: quod patet ex hoc quod proprium obiectum fidei est verum, non autem bonum; sed quodammodo habet complementum in voluntate, ut infra dicetur.

 Q. disp. de verit., q. 14, a. 7 ad 7 || Utrum sit idem habitus fidei informis et formatae. Sed quantum ad conclusionem cui assentit, dicitur credere Deum: veritas enim prima est proprium obiectum fidei.

Q. disp. de verit., q. 14, a. 8 ad 4 || Utrum utrum obiectum fidei proprium sit veritas prima. Ad quartum… lumen quodammodo est obiectum visus et quodammodo non. In quantum enim lux non videtur nostris visibus nisi per hoc quod ad aliquod corpus terminatum, per reflexionem, vel alio modo coniungitur, dicitur non esse per se visus obiectum, sed magis color, qui semper est in corpore terminato. In quantum autem nihil nisi per lucem videri potest [Ps-Necessity], lux primum visibile [Ps-Primo] esse dicitur, ut idem Ptolomaeus dicit. Et sic etiam veritas prima est primo et per se fidei obiectum.

Q. disp. de verit., q. 15, a. 1 ad 7 || Utrum intellectus et ratio sint diversae potentiae in homine [I-Man’s knowledge]. Ad septimum… quod talis differentia obiectorum [human reason: corporum naturas vs. intellect: spiritum creatum] non potest potentias diversificare [Pi-Specifies], eo quod est per accidentales differentias, ut in obiiciendo probatum est. Ideo autem rationis obiectum ponitur natura corporea [Om-Corporal nature], quia proprium humanae cognitioni est ut a sensu et phantasmate [Om-Phantasms] ortum habeat. Unde circa naturas rerum sensibilium primo [Om-Natura rei sensibilis | Pi-Primo] figitur intuitus nostri intellectus.

Q. disp. de verit., q. 15, a. 2 et ad 3, 13 || Utrum ratio superior et inferior sint diversae potentiae [I-Man’s knowledge]. Sciendum est igitur, quod potentiarum diversitas penes actus et obiecta distinguitur [Pg-Specifies]. Quidam autem dicunt, hoc non esse sic intelligendum quod actuum et obiectorum diversitas sit causa diversitatis potentiarum, sed solummodo signum. Quidam vero dicunt quod diversitas obiectorum est causa diversitatis potentiarum in passivis potentiis, non autem in activis.

                        Sed si diligenter consideretur, in utrisque potentiis inveniuntur actus et obiecta esse non solum signa diversitatis, sed aliquo modo causae. Omne enim cuius esse non est nisi propter finem aliquem, habet modum sibi determinatum ex fine [Pg-End] ad quem ordinatur [Pg-Ordinatio]… Omnis autem potentia animae, sive activa sive passiva, ordinatur [Pg-Ordinatio] ad actum sicut ad finem [Pg-End], ut patet in IX Metaph. [Sa-Potency is ordain to its operation as to its end]; unde unaquaeque potentia habet determinatum modum et speciem, secundum quod potest esse conveniens ad talem actum. Et ideo secundum hoc diversificatae sunt potentiae [Pg-Specifies], quod diversitas actuum diversa principia requirebat a quibus elicerentur. Cum autem obiectum comparetur ad actum sicut terminus [Pg-Terminus of the action], a terminis autem specificentur actus, ut patet in V Phys., oportet quod etiam actus penes obiecta distinguantur [Pg-Specifies]; et ideo obiectorum diversitas, potentiarum diversitatem inducit.

                        Sed obiectorum diversitas dupliciter attendi potest: uno modo secundum naturam rerum; alio modo secundum rationes diversas obiectorum, secundum naturam rerum ut color et sapor: secundum diversam rationem obiecti [Pg-Specifies], ut bonum et verum [Om-Verum]

                        Ex hoc igitur quod pars sensitiva animae utitur organo in operando, duo ipsam consequuntur: scilicet quod non potest ei attribui aliqua potentia respiciens obiectum commune omnibus entibus; sic enim iam transcenderet corporalia; et iterum quod possibile est inveniri in ea diversas potentias secundum diversam naturam obiectorum propter conditionem organi, quae aptari potest vel huic vel illi naturae.

                        Illa vero pars animae quae non utitur organo corporeo in opere suo, remanet non determinata, sed quodammodo infinita, in quantum est immaterialis [Pi-Immaterial]; et ideo eius virtus se extendit ad obiectum commune omnibus entibus [Pi-Commune | Pi-Universal | Om-Ens]. Unde obiectum intellectus dicitur esse quid [Om-Quid] quod in omnibus generibus entium invenitur. Unde etiam Philosophus [Sa-Quodam omnia per intellectum et sensum] dicit, quod intellectus est quo est omnia facere, et quo est omnia [Pi-Universal] fieri.

                        Unde impossibile est quod in parte intellectiva distinguantur [Pi-Specifies] diversae potentiae ad diversas naturas obiectorum; sed solummodo secundum diversam rationem obiecti, prout, scilicet, secundum diversam rationem in unam et eamdem rem quandoque actus animae fertur. Et sic bonum et verum [Om-Verum] in parte intellectiva diversificant intellectum et voluntatem: in verum enim intelligibile [Om-Intelligible] fertur intellectus ut in formam, cum oporteat eo quod intelligitur, intellectum esse informatum; in bonum autem fertur (voluntas) ut in finem. Unde et a Philosopho in VI Metaphys. dicitur verum esse in mente et bonum in rebus [Sa-Veritas et falsitas is in the mind]; cum forma sit intus, et finis extra. Non eadem ratione autem finis et forma perficit: et sic bonum et verum non habent eamdem rationem obiecti.

                        Sic etiam et circa intellectum agens intellectus et possibilis distinguuntur [Pi-Specifies]. Non enim eadem ratione est obiectum aliquid in quantum est in actu [Pi-In act] et in quantum est in potentia, aut in quantum agit et patitur: intelligibile [Om-Intelligible] enim actu [Pi-In act], est obiectum intellectus possibilis agens quasi in ipsum, prout eo exit de potentia in actum; intelligibile [Om-Intelligible] vero in potentia est obiectum intellectus agentis, prout fit per intellectum agentem intelligibile [Om-Intelligible] actu [Pi-In act (per lumen intellectus agentis)].

            Ad tertium… Cum enim actus alicuius potentiae non se extendat ultra virtutem sui obiecti [Pi-Specifies], omnis operatio quae non potest reduci in eamdem rationem obiecti [Pi-Unicity], oportet quod sit alterius potentiae, quae habeat aliam obiecti rationem. Obiectum autem intellectus est quid [Sa-Om-Quid], ut dicitur in III De anima: et propter hoc, actio intellectus extenditur quantum potest extendi virtus eius quod quid est [Om-Quod quid est]. Per hanc autem statim ipsa principia prima cognita fiunt, ex quibus cognitis ulterius ratiocinando pervenitur in conclusionum notitiam: et hanc potentiam quae ipsas conclusiones in quod quid est nata est resolvere, Philosophus [Sa-First principles resolve into quod quid est] scientificum appellat.

                        Sunt autem quaedam in quibus non est possibile talem resolutionem fieri ut perveniatur usque ad quod quid est, et hoc propter incertitudinem sui esse; sicut est in contingentibus in quantum contingentia sunt. Unde talia non cognoscuntur per quod quid est [Om-Quod quid est], quod erat proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus, sed per alium modum, scilicet per quamdam coniecturam de rebus illis de quibus plena certitudo haberi non potest. Unde ad hoc alia potentia requiritur.

            Ad decimumtertium… Agens intellectus et possibilis plus different [Pi-Specifies] quam ratio superior et inferior; cum agens intellectus et possibilis respiciant obiecta diversa formaliter [Pi-Formaliter] etsi non materialiter. Respiciunt enim diversam rationem obiecti, quamvis utraque in eadem re intelligibili possibile sit inveniri; unum enim et idem potest esse prius intelligibile [Om-Intelligible] in potentia, et post intelligibile [Om-Intelligible] in actu [Pi-In act].

                        Sed ratio superior et inferior respiciunt obiecta diversa materialiter, non autem formaliter [Pi-Formaliter]; cum respiciant diversas naturas secundum unam rationem obiecti, ut ex dictis patet. Diversitas autem formalis maior est quam materialis; et propter hoc ratio non sequitur.

Q. disp. de verit., q. 15, a. 3 ad 1 || Utrum in ratione superiori vel inferiori possit esse peccatum [I-Man’s knowledge]. Ad primum… Sicut sensus in propriis [Ps-Proper] sensibilibus nunquam decipitur, circa sensibilia autem communia et per accidens decipi potest; ita intellectus circa proprium [Pi-Proper] obiectum, scilicet quod quid est [Om-Quod quid est], nunquam decipitur [Pi-Infallible], nisi forte per accidens; nec circa prima principia, quae statim notis terminis cognoscuntur; sed decipitur in conferendo et applicando principia communia ad particulares conclusiones; et ita contingit rationem sua rectitudine privari, et in ea esse peccatum.

Q. disp. de verit., q. 18, a. 8 ad 3, 4 || Utrum pueri mox nati in statu innocentiae usum rationis plenarie habuissent [I-State of innocence]. Ad tertium… species intelligibilis id quod in ea formale [Pi-Formaliter] est, per quod est intelligibilis actu [Pi-In act], habet ab intellectu agente, qui est potentia superior intellectu possibili; quamvis id quod in ea materiale est, a phantasmatibus abstrahatur. Et ideo magis proprie intellectus possibilis a superiori accipit quam ab inferiori, cum id quod ab inferiori est, non possit accipi ab intellectu possibili nisi secundum quod accipit formam intelligibilitatis ab intellectu agente.

            Ad quartum… secundum Philosophum [Sa-Phantasms, quasi-objects] in III De anima, intellectiva comparatur ad phantasmata sicut ad obiecta. Unde non solum indiget intellectus noster converti ad phantasmata in acquirendo scientiam, sed etiam in utendo scientia acquisita; quod patet ex hoc quod si laedatur organum imaginativae virtutis, ut fit in phraeneticis, etiam scientia prius acquisita homo uti tunc non potest dum anima est in corpore.

Q. disp. de verit., q. 20, a. 4 ad 1 || Utrum anima Christi sciat in verbo omnia quae scit verbum [I-Christ’s human knowledge]. Unde etiam intellectus noster, ut dicit Commentator in III De anima, ostenditur quodammodo infinitus, in quantum cognoscit universale [Om-Universals], in quo infinita singularia cognoscuntur [Pi-Universal | SAve-Man’s intellect is infinite, knowing the universal it knows an infinite of singulars]; sed hoc deficit quod species universalis quam intellectus apprehendit, ut puta hominis, non est perfecta ratio cognoscendi quodlibet singulare in sua singularitate.

                        Si autem esset: tunc intellectus noster, dato quod essent infiniti homines in actu cognosceret infinita materialiter per unam naturam finitam, quae est humana natura. In infinitis enim hominibus quamvis sit infinitum secundum quantitatem vel materiam, non est tamen infinitum secundum speciem: quod patet ex hoc quod adhuc extra infinitos homines possunt esse aliae species; proprium [Pi-Proper] autem obiectum intellectus est natura speciei [Om-Natura of species], non autem materia.

Q. disp. de verit., q. 21, a. 4 ad 4 || Utrum omnia sint bona bonitate prima [I-Concept of good]. Ad quartum… Illud quod primo [Pi-Primo] cadit in apprehensione intellectus, est ens [O-Ens]; unde oportet quod cuicumque [Pi-Universal] apprehenso per intellectum, intellectus attribuat hoc quod est ens [O-Ens]. Et ideo cum apprehendit essentiam alicuius entis [Om-Essentia rei], dicit illam essentiam esse ens [O-Ens]; et similiter unamquamque formam generalem vel specialem, ut: bonitas est ens, albedo est ens, et sic de aliis. Et quia quaedam sunt quae concomitantur rationem entis inseparabiliter, ut unum, bonum, et huiusmodi; oportet quod haec etiam de quolibet apprehenso praedicentur eadem ratione qua ens [O-Ens]. Unde dicimus: essentia est una et bona; et similiter dicimus: unitas est una et bona; et ita etiam de bonitate et albedine, et qualibet forma generali vel speciali.

Q. disp. de verit., q. 22, a. 1 ad 8 || Utrum omnia bonum appetent [I-Nature of the will]. Ad octavum… In apprehensivis potentiis non semper hoc est verum quod potentia denudetur totaliter a specie sui obiecti. Hoc enim fallit in illis potentiis quae habent obiectum universale [Pi-Universal], sicut intellectus cuius obiectum est quid [Om-Quid], cum tamen habeat quidditatem [Om-Quidditas]; oportet tamen quod sit denudatus a formis illis quas recipit. Fallit etiam in tactu, propter hoc quod, etsi habeat specialia obiecta, sunt tamen de necessitate animalis.

Q. disp. de verit., q. 22, a. 2 ad 1 || Utrum omnia appetant ipsum Deum. Etiam omnia cognoscentia cognoscunt implicite Deum in quolibet cognito. Sicut enim nihil habet rationem appetibilis nisi per similitudinem primae bonitatis, ita nihil est cognoscibile nisi per similitudinem primae veritatis.

Q. disp. de verit., q. 22, a. 3 ad 5 || Utrum appetitus sit quaedam specialis potentia animae. Ad quintum… Unaquaeque potentia appetit suum obiectum appetitu naturali [Pg-Natural] ; sed appetitus animalis ad specialem potentiam pertinet. Et quia appetitus naturalis est determinatus ad unum [Pg-Unicity], animalis autem sequitur apprehensionem; inde est quod singulae potentiae appetunt bonum determinatum, sed vis appetitiva appetit quodcumque bonum apprehensum.

Q. disp. de verit., q. 22, a. 9 ad 4 || Utrum aliqua creatura possit immutare voluntatem, vel imprimere in ipsam [I-How angels move man]. Ad quartum… angeli non imprimunt intellectui quasi interius in intellectum aliquid agentes; sed solum ex parte obiecti, in quantum aliquod intelligibile [Om-Intelligible] proponunt, quo et intellectus noster confortatur, et convincitur ad assensum. Sed obiectum voluntatis per angelum propositum non de necessitate immutat voluntatem, ut dictum est; et ideo non est simile.

Q. disp. de verit., q. 22, a. 10 ad 4 || Utrum voluntas et intellectus sint una potentia [I-Man’s knowledge]. Ad quartum… obiectum intellectus practici non est bonum, sed verum [Om-Verum] relatum ad opus.

Q. disp. de verit., q. 22, a. 11 ad sc. 3 || Utrum voluntas sit altior potentia quam intellectus, vel e converso [I-Man’s knowledge]. Ad tertium… Cum verum sit quoddam bonum: est enim bonum intellectus, ut patet per Philosophum [Sa-Om-Verum is bonum intellectus] in VI Ethic.; non est dicendum quod bonum sit nobilius vero, sicut nec quod animal sit nobilius homine; cum homo includat in se nobilitatem animalis, et superaddat. Loquimur enim de vero et bono, secundum quod sunt obiecta voluntatis et intellectus.

Q. disp. de verit., q. 24, a. 4 et ad 4 || Utrum liberum arbitrium sit potentia, vel non. Habitus est qualitas quaedam, secundum quam inclinatur [Pg-Ordinatio] potentia ad actum.

            Ad quartum… pertinet ad rationem habitus, sicut cum bene vel male aliquid agitur

Q. disp. de verit., q. 24, a. 6 || Utrum liberum arbitrium sit voluntas, vel alia potentia a voluntate. Obiectum enim et id quod est ratio obiecti ad eamdem potentiam pertinent, sicut color et lumen ad visum.

Q. disp. de verit., q. 24, a. 7 || Utrum possit esse aliqua creatura quae liberum arbitrium habeat naturaliter confirmatum in bono [I-Nature of the will]. Alia enim natura ordinatur [Pg-Ordinatio] ad aliquod particulare bonum, et actiones eius sunt determinatae respectu illius boni; natura vero rationalis ordinatur ad bonum simpliciter. Sicut enim verum absolute obiectum [O-Verum absolute] est intellectus, ita et bonum absolute voluntatis; et inde est quod ad ipsum universale bonorum principium voluntas se extendit ad quod nullus alius appetitus pertingere potest.

Q. disp. de verit., q. 25, a. 3 || Utrum irascibilis et concupiscibilis sint tantum in appetitu superiori, vel etiam in inferiori [I-Nature of the will]. Unde secundum Augustinum, exterius aliud est quod videt et quod audit; sed interius in intellectu est idem… quod vis superior habet obiectum universale [Pg-Universal], sed inferiores vires habent obiecta particularia; multa autem per se [Pg-Per se] conveniunt particularibus quae per accidens se habent ad universale. Et ideo, cum accidentalis differentia non diversificet speciem, sed solum illa quae est per se [Pg-Per se], potentiae inferiores inveniuntur secundum speciem distinctae [Pg-Specifies]; sed superior potentia remanet indivisa. Sicut patet quod obiectum intellectus est quod quid est [Om-Quod quid est]; unde eadem potentia intellectus se extendit ad omnia [Pi-Universal] quae habent quidditatem [Om-Quidditas], nec diversificatur per aliquas differentias, quae rationem quidditatis non diversificant.

Q. disp. de verit., q. 27, a. 1 ad 7 || Utrum gratia sit aliquid creatum positive in anima [I-How God (grace) moves man]. Ad septimum… Una est veritas prima increata, a qua tamen multae veritates, quasi primae veritatis similitudines, in mentibus creatis causantur…; similiter una est bonitas increata, cuius sunt multae similitudines in creatis mentibus per participationem gratiae.

                        Tamen sciendum est, quod non eodem modo se habet gratia ad affectum sicut veritas ad intellectum: nam veritas [O-Veritas] se habet ad intellectum ut obiectum, gratia autem ad affectum ut forma informans. Contingit autem idem esse subiectum diversorum, non autem eamdem formam.

Q. disp. de verit., q. 27, a. 3 ad 25 || Utrum aliqua creatura possit esse causa gratiae. Ad vigesimumquintum… duplex est actus formae. Unus qui est operatio, ut calefacere, qui est actus secundus; et talis actus formae supposito attribuitur. Alius vero actus formae est materiae informatio, quae est actus primus; sicut vivificare corpus est actus animae; et talis actus supposito formae non attribuitur.

5. De potentia (1265-66)

Q. disp. de pot., q. 1, a. 1 et ad 11 || Utrum in Deo sit potentia. Potentia dicitur ab actu: actus autem est duplex: scilicet primus, qui est forma; et secundus, qui est operatio: et sicut videtur ex communi hominum intellectu, nomen actus primo fuit attributum operationi: sic enim quasi omnes intelligunt actum; secundo autem exinde fuit translatum ad formam, in quantum forma est principium operationis et finis.

                        Unde et similiter duplex est potentia: una activa cui respondet actus, qui est operatio; et huic primo nomen potentiae videtur fuisse attributum: alia est potentia passiva, cui respondet actus primus, qui est forma ad quam similiter videtur secundario nomen potentiae devolutum. Sicut autem nihil patitur nisi ratione potentiae passivae, ita nihil agit nisi ratione actus primi, qui est forma… potentia activa dicitur secundum quod est principium actionis.

            Ad undecimum… potentia, quae est in secunda specie qualitatis, non attribuitur Deo: haec enim est creaturarum, quae non immediate per formas suas essentiales agunt, sed mediantibus formis accidentalibus: Deus autem immediate agit per suam essentiam.

Q. disp. de pot., q. 2, a. 1 ad 6 || Utrum in divinis sit potentia generativa. Ad sextum… omne illud quod est principium actionis, ut quo agitur, habet potentiae rationem; sive sit essentia, sive aliquod accidens medium, puta qualitas quaedam inter essentiam et actionem. In creaturis tamen corporalibus vel vix vel nunquam invenitur aliqua actio alicuius naturae substantialis nisi mediante aliquo accidente: sol enim mediante luce quae in ipso est, illuminat. Quia vero anima vivificat corpus est per essentiam animae. Sed vivificare, licet per modum actionis dicatur, non tamen est in genere actionis, cum sit actus primus magis quam secundus.

Q. disp. de pot., q. 3, a. 9 ad 22 || Utrum anima rationalis educatur in esse per creationem, vel per seminis traductionem [I-Soul’s origin]. Ad vicesimumsecundum… Intellectus in corpore existens non indiget aliquo corporali ad intelligendum, quod simul cum intellectu sit principium intellectualis operationis, sicut accidit in visu: nam principium visionis non est visus tantum, sed oculus constans ex visu et pupilla. Indiget autem corpore tamquam obiecto, sicut visus indiget pariete in quo est color: nam phantasmata comparantur ad intellectum ut colores ad visum, sicut dicitur in III De anima [Sa-Om-Phantasms sicut colores]. Et ex hoc est quod intellectus impeditur [Pi-Necessity] in intelligendo, laeso organo phantasiae: quia quamdiu est in corpore indiget phantasmatibus non solum quasi accipiens a phantasmatibus dum acquirit scientiam, sed etiam comparans species intelligibiles phantasmatibus dum utitur scientia acquisita. Et propter hoc exempla in scientiis sunt necessaria.

Q. disp. de pot., q. 7, a. 2 ad 9 || Utrum in Deo sit substantia vel essentia idem quod esse. Ad nonum… hoc dico esse est inter omnia perfectissimum: quod ex hoc patet quia actus est semper perfectior potentia. Quaelibet autem forma signata non intelligitur in actu nisi per hoc quod esse ponitur [O-Esse | Pi-Necessity | Pi-Perfection].

                        Nam humanitas vel igneitas potest considerari ut in potentia materiae existens, vel ut in virtute agentis, aut etiam ut in intellectu: sed hoc quod habet esse, efficitur actu existens. Unde patet quod hoc quod dico esse est actualitas omnium actuum, et propter hoc est perfectio omnium perfectionum. Nec intelligendum est, quod ei quod dico esse, aliquid addatur quod sit eo formalius, ipsum determinans, sicut actus potentiam: esse enim quod huiusmodi est, est aliud secundum essentiam ab eo cui additur determinandum.

                        Nihil autem potest addi ad esse quod sit extraneum ab ipso, cum ab eo nihil sit extraneum nisi non-ens, quod non potest esse nec forma nec materia. Unde non sic determinatur esse per aliud sicut potentia per actum, sed magis sicut actus per potentiam. Nam et in definitione formarum ponuntur propriae materiae loco differentiae, sicut cum dicitur quod anima est actus corporis physici organici.

                        Et per hunc modum, hoc esse ab illo esse distinguitur, in quantum est talis vel talis naturae. Et per hoc dicit Dionysius, quod licet viventia sint nobiliora quam existentia, tamen esse est nobilius quam vivere: viventia enim non tantum habent vitam, sed cum vita simul habent et esse.

Q. disp. de pot., q. 9, a. 7 ad 6,15 || Quomodo termini numerales praedicentur de divinis personis, utrum scilicet positive vel remotive tantum [I-The Trinity]. Ad sextum… inter ista quatuor prima, maxime primum [Pi-Primo] est ens [O-Ens]: et ideo oportet quod positive praedicetur; negatio enim vel privatio non potest esse primum [Pi-Primo] quod intellectu concipitur, cum semper quod negatur vel privatur sit de intellectu negationis vel privationis. Oportet autem quod alia tria super ens addant aliquid quod ens non contrahat… hoc autem est vel negatio, quam addit unum (ut dictum est), vel relatio ad aliquid quod natum sit referri universaliter [Pi-Universal] ad ens [O-Ens]; et hoc est vel intellectus ad quem importat relationem verum, aut appetitus ad quem importat relationem bonum; nam bonum est quod omnia appetunt, ut dicitur in I Ethic.

            Ad decimumquintum… Quod sic patet: primum [Pi-Primo] enim quod in intellectum cadit, est ens [O-Ens]; secundum vero est negatio entis; ex his autem duobus sequitur tertio intellectus divisionis (ex hoc enim quod aliquid intelligitur ens [O-Ens], et intelligitur non esse hoc ens, sequitur in intellectu quod sit divisum ab eo); quarto autem sequitur in intellectu ratio unius, prout scilicet intelligitur hoc ens non esse in se divisum; quinto autem sequitur intellectus multitudinis, prout scilicet hoc ens intelligitur divisum ab alio, et utrumque ipsorum esse in se unum. Quantumcumque enim aliqua intelligantur divisa, non intelligetur multitudo, nisi quodlibet divisorum intelligatur esse unum. Et sic etiam patet quod non erit circulus in definitione unius et multitudinis.

6. De malo (1266-67)

Q. disp. de malo, q. 2, a. 1 || Utrum in quolibet peccato sit aliquis actus. Voluntatis autem obiectum est ens et bonum.

Q. disp. de malo, q. 2, a. 4 || Utrum omnis actus sit indifferens [I-Morality of human actions]. Actus recipiat speciem [Pg-Specifies] ab obiecto, secundum aliquam rationem obiecti specificabitur actus comparatus ad unum activum principium [Pg-Unicity], secundum quam rationem non specificabitur comparatus ad aliud. Cognoscere enim colorem et cognoscere sonum sunt diversi actus secundum speciem [Ps-Specifies], si ad sensus referantur, quia haec secundum se sensibilia sunt; non autem si referantur ad intellectum; quia ab intellectu comprehenduntur sub una communi ratione obiecti [Pi-Unicity | Pi-Commune], scilicet entis aut veri [O-Ratio entis et veri]. Et similiter sentire album et nigrum differt specie si referatur ad visum, non si referatur ad gustum; ex quo potest accipi quod actus cuiuslibet potentiae specificatur secundum id quod per se [Pg-Per se] pertinet ad illam potentiam, non autem secundum id quod pertinet ad eam solum per accidens.

Q. disp. de malo, q. 3, a. 3 || Utrum diabolus sit causa peccati. Ab interiori autem movetur voluntas, sicut ab eo quod producit ipsum voluntatis actum. Obiectum autem propositum voluntati, non ex necessitate movet voluntatem, licet intellectus ex necessitate assentiat interdum propositae veritati. Cuius diversitatis ratio est, quia tam intellectus quam voluntas ex necessitate [Pi-Necessity] tendit in illud ad quod naturaliter ordinatur [Pi-Natural | Pi-Ordinatio]; naturale enim est determinari ad unum [Pi-Unicity].

Q. disp. de malo, q. 6, Prologus et ad 19 || Utrum homo habeat liberam electionem suorum actuum, aut ex necessitate eligat. Et videtur quod non libere, sed ex necessitate eligat [I-Human freedom]. Secundo considerandum est quod potentia aliqua dupliciter movetur: uno modo ex parte subiecti; alio modo ex parte obiecti. Ex parte subiecti quidem, sicut visus per immutationem dispositionis organi movetur [Ps-Moves] ad clarius vel minus clare videndum; ex parte vero obiecti, sicut visus nunc videt album nunc videt nigrum; et prima quidem immutatio pertinet ad ipsum exercitium actus, ut scilicet agatur vel non agatur aut melius vel debilius agatur: secunda vero immutatio pertinet ad specificationem actus, nam actus specificatur per obiectum… Si autem consideremus obiecta voluntatis et intellectus, inveniemus quod obiectum intellectus est primum [Pi-Primo] principium in genere causae formalis [Pi-Principium in genere causae formalis], est enim eius obiectum ens et verum [Om-Ens et verum]

            Ad decimumnonum… ista propositio: sicut se habet actus ad actum, ita se habet potentia ad potentiam, quodammodo est vera, et quodammodo est falsa. Si enim accipiatur actus ex aequo correspondens potentiae ut universale [Pi-Universal] obiectum ipsius, veritatem [O-Veritas] habet propositio; sic enim se habet auditus ad visum sicut sonus ad colorem. Si autem accipiatur id quod continetur sub obiecto universali [Pi-Universal] sicut particularis actus, sic propositio veritatem non habet; una est enim potentia visiva, cum tamen album et nigrum non sint idem.

Q. disp. de malo, q. 8, a. 2 || De superbia: utrum sit speciale peccatum. Actus enim et habitus distinguuntur [Pg-Specifies] specie secundum formales obiectorum rationes: unde et Augustinus, singillatim singulis peccatis propria obiecta attribuens, in quorum appetitu umbram quamdam divinae similitudinis imitantur, de superbia sic dicit loquens ad Deum: super celsitudinem imitatur, cum tu sis unus super omnia Deus excelsus.

Q. disp. de malo, q. 10, a. 1 || Utrum invidia sit peccatum [I-Envy]. Cum enim actus moralis ex suo obiecto speciem habeat, vel in genere collocetur, ex hoc potest cognosci aliquem actum moralem esse malum ex suo genere, si actus ipse non referatur convenienter ad suam materiam vel obiectum. Est autem considerandum, quod appetitivae virtutis est obiectum bonum et malum; sicut obiecta intellectus sunt verum et falsum [O-Verum et falsum].

Q. disp. de malo, q. 16, a. 2 ad 6 || Utrum Daemones sint natura mali, an voluntate [I-Demons]. Ad sextum… Sic ergo intellectus angeli habet quidem totalitatem in obiecto per comparationem ad nostrum intellectum, qui ex diversis singularibus colligit formam universalem [Oa-Universal forms]. Intellectus vero angeli ipsam formam universalem secundum seipsam apprehendit; et tamen intellectus angeli per comparationem ad intellectum divinum particularitatem habet in suo obiecto. Nam intellectus divinus comprehendit universaliter totum ens et totam veritatem [Od-Totus ens et tota veritas | Pi-Universal] in uno [Pi-Unicity]; unde intellectus eius est omnino immutabilis secundum suam operationem; non enim habet unde de uno ad aliud transeat, quia omnia simul in uno considerat.

Q. disp. de malo, q. 16, a. 8 ad 6 || Utrum Daemones cognoscant cogitationes cordium nostrorum [I-What demons know]. Ad sextum. Quamvis etiam ad hoc dici possit quod intellectus nobis ipsis [Om-Intellect itself per intelligible species] est intelligibilis per speciem intelligibilem, in quantum scilicet per obiectum, cuius similitudo est forma intelligibilis [Om-Intelligible forms], cognoscimus actum, et per actum potentiam.

Q. disp. de malo, q. 16, a. 12 ad 2 || Utrum Daemones possint immutare hominis intellectum. Ad secundum… Nam respectu intelligibilium in anima humana distinguitur duplex intellectus: scilicet intellectus agens, et intellectus possibilis. Intellectus autem possibilis est in potentia ad omnia intelligibilia [Pi-Universal]; unde comparatur tabulae in qua nihil est scriptum, secundum Philosophum in III De anima [Sa-Universal like a tabula rasa]. Sed intellectus agens est quidam actus omnium intelligibilium, quo est omnia intelligibilia fieri [Pi-Universal | Om-Intelligible], non quidem ita quod contineat in se omnia intelligibilia in actu, sicut nec lumen, cui comparatur, continet in se colores in actu; sed et lumen facit omnes colores esse visibiles actu, et intellectus agens facit omnia intelligibilia actu [Pi-Universal | Pi-In act (per lumen intellectus agentis)]. Et secundum hoc, species intelligibiles non faciunt corpora aut sensus corporei in intellectu: sed ipse intellectus facit eas per intellectum agentem, et recipit eas per intellectum possibilem; sicut si oculus corporalis haberet lumen, et esset lucidus actu, faceret colores visibiles actu, in quantum esset lucidus in actu; et reciperet eos, in quantum esset diaphanum carens omni colore, sicut aliqualiter patet in oculo cati.

7. De spiritualibus creaturis (1267-68)

Q. disp. de spirit. cr., a. 9 ad 6 || Ad sextum… Et ideo ad huius solutionem considerandum est quod si de intellectu loqui oporteat secundum similitudinem sensus, ut patet ex processu Aristotelis in III De anima [Sa-Method: compare intellect to senses], oportet dicere quod res intellecta non se habet ad intellectum possibilem ut species intelligibilis, qua intellectus possibilis sit actu; sed illa species se habet ut principium formale [Pi-Formaliter] quo intellectus intelligit. Intellectum autem, sive res intellecta, se habet ut constitutum vel formatum per operationem intellectus: sive hoc sit quidditas simplex [Om-Quidditas simplex], sive sit compositio et divisio propositionis. Has enim duas operationes intellectus Aristoteles assignat in III De anima. Unam scilicet quam vocat intelligentiam indivisibilem [Sa-“Intelligentiam indivisibilium” apprehends simple quidditas], qua videlicet intellectus apprehendit quod quid est alicuius rei [Om-Quod quid est rei], et hanc Arabes vocant formationem, vel imaginationem per intellectum. Aliam vero ponit, scilicet compositionem et divisionem intellectuum, quam Arabes vocant credulitatem vel fidem. Utrique autem harum operationum praeintelligitur species intelligibilis, qua fit intellectus possibilis in actu; quia intellectus possibilis non operatur nisi secundum quod est in actu, sicut nec visus videt nisi per hoc quod est factus in actu per speciem visibilem. Unde species visibilis non se habet ut quod videtur, sed ut quo videtur. Et simile est de intellectu possibili; nisi quod intellectus possibilis reflectitur supra seipsum et supra speciem suam, non autem visus.

Q. disp. de spirit. cr., a. 10 et ad 9 || Utrum intellectus agens sit unus omnium hominum. Unde sicut necessarium est quod intellectus possibilis sit aliquid formaliter inhaerens homini, ut prius ostendimus; ita necessarium est quod intellectus agens sit aliquid formaliter inhaerens homini. Nec ad hoc sufficit continuatio per phantasmata, ut Averroes fingit, sicut etiam supra de intellectu possibili ostensum Est. Et hoc manifeste videtur Aristotelem sensisse, cum dicit quod necesse est in anima esse has differentias, scilicet intellectum possibilem et agentem; et iterum dicit quod intellectus agens est sicut lumen, quod est lux participata.

            Ad nonum… regulae illae quas impii conspiciunt, sunt prima principia in agendis, quae conspiciuntur per lumen intellectus agentis a Deo participati, sicut etiam prima principia scientiarum speculativarum.

Q. disp. de spirit. cr., a. 11 et ad 7 || Utrum potentiae animae sint idem quod animae essentia [I-Soul’s potencies]. Essentia una est; in potentiis autem oportet ponere multitudinem propter diversitatem [Pg-Specifies] actuum et obiectorum. Oportet enim potentias secundum actus diversificari, cum potentia ad actum dicatur. Secundo, idem apparet ex potentiarum differentia; quarum quaedam sunt quarumdam partium corporis actus, ut omnes potentiae sensitivae et nutritivae partis; quaedam vero potentiae non sunt actus alicuius partis corporis, ut intellectus et voluntas: quod non posset esse, si potentiae animae non essent aliud quam eius essentia. Non enim potest dici quod unum et idem possit esse actus corporis et separatum, nisi secundum diversa.

            Ad septimum… Una qua intelligit quod quid est [Om-Quod quid est], et tali operatione intellectus potest intelligi essentia rei [Om-Essentia rei] et sine proprio et sine accidente, cum neutrum eorum ingrediatur rei essentiam; et sic procedit ratio. Alia est operatio intellectus componentis et dividentis; et sic potest substantia intelligi sine accidentali praedicato, etiamsi secundum rem sit inseparabile: sicut potest intelligi corvus esse albus… Hac vero operatione intellectus non potest intelligi substantia sine proprio: non enim potest intelligi quod homo non sit risibilis, vel triangulus non habeat tres angulos aequales duobus rectis: hic enim est repugnantia intellectuum, quia oppositum praedicati dependet ex natura subiecti. Sic igitur potest intelligi prima operatione intellectus essentia animae, ut scilicet intelligatur quod quid est [Om-Essentia rei | Om-Quod quid est] absque potentiis; non autem secunda operatione, ita scilicet quod intelligatur non habere potentias.

8. De anima (1269)

Q. disp. de anima, a. 1 ad 11 || Utrum anima humana possit esse forma et hoc aliquid. Et videtur quod non [I-Man’s soul]. Ad undecimum… intelligere est propria [Pi-Proper] operatio animae, si consideretur principium a quo egreditur operatio; non enim egreditur ab anima mediante organo corporali, sicut visio mediante oculo, communicat tamen in ea corpus ex parte obiecti; nam phantasmata [Om-Phantasms], quae sunt obiecta intellectus, sine corporeis organis esse non possunt.

Q. disp. de anima, a. 3 ad 7 || Utrum intellectus possibilis, sive anima intellectiva, sit una in omnibus. Ad septimum… licet species intelligibilis qua intellectus formaliter [Om-Intelligible | Pi-Formaliter] intelligit, sit in intellectu possibili istius et illius hominis, ex quo intellectus possibiles sunt plures; id tamen quod intelligitur per huiusmodi species est unum, si consideremus habito respectu ad rem intellectam; quia universale [Om-Universals] quod intelligitur ab utroque, est idem in omnibus. Et quod per species multiplicatas in diversis, id quod est unum in omnibus possit intelligi, contingit ex immaterialitate specierum, quae repraesentant rem absque materialibus conditionibus individuantibus, ex quibus una natura secundum speciem multiplicatur numero in diversis.

Q. disp. de anima, a. 6 ad 5 || Utrum anima composita sit ex materia et forma. Ad quintum… passio quae est in anima, quae attribuitur intellectui possibili, non est de genere passionum quae attribuuntur materiae; sed aequivoce dicitur passio utrobique, ut patet per Philosophum [Sa-Intellect: passive potency] in III De anima; cum passio intellectus possibilis consistat in receptione, secundum quod recepit aliquid immaterialiter. Et similiter actio intellectus agentis, non est eiusdem modi cum actione formarum naturalium. Nam actio intellectus agentis consistit in abstrahendo a materia, actio vero agentium naturalium in imprimendo formas in materia. Unde ex huiusmodi actione et passione quae invenitur in anima non sequitur quod anima sit composita ex materia et forma.

Q. disp. de anima, a. 12 obj. 14 et ad 14 || Utrum anima sit suae potentiae. Philosophus in II De anima dicit quod anima est actus primus, sicut scientia. Sed scientia est immediatum principium actus secundi, qui est considerare. Ergo anima est immediatum principium operationum suarum. Sed immediatum principium operationis dicitur potentia. Ergo anima est suae potentiae.

                        Ad decimumquartum… similitudo inter animam et scientiam attenditur secundum quod utraque est actus primus, non autem quantum ad omnia. Unde non oportet quod anima sit immediatum principium operationum, sicut scientia.

Q. disp. de anima, a. 13 et ad 2,4,10,11,20 || De distinctione potentiarum animae, utrum videlicet distinguantur per obiecta. Potentia secundum id quod est, dicitur ad actum [Pg-Ordinatio]; unde oportet quod per actum definiatur potentia [Pg-Defines], et secundum diversitatem actuum diversificentur potentiae. Actus autem ex obiectis speciem habent: nam si sint actus passivarum potentiarum, obiecta sunt activa; si autem sunt activarum potentiarum, obiecta sunt ut fines [Pg-End]… Relinquitur ergo quod secundum distinctionem obiectorum attenditur distinctio [Pg-Specifies] potentiarum animae. Oportet tamen attendere distinctionem obiectorum secundum quod obiecta sunt differentiae actionum animae, et non secundum aliud; quia in nullo genere species diversificatur [Pg-Specifies] nisi differentiis quae per se [Pg-Per se] dividunt genus. Non enim albo et nigro distinguuntur species animalis, sed rationali et irrationali… Sunt autem aliae altiores actiones animae, quae transcendunt actiones formarum naturalium, etiam quantum ad id quod agitur, in quantum scilicet in anima sunt nata esse omnia [Pg-Natural (natus) | Pg-Universal] secundum esse immateriale [Pi-Immaterial]. Est enim anima quodammodo omnia [Pg-Universal] secundum quod est sentiens et intelligens. Oportet autem esse diversum gradum huiusmodi esse immaterialis.

            Ad secundum… Licet sonus et color sint diversa accidentia, tamen per se [Ps-Per se | Ps-Specifies] differunt quantum ad immutationem sensus [Ps-Moves], ut dictum est; non autem homo et lapis, quia eis eodem modo immutatur sensus. Et ideo homo et lapis differunt per accidens in quantum sentiuntur; licet differant per se in quantum sunt substantiae. Nihil enim prohibet differentiam aliquam esse per se [Ps-Per se] comparatam ad unum genus, comparatam vero ad aliud esse per accidens; sicut album et nigrum per se differunt in genere coloris, non autem in genere substantiae.

            Ad quartum… Quanto aliqua potentia est altior, tanto ad plura se extendit [Pg-Universal]; unde habet communiorem [Pg-Commune] rationem obiecti. Et inde est quod quaedam conveniunt in ratione obiecti superioris potentiae, quae distinguuntur [Pg-Specifies] in ratione obiecti quantum ad potentias inferiores.

            Ad decimum… Ordo potentiarum animae est secundum ordinem obiectorum. Sed utrobique potest attendi ordo vel secundum perfectionem, et sic intellectus est prior sensu; vel secundum generationis viam, et sic est sensus prior intellectu: quia in generationis via prius inducitur accidentalis dispositio quam forma substantialis.

            Ad undecimum… Intellectus quidem naturaliter [Pi-Natural] appetit intelligibile [O-Intelligible] ut est intelligibile; appetit enim naturaliter intellectus intelligere, et sensus sentire. Sed quia res sensibilis vel intelligibilis non solum appetitur ad sentiendum et ad intelligendum sed etiam ad aliquid aliud, ideo praeter sensum et intellectum necesse est esse appetitivam potentiam.

            Ad vicesimum… idem obiectum, scilicet intelligibile [Om-Intelligible] in actu [Pi-In act], comparatur ad intellectum agentem ut factum ab eo; ad intellectum vero possibilem ut movens ipsum. Et sic patet quod non secundum eamdem rationem idem comparatur ad intellectum agentem et possibilem.

Q. disp. de anima, a. 15 et ad 3, 8, 18 || Utrum anima separata a corpore possit intelligere [I-Knowledge without body]. Potentiae sensitivae sunt necessariae animae ad intelligendum, non per accidens tamquam excitantes, ut Plato posuit [SPl-Senses are only per accidens excitations of the intellect]; neque disponentes tantum, sicut posuit Avicenna [SAvi-Senses are only dispositions of intellection]; sed ut repraesentantes animae intellectivae proprium [Pi-Proper] obiectum, ut dicit Philosophus [Sa-Senses must present the object to the intellect] in III De anima: intellectivae animae phantasmata [Om-Phantasms] sunt sicut sensibilia sensui. Sed sicut colores non sunt visibiles actu nisi [Ps-In act | Ps-Necessity] per lumen, ita phantasmata non sunt intelligibilia actu nisi per intellectum agentem [Om-Intelligible | Pi-In act (per lumen intellectus agentis) | Pi-Necessity]. Et hoc consonat ei quod ponimus circa generationem rerum naturalium. Sicut enim ponimus quod agentia superiora mediantibus agentibus naturalibus causant formas naturales; ita ponimus quod intellectus agens per phantasmata ab eo facta intelligibilia actu [Om-Phantasms | Pi-In act], causat scientiam in intellectu possibili nostro. Nec refert ad propositum, utrum intellectus agens sit substantia separata, ut quidam ponunt; vel sit lumen, quod anima nostra participat ad similitudinem substantiarum superiorum.

            Ad tertium… secundum statum praesentem, quo anima corpori unitur, non participat a substantiis superioribus species intelligibiles, sed solum lumen intellectuale; et ideo indiget phantasmatibus [Om-Phantasms] ut obiectis a quibus species intelligibiles accipiat. Sed post separationem amplius participabit etiam intelligibiles species; unde non indigebit exterioribus obiectis.

            Ad octavum… phantasmata [Om-Not-Phantasms] non sunt obiecta intellectus nisi secundum quod fiunt intelligibilia actu per lumen intellectus agentis [Pi-In act (per lumen intellectus agentis)]. Unde quaecumque species intelligibiles actu recipiantur in intellectu et undecumque, non habebunt aliam rationem obiecti formalem [Pi-Formaliter], penes quam obiecta potentias diversificant.

            Ad decimumoctavum… sicut iam dictum est, operatio intellectualis non differt specie, sive intelligibile actu [Om-Intelligible | Pi-In act], quod est obiectum intellectus, accipiatur a phantasmatibus sive undecumque. Operatio enim potentiae recipit distinctionem [Pg-Specifies] et speciem secundum obiectum quantum ad formalem [Pg-Formaliter] rationem ipsius, non secundum id quod est materiale in ipso. Et ideo si per species intelligibiles conservatas in intellectu, prius autem acceptas a phantasmatibus, anima separata intelligat non convertendo se ad phantasmata, non erunt dissimiles specie operationi quae ex speciebus acquisitis causatur, et per quam species acquiruntur.

Q. disp. de anima, a. 16 et ad 8 || Utrum anima coniuncta corpori possit intelligere substantias separatas. Unde intellectus possibilis per hoc quod recipit intelligibilia speculata, non coniungitur substantiae eius, sed alicui effectui ipsius. Sicut oculus, per hoc quod recipit colores, non unitur substantiae solis, sed lumini eius. Secundo, quia dato quod per hoc quod recipit intelligibilia speculata coniungatur intellectus possibilis ipsi substantiae intellectus agentis aliquo modo, non tamen sequitur quod recipiendo omnia intelligibilia speculata, quae abstrahuntur a phantasmatibus et acquiruntur per principia demonstrationum, perfecte coniungantur substantiae intellectus agentis.

            Ad octavum… Unde, cum intellectus possibilis sit in potentia tantum in esse intelligibili, non potest intelligi nisi per formam suam per quam fit actu, quae est species a phantasmatibus abstracta; sicut et quaelibet alia res intelligitur per formam suam. Et hoc est commune in omnibus potentiis animae, quod actus cognoscuntur per obiecta [Pg-Specifies], et potentiae per actus, et anima per suas potentias [Pg-Nature-Potency-Act-Object]. Sic igitur et anima intellectiva per suum intelligere cognoscitur. Species autem a phantasmatibus accepta non est forma substantiae separatae ut per eam cognosci possit, sicut per eam aliqualiter cognoscitur intellectus possibilis.

Q. disp. de anima, a. 20 et ad 1 || Utrum anima separata singularia cognoscat [I-Knowledge without body]. Propter quod superiores substantiae immaterialiter materialia cognoscunt, et uniformiter divisa, ut Dionysius dicit. Formae autem intelligibiles [Om-Intelligible forms] a rebus acceptae per quamdam abstractionem a rebus accipiuntur; unde non ducunt in cognitionem rei quantum ad id a quo fit abstractio, sed quantum ad id quod abstrahitur tantum. Et sic cum formae receptae in intellectu nostro a rebus sint abstractae a materia [Pi-Immaterial] et ab omnibus conditionibus materiae, non ducunt in cognitionem singularium [Om-Not-singulars], sed universalium [Om-Universals] tantum. Haec est igitur ratio quare substantiae separatae possunt per intellectum singularia cognoscere, cum tamen intellectus noster cognoscat universalia [Om-Universals] tantum.

            Ad primum… Intellectus noster nunc cognoscit per species a rebus acceptas, quae sunt abstractae a materia [Pi-Immaterial] et omnibus materiae conditionibus; et ideo non potest cognoscere singularia [Om-Not-singulars], quorum principium est materia, sed universalia [Om-Universals] tantum.

9. De virtutibus (1269-72)

Q. disp. de virt., q. 1, a. 5 || Utrum voluntas sit subiectum virtutis. Per habitum virtutis potentia quae ei subiicitur, respectu sui actus complementum acquirit. Unde ad id ad quod potentia aliqua se extendit [Pg-Ordinatio] ex ipsa ratione potentiae, non est necessarius habitus virtutis. Virtus autem ordinat potentias ad bonum; ipsa enim est quae bonum facit habentem, et opus eius bonum reddit.

                        Voluntas autem hoc quod virtus facit circa alias potentias, habet ex ipsa ratione suae potentiae: nam eius obiectum est bonum. Unde tendere in bonum hoc modo se habet ad voluntatem sicut tendere in delectabile ad concupiscibilem, et sicut ordinari ad sonum se habet ad auditum. Unde voluntas non indiget aliquo habitu virtutis inclinante ipsam ad bonum quod est sibi proportionatum, quia in hoc ex ipsa ratione potentiae tendit [Pg-Ordinatio]; sed ad bonum quod transcendit proportionem potentiae, indiget habitu virtutis.

Q. disp. de virt., q. 1, a. 6 ad 5 || Utrum in intellectu practico sit virtus sicut in subiecto [I-Subject of habits/virtues]. Ad quintum… Bonum et verum [Om-Verum] sunt obiecta duarum partium animae, scilicet intellectivae et appetitivae: quae quidem duo hoc modo se habent, quod utraque ad actum alterius operatur; sicut voluntas vult intellectum intelligere, et intellectus intelligit voluntatem velle.

                        Et ideo haec duo, bonum et verum, se invicem includunt: nam bonum est quoddam verum, in quantum est ab intellectu apprehensum; prout scilicet intellectus intelligit voluntatem velle bonum, vel etiam in quantum intelligit aliquid esse bonum; similiter etiam et ipsum verum est quoddam bonum intellectus [Om-Verum is bonum intellectus], quod etiam sub voluntate cadit, in quantum homo vult intelligere verum.

Q. disp. de virt., q. 2, a. 3 || Utrum caritas sit forma virtutum [I-Charity]. Forma autem voluntatis est obiectum ipsius, quod est bonum et finis, sicut intelligibile [O-Intelligible] est forma intellectus; unde oportet quod id quod est ex parte finis, sit formale in actu voluntatis. Unde idem specie actus, secundum quod ordinatur [Pg-Ordinatio] ad unum finem [Pg-Unicity | Pg-End], cadit sub forma virtutis [Pg-Cadit sub forma virtutis]; et secundum quod ordinatur ad alium finem, cadit sub forma vitii; ut patet de eo qui dat eleemosynam vel propter Deum, vel propter inanem gloriam.

Q. disp. de virt., q. 2, a. 4 et ad 5 || Utrum caritas sit unus virtus. Sed in obiecto consideratur aliquid ut formale [Pg-Formaliter] et aliquid ut materiale. Formale autem in obiecto est id secundum quod obiectum refertur [Pg-Ordinatio] ad potentiam vel habitum; materiale autem id in quo hoc fundatur: ut si loquamur de obiecto potentiae visivae, obiectum eius formale est color [Ps-Formaliter], vel aliquid huiusmodi, in quantum enim aliquid coloratum est, in tantum visibile est; sed materiale in obiecto est corpus cui accidit color… Potentia vel habitus refertur [Pg-Ordinatio] ad formalem [Pg-Formaliter] rationem obiecti per se [Pg-Per se]; ad id autem quod est materiale in obiecto, per accidens. Et ea quae sunt per accidens non variant rem, sed solum ea quae sunt per se [Pg-Per se]: ideo materialis diversitas obiecti non diversificat [Pg-Specifies] potentiam vel habitum, sed solum formalis. Una est enim potentia visiva, qua videmus et lapides et homines et caelum, quia ista diversitas obiectorum est materialis, et non secundum formalem rationem visibilis.

            Ad quintum… Caritas respicit ut formale obiectum, bonum divinum… quod quidem bonum diversimode se habet ad ipsum Deum et ad proximum, et ideo oportet quod habeat diversum modum circa principale obiectum et secundarium; unde circa principale obiectum habet unum modum tantum.

Q. disp. de virt., q. 2, a. 7 || Utrum obiectum diligibile ex caritate sit rationalis natura. Cum quaeritur de his quae subiiciuntur actui alicuius potentiae vel habitus, oportet considerare formalem rationem obiecti illius potentiae vel habitus [Pg-Formaliter]. Secundum enim quod aliqua se habent ad illam rationem, sic se habent ad hoc quod subiiciantur illi potentiae vel habitui: sicut visibilia secundum quod se habent ad rationem visibilis, secundum eamdem rationem habent visibilia quod sint visibilia per se [Ps-Per se] vel per accidens…

                        Unde et caritas habet quoddam speciale bonum ut proprium obiectum, scilicet bonum beatitudinis divinae.

Q. disp. de virt., q. 2, a. 13 ad 6 || Utrum per unum actum peccati mortalis caritas amittatur. Ad sextum… Habitus respicit, per se, formalem [Pg-Formaliter] rationem obiecti magis quam ipsum obiectum materialiter; et ideo, si formalis ratio obiecti tollatur, species habitus non manet. Formalis autem ratio obiecti in fide est veritas prima, per doctrinam ecclesiae manifestata.

Q. disp. de virt., q. 4, a. 1 || Utrum spes sit virtus. Et ideo spes adipiscendi vitam aeternam habet duo obiecta, scilicet ipsam vitam aeternam, quam quis sperat, et auxilium divinum, a quo sperat; sicut etiam fides habet duo obiecta: scilicet rem quam credit, et veritatem primam, cui correspondet… Sic igitur, sicut formale obiectum fidei est veritas prima, per quam sicut per quoddam medium assentit his quae creduntur, quae sunt materiale obiectum fidei; ita etiam formale obiectum spei est auxilium divinae potestatis et pietatis, propter quod tendit motus spei in bona sperata, quae sunt materiale obiectum spei.

Q. disp. de virt., q. 4, a. 2 || Utrum spes sit in voluntate sicut in subiecto. Unde spes est in voluntate sicut in subiecto… obiectum voluntatis est bonum, secundum communem boni rationem, quam potest intellectus apprehendere, non autem sensus.

Q. disp. de virt., q. 4, a. 4 || Utrum spes sit solum in viatoribus. Spei autem obiectum, si spes absolute consideratur, est bonum arduum futurum possible… Unde si cesset aliquid esse bonum, vel esse futurum, vel esse arduum, vel esse possibile, cessabit spes secundum communem rationem spei.

                        Spei autem, secundum quod est virtus theologica, obiectum formale est auxilium divinum, cui inhaeret: et quamvis sub hoc formali obiecto multa materialia sperata comprehendantur, unum tamen est principale, et alia sunt secundaria vel adiuncta… Ex parte quidem rei speratae principale obiectum spei, secundum quod est virtus theologica, est plena Dei fruitio, quae beatum facit: alia vero sub spe cadunt in ordine ad hunc finem, sive sint spiritualia, sive temporalia bona. Ex parte vero sperantis, principale obiectum est quod aliquis beatitudinem speret sibi; secundarium vero est quod speret eam aliis in quantum sunt quodam modo unum cum ipso, et bonum eorum desiderat et sperat sicut et suum.

                        Manente igitur obiecto principali, scilicet quod bonum arduum, quod est beatitudo, sit futurum, et possibile haberi respectu eius qui sperat, manet virtus spei… Sed si subtrahatur principale obiectum spei, secundum quod est virtus theologica; ita, scilicet, quod beatitudo aeterna iam non sit futura, sed habita, cessat species huius virtutis; unde non est in beatis spes quae est virtus theological… Caritatis enim principale obiectum est Deus: unde, quamdiu aliquis diligit Deum, per eamdem virtutem caritatis diligit etiam proximum in Deo. Sed si desinat diligere Deum, poterit quidem diligere proximum secundum naturam, non tamen per virtutem caritatis, cuius species solvitur remoto principali obiecto.

10. De unione verbi incarnati (1272)

11. Extra-serial disputations (1256 - 1271):

De sensibus Sacrae Scripturae (inserted in Quodlibet 7: q. 6, aa. 14-16: 1256); De opere manuali (inserted in Quodlibet 7: q. 7, aa. 17-18: 1256); De attributis divinis (inserted in Scripta s. lib. Sent., lib. 1: d. 2, q. 3: 1265-67); De Libero arbitrio (inserted in De malo, q. 6: 1267); De daemonibus (inserted in De malo, q. 16: 1267); De pueris in religionem admittendis (inserted in Quodlibet 4: q. 12, aa. 23-24: 1271); Utrum anima coniuncta cognoscat seipsam per essentiam (uncertain date)

Quaestio de immortalitate animae (uncertain date)

De immortalitate animae, quaestio et ad 11 [I-Soul’s immortality]. Nec sufficit ille modus continuationis, quem quidam invenerunt, dicentes phantasmata [Om-Phantasms] quae sunt in nobis, esse obiecta intellectus possibilis separati et per ea intellectus possibilis continuatur nobiscum. Per hoc enim quod obiectum alicujus potentiae cognoscitivae est in aliqua re, fit res illa cognoscibilis, non autem cognoscens: sicut paries non est videns, sed visus, ex hoc quod in ipso est color. Si igitur phantasmata in nobis sunt, intellectus non continuabitur nobis sicut intelligentibus, sed sicut intellectis; quod est manifeste falsum. Relinquitur ergo, quod id quo intelligitur, scilicet intellectus possibilis, sit aliquid animae vel nostrae naturae… Unde patet quod intellectum possibilem dicit esse separatum per hoc quod habet operationem separatam a corpore, non propter hoc quod sit substantia quaedam separata ab homine. Relinquitur igitur quod anima humana sit omnino incorruptibilis.

            Ad undecimum… dupliciter aliqua vis cognoscitiva indiget corpore: uno modo, sicut instrumento, ut visus indiget pupilla: alio modo sicut obiecto, sicut visus indiget lapide vel speculo. Primo modo, intellectus non indiget corpore, ut ostensum est, et ex hoc habitum est, quod sit per se agens et subsistens et incorruptibilis: secundo autem modo, indiget corpore, nam phantasmata [Om-Phantasms] quae sunt intellectus obiecta, in organis corporeis sunt, et hoc non repugnat incorruptioni animae.

12. Quaestiones de quodlibet 7 (1256)

Q. de quodl. 7, q. 1, a. 1 et ad 1 || Utrum aliquis intellectus creatus possit divinam essentiam videre immediate [I-How man knows God]. Aliud medium est quo videt; et hoc est species intelligibilis, quae intellectum possibilem determinat, et habet se ad intellectum possibilem, sicut species lapidis ad oculum… Primum ergo medium et secundum non faciunt mediatam visionem: immediate enim dicitur aliquis videre lapidem, quamvis eum per speciem eius in oculo receptam et per lumen videat: quia visus non fertur in haec media tamquam in visibilia, sed per haec media fertur in unum visibile, quod est extra oculum. Sed tertium medium facit visionem mediatam. Visus enim prius fertur in speculum sicut in visibile, quo mediante accipit speciem rei visae in specie vel speculo; similiter intellectus cognoscens causam in causato, fertur in ipsum causatum sicut in quoddam intelligibile [Om-Intelligible], ex quo transit in cognitionem causae.

                        Et quia essentia divina in statu viae in effectibus suis cognoscitur, non videmus eam immediate [Om-Not-God’s essence]; unde in patria, ubi immediate videbitur, tale medium penitus subtrahetur.

                        Similiter etiam non est ibi medium secundum, scilicet aliqua species essentiae divinae intellectum informans: quia quando aliquid videtur immediate per speciem suam, oportet quod species illa repraesentet rem illam secundum completum esse suae speciei; alias non diceretur res illa immediate videri, sed quaedam umbra eius; sicut si similitudo lucis in oculo fieret per modum coloris, qui est lux obumbrata. Cum autem omne quod recipitur in aliquo, recipiatur in eo per modum recipientis, impossibile est in intellectu creato similitudinem divinae essentiae recipi, quae eam perfecte secundum totam suam rationem repraesentet.

            Ad primum… Essentia autem divina… forma non limitatur nisi ex hoc quod in alio recipitur, cui materia commensuratur. In essentia autem divina non est aliquid in alio receptum, eo quod esse eius est ipsa divina natura subsistens; quod in nulla re alia contingit: nam quaelibet res alia habet esse receptum, et sic limitatum; et inde est quod essentia divina ab omnibus distinguitur per hoc quod est in alio non recipi: sicut si esset aliqua albedo existens non in subiecto, ex hoc ipso distingueretur a qualibet albedine in subiecto existente; quamvis in ratione albedinis non esset recepta, et sic nec limitata.

                        Patet ergo, quod essentia divina non est quid generale in essendo, cum sit ab omnibus aliis distincta, sed solum in causando; quia id quod est per se, est causa eorum quae per se non sunt. Unde esse per se subsistens est causa omnis esse in alio recepti. Et ita essentia divina [O-God’s essence] est intelligibile [Om-Intelligible] quod potest determinare intellectum.

Q. de quodl. 7, q. 5, a. 1 ad 3 || Utrum corpora damnatorum non erunt incorruptibilia [I-Soul’s Incorruptibility]. Ad tertium… Nec tamen est verum quod aliquis actus sit hominis in vita praesenti in quo corpus non communicet; quia, quamvis in actibus intellectivae partis non communicet corpus sicut instrumentum actus, communicat tamen sicut repraesentans obiectum; quia obiectum intellectus est phantasma, sicut color visus, ut dicitur III De anima [Sa-Om-Phantasms sicut colores]. Phantasma autem non est sine organo corporali; et sic patet quod etiam intelligendo, et in aliis actibus animae, utimur aliquo modo corpore.

13. Quaestiones de quodlibet 8 (1257-59)

Q. de quodl. 8, q. 2, a. 2 || Quomodo caritas, vel quilibet alius habitus, a non habente cognoscatur. Duplex est cognitio caritatis: una, qua cognoscitur quid est caritas; alia, qua caritas percipitur, ut cum aliquis cognoscit se habere caritatem: quod pertinet ad cognitionem an est. Prima quidem cognitio caritatis eodem modo competit habenti et non habenti caritatem. Nam intellectus humanus natus est rerum quidditatem [Pi-Natural (natus) | Om-Quidditas rei] comprehendere; in quibus cognoscendis naturaliter procedit sicut in cognoscendis conclusionibus complexis…

                        Et similiter in intellectu insunt nobis etiam naturaliter quaedam conceptiones omnibus notae, ut entis, unius, boni, et huiusmodi, a quibus eodem modo procedit intellectus ad cognoscendum quidditatem uniuscuiusque rei, per quem procedit a principiis per se notis ad cognoscendas conclusiones…

                        Unde species intelligibilis est similitudo ipsius essentiae rei, et est quodammodo ipsa quidditas et natura rei [Om-Quidditas rei | Om-Natura rei] secundum esse intelligibile, non secundum esse naturale, prout est in rebus. Et ideo omnia quae non cadunt sub sensu et imaginatione, sed sub solo intellectu, cognoscuntur per hoc quod essentiae vel quidditates eorum sunt aliquo modo in intellectu.

14. Quaestiones de quodlibet 9 (1257-59)

Q. de quodl. 9, q. 2, a. 2 || Utrum in christo sit unum tantum esse. [Objection:] Vivere enim, secundum Philosophum in II De anima, viventibus est esse. Sed in christo non est tantum unum vivere, cum duplex sit in eo vita: creata scilicet vita, qua vivit corpus per animam, quae morte privatur; et vita increata, qua vivit per seipsum. Ergo nec in christo est tantum unum esse.

                        Respondeo… quod esse, dupliciter dicitur, ut patet per philosophum in V Metaph., et in quadam Glossa Origenis super principium Ioan. Uno modo, secundum quod est copula verbalis significans compositionem cuiuslibet enuntiationis quam anima facit: unde hoc esse non est aliquid in rerum natura, sed tantum in actu animae componentis et dividentis. Et sic esse attribuitur omni ei de quo potest propositio formari, sive sit ens, sive privatio entis; dicimus enim caecitatem esse.

                        Alio modo esse dicitur actus entis in quantum est ens, idest quo denominatur aliquid ens actu in rerum natura. Et sic esse non attribuitur nisi rebus ipsis quae in decem generibus continentur; unde ens a tali esse dictum per decem genera dividitur. Sed hoc esse attribuitur alicui dupliciter. Uno modo ut sicut ei quod proprie et vere habet esse vel est. Et sic attribuitur soli substantiae per se subsistenti: unde quod vere est, dicitur substantia in I Physicorum. Omnia vero quae non per se subsistunt, sed in alio et cum alio, sive sint accidentia sive formae substantiales aut quaelibet partes, non habent esse ita ut ipsa vere sint, sed attribuitur eis esse alio modo, idest ut quo aliquid est; sicut albedo dicitur esse, non quia ipsa in se subsistat, sed quia ea aliquid habet esse album.

                        Esse ergo proprie et vere non attribuitur nisi rei per se subsistenti. Huic autem attribuitur esse duplex. Unum scilicet esse resultans ex his ex quibus eius unitas integratur, quod proprium est esse suppositi substantiale. Aliud esse est supposito attributum praeter ea quae integrant ipsum, quod est esse superadditum, scilicet accidentale; ut esse album attribuitur Socrati cum dicitur: Socrates est albus.

13, 15-24. Quaestiones de quodlibet (10-11: 1257-59; 1-6: 1269-72; 12: 1270)

25-35: Expositions of Holy Scripture

25. Expositio in Job ad litteram (1261-64) / 26. Postilla super Psalmos (1272-73) / 27. Super Cantica Canticorum (lost) / 28. Postilla super Isaiam (uncertain date) / 29. Postilla super Jeremiam (uncertain date) / 30. Postilla super Threnos (uncertain date) / 32. Lectura super Matthaeum (1256-59) / 31. Glossa continua super Evangelia (Catena aurea); Super Matthaeum; Marcum; Lucam; Johannem (1262-67) / 33. Lectura super Johannem. Reportatio (1269-72)

34. Expositio et lectura super Epistolas Pauli Apostoli

Super Ad Rom. (uncertain date)

Super Rom. 3:1 || Noster enim intellectus cognitionem accipit a rebus, et ideo causa et mensura veritatis ipsius est esse rei: ex eo enim quod res est, vel non est, oratio dicitur vel vera vel falsa, secundum philosophum. Unde intellectus noster potest esse verus vel falsus, inquantum potest adaequari vel non adaequari.

Super II Ad Cor. (uncertain date)

Super 2 Cor. 12:1 || [I-Paul’s vision of heaven]. Est autem triplex visio, scilicet corporalis, per quam videmus et cognoscimus corporalia, sive imaginaria, qua videmus similitudines corporum, et intellectualis, qua cognoscimus naturas rerum [Om-Natura rei] in seipsis. Nam proprie [Pi-Proper] obiectum intellectus est, quod quid est [Om-Quod quid est]. Huiusmodi autem visiones, si fiant secundum naturalem modum, puta, si video aliquid sensibile, si imaginor aliquid prius visum, si intelligo per phantasmata, non possunt dici caelum.

Super Ad Philip. (uncertain date)

Super Phil. 4:1 || Obiectum autem boni actus, vel est obiectum cognitionis, vel affectionis. Quantum ad intellectum est verum [Om-Verum], quantum ad affectum est bonum. Et ideo dicit de caetero, id est ex quo sic estis firmati, cogitate quae sunt vera per fidem. Zach. VIII, V. 19: pacem et veritatem diligite, etc.

Super Ad I Thim. (uncertain date)

Super 1 Tim. 6:3 || [I-How man knows God] Lux in sensibilibus est principium videndi; unde illud quo aliquid cognoscitur quocumque modo, dicitur lux. Unumquodque autem cognoscitur per suam formam, et secundum quod est actu [Pi-In act]. Unde quantum habet de forma et actu, tantum habet de luce. Res ergo, quae sunt actus quidam, sed non purus, lucentia sunt, sed non lux. Sed divina essentia, quae est actus purus, est ipsa lux. Io. I, V. 8: non erat ille lux, etc. Deus autem habitat apud se, et haec lux est inaccessibilis, id est, non visibilis oculo carnis, sed intelligibilis… Sed alius modus est cognoscendi Deum, scilicet attingendo Deum. Et secundum hoc nullus intellectus creatus per propria naturalia attingit ad cognoscendum id quod est Deus. Et ratio huius est, quia nulla potentia potest in aliquid altius suo obiecto, sicut visus ad altius cognoscere. Proprium [Pi-Proper] autem obiectum intellectus est, quod quid est [Om-Quod quid est]; unde quod superat quod quid est, excedit proportionem [Pi-Proportional] omnis intellectus. In Deo autem non est aliud esse, et quidditas eius.

Super Ad Hebraeos (uncertain date)

Super Heb. 11:1 || [I-Faith]. Sciendum vero est, quod actus fidei est credere, qui est actus intellectus determinati ad unum, ex imperio voluntatis… Actus autem proprius fidei, etsi sit in ordine ad voluntatem, ut dictum est, tamen est in intellectu sicut in subiecto, quia obiectum eius est verum [Om-Verum], quod proprie [Pi-Proper] pertinet ad intellectum.

35. Commendatio Sacrae Scripturae (1256)

36-47: Expositions on Aristotle

36. Sententia super Peri hermeneias (1270-71)

Sent. s. Peri herm., lib. 1, lect. 3 || [I-Man’s knowledge]. Est ergo considerandum quod, sicut in principio dictum est, duplex est operatio intellectus, ut traditur in III De anima; in quarum una non invenitur verum et falsum, in altera autem invenitur… Ad ostendendum igitur quod intellectus quandoque est sine vero et falso, quandoque autem cum altero horum, dicit primo quod veritas et falsitas est circa compositionem et divisionem [Sa-Veritas et falsitas is in the mind]. Ubi oportet intelligere quod una duarum operationum intellectus est indivisibilium intelligentia [Sa-“Intelligentiam indivisibilium” apprehends simple quidditas]: in quantum scilicet intellectus intelligit absolute cuiusque rei quidditatem sive essentiam [Om-Quidditas rei | Om-Essentia rei] per seipsam, puta quid est homo vel quid album vel quid aliud huiusmodi. Alia vero operatio intellectus est, secundum quod huiusmodi simplicia concepta simul componit et dividit. Dicit ergo quod in hac secunda operatione intellectus, idest componentis et dividentis, invenitur veritas et falsitas: relinquens quod in prima operatione non invenitur, ut etiam traditur in III De anima [Sa-Veritas not found in first operation, but in second]

                        Et sicut res dicitur vera per comparationem ad suam mensuram, ita etiam et sensus vel intellectus, cuius mensura est res extra animam. Unde sensus dicitur verus, quando per formam suam conformatur rei extra animam existenti. Et sic intelligitur quod sensus proprii [Ps-Proper] sensibilis sit verus. Et hoc etiam modo intellectus apprehendens quod quid est [Om-Quod quid est] absque compositione et divisione, semper est verus [Pi-Infallible], ut dicitur in III De anima [Sa-Always true circa quod quid est].

                        Est autem considerandum quod quamvis sensus proprii [Ps-Proper] obiecti sit verus, non tamen cognoscit hoc esse verum. Non enim potest cognoscere habitudinem conformitatis suae ad rem, sed solam rem apprehendit; intellectus autem potest huiusmodi habitudinem conformitatis cognoscere; et ideo solus intellectus potest cognoscere veritatem [Om-Veritas]. Unde et Philosophus [Sa-Veritas et falsitas is in the mind] dicit in VI Metaphysicae quod veritas est solum in mente, sicut scilicet in cognoscente veritatem. Cognoscere autem praedictam conformitatis habitudinem nihil est aliud quam iudicare ita esse in re vel non esse: quod est componere et dividere; et ideo intellectus non cognoscit veritatem, nisi componendo vel dividendo per suum iudicium.

                        Quod quidem iudicium, si consonet rebus, erit verum, puta cum intellectus iudicat rem esse quod est, vel non esse quod non est. Falsum autem quando dissonat a re, puta cum iudicat non esse quod est, vel esse quod non est. Unde patet quod veritas et falsitas sicut in cognoscente et dicente non est nisi circa compositionem et divisionem. Et hoc modo Philosophus [Sa-Veritas et falsitas is in the mind] loquitur hic.

Sent. s. Peri herm., lib. 1, lect. 10 || [I-Man’s knowledge] Est autem considerandum quod intellectus apprehendit rem intellectam secundum propriam [Pi-Proper] essentiam, seu definitionem [Om-Essentia rei | Om-Definitio rei]: unde et in III De anima dicitur quod obiectum proprium [Pi-Proper] intellectus est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est]. Contingit autem quandoque quod propria ratio alicuius formae intellectae non repugnat ei quod est esse in pluribus [Sa-Pi-Universal], sed hoc impeditur ab aliquo alio, sive sit aliquid accidentaliter adveniens, puta si omnibus hominibus morientibus unus solus remaneret, sive sit propter conditionem materiae, sicut est unus tantum sol, non quod repugnet rationi solari esse in pluribus secundum conditionem formae ipsius, sed quia non est alia materia susceptiva talis formae; et ideo non dixit quod universale est quod praedicatur de pluribus, sed quod aptum natum est praedicari de pluribus.

37. Sententia super Posteriora Analytica (1269-72)

Sent. s. Post. anal., lib. 1, lect. 41 || [I-Distinction of the sciences] Ad huius ergo evidentiam sciendum est, quod materialis diversitas obiecti non diversificat habitum [Pg-Specifies], sed solum formalis [Pg-Formaliter]. Cum ergo scibile [Om-Intelligible] sit proprium obiectum scientiae, non diversificabuntur scientiae secundum diversitatem materialem scibilium, sed secundum diversitatem eorum formalem. Sicut autem formalis ratio visibilis sumitur ex lumine, per quod color videtur, ita formalis ratio scibilis accipitur secundum principia, ex quibus aliquid scitur.

Sent. s. Post. anal., lib. 1, lect. 42 || [I-Science]. Scientia non consistit in cognitione, quae est per sensum. Et hoc probat sic. Manifestum est enim quod sensus cognoscit aliquid tale, et non hoc. Non enim obiectum per se [Pi-Per se] sensus est substantia et quod quid est [Sa-Om-Substantia rei | Sa-Om-Quod quid est, not sensible], sed aliqua sensibilis qualitas, puta calidum, frigidum, album, nigrum, et alia huiusmodi… Ex quo patet quod id quod est universale [Pi-Universal], non potest cadere sub sensu. Non enim quod est universale determinatur ad hic et nunc, quia iam non esset universale [Pi-Universal]. Illud enim universale dicimus quod est semper et ubique.

Sent. s. Post. anal., lib. 2, lect. 5 || [I-Logic of demonstration]. Deinde cum dicit: qualiter igitur definiens etc., concludit ex praemissis quod nullo modo potest probari quod quid est; et dicit: si igitur neque per terminos convertibiles, neque per divisionem, neque per suppositionem demonstratur quod quid est, quomodo igitur definiens poterit demonstrare substantiam rei vel quod quid est? Iam enim ex praemissis patet quod non probat, sicut manifestum faciens ex his quae sunt per se nota, quod necesse sit alterum aliquid sequi per ea quae dicta sunt, quod requiritur ad demonstrationem.

                        Relinquitur autem praeter tres modos quartus modus, qui est per inductionem. Sed nec contingit probare quod quid est per singularia manifesta, ita scilicet quod aliquid praedicetur de omnibus, et non sit aliquid eorum quod aliter se habeat: quia sic inducendo non demonstrabit quod quid est, sed demonstrabit aliquid esse vel non esse, puta quod omnis homo est animal, vel nullus homo est lapis. Nullus autem alius modus relinquitur ad demonstrandum quod quid est: nisi forte modus demonstrationis qui est ad sensum, sicut cum aliquid demonstratur digito. Manifestum est autem quod hic modus non potest competere in proposito: quia quod quid est [Sa-Om-Quod quid est, not sensible] non est obiectum sensus, sed intellectus, ut dicitur in III De anima. Relinquitur ergo quod nullo modo possit demonstrari quod quid est.

38. Sententia super Physicam (1269-70)

Sent. s. Phys. lib. 1, lect. 1 || Sunt autem secundum se notiora, quae plus habent de entitate: quia unumquodque cognoscibile est inquantum est ens [Sa-Something is knowable to the extent that it is ens]. Magis autem entia sunt, quae sunt magis in actu [Sa-Something is knowable to the extent that it is in act]: unde ista maxime sunt cognoscibilia naturae.

39. Sententia de caelo et mundo (1272-73)

Sent. s. lib. De caelo et mundo, lib. 2, lect. 4 || Hoc igitur modo etiam Aristoteles hic loquitur, dicens quod unumquodque quod habet propriam operationem, est propter suam operationem: quaelibet enim res appetit suam perfectionem sicut suum finem, operatio autem est ultima rei perfectio (vel saltem ipsum operatum, in his in quibus est aliquod opus praeter operationem, ut dicitur in I Ethic.); dictum est enim in II De anima quod forma est actus primus, operatio autem est actus secundus, tanquam perfectio et finis operantis. Et hoc est verum tam in corporalibus quam in spiritualibus, puta in habitibus animae; et tam in naturalibus quam in artificialibus. Dicit tamen quorum opus est, propter ea quae sunt contra naturam, sicut sunt monstra; quorum non est aliquod opus inquantum huiusmodi, sed patiuntur defectum operativae virtutis, ut patet in his qui nascuntur claudi vel caeci; non enim claudicatio est finis intentus a natura, propter quem faciat nasci animal claudum, sed hoc accidit praeter intentionem naturae ex defectu naturalium principiorum.

40. Sententia super libros De generatione et corruptione (1272-73)

Sent. s. lib. De gen. et corr., lib. 1, lect. 8 || [I-Sense knowledge] Non ergo potest esse quod calidum et frigidum in elementis sint formae substantiales. Secundo quia nulla forma substantialis [Sa-Om-Substantial form] est per se [Pi-Per se] sensu perceptibilis, sed solum intellectu, cuius obiectum est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est, not sensible], ut dicitur in III De anima: formae autem quae sunt per se [Pi-Per se] sensu perceptibiles, sunt qualitates tertiae speciei, quae ob id dicuntur passibiles, quia sensibus ingerunt passiones, ut dicitur in praedicamentis. Cum igitur calidum ignis et frigidum terrae vel aquae sint sensu perceptibilia, non possunt esse formae substantiales.

41. Sententia super Meteora (1269-73)

42. Sententia super De anima (1269-70)

Sent. s. De anima, lib. 1, lect. 2 || [I-Man’s knowledge] Nam intelligere quodammodo est proprium animae, quodammodo est coniuncti. Sciendum est igitur, quod aliqua operatio animae aut passio est, quae indiget corpore sicut instrumento et sicut obiecto. Sicut videre indiget corpore, sicut obiecto, quia color, qui est obiectum visus, est in corpore… quae est ut instrumentum; et sic videre non est animae tantum, sed est organi. Aliqua autem operatio est, quae indiget corpore, non tamen sicut instrumento, sed sicut obiecto tantum.

                        Intelligere enim non est per organum corporale, sed indiget obiecto corporali [Pi-Necessity]. Sicut enim Philosophus dicit in tertio huius, hoc modo phantasmata se habent ad intellectum, sicut colores ad visum [Sa-Om-Phantasms sicut colores]. Colores autem se habent ad visum, sicut obiecta: phantasmata [Om-Phantasms] ergo se habent ad intellectum sicut obiecta. Cum autem phantasmata non sint sine corpore, videtur quod intelligere non est sine corpore: ita tamen quod sit sicut obiectum et non sicut instrumentum…

                        Intelligere est propria [Pi-Proper] operatio animae, et non indiget corpore nisi ut obiecto tantum, ut dictum est: videre autem et aliae operationes et passiones non sunt animae tantum, sed coniuncti [Sa-Senses must present the object to the intellect].

Sent. s. De anima, lib. 1, lect. 3 || [I-Man’s knowledge] Cuius ratio est, quia ipse, ut dictum est, non utebatur intellectu, qui est circa veritatem [Om-Veritas], idest virtute intellectiva, per quam anima intelligit intelligibilia [Om-Intelligible], sed solum vi sensitiva; et quod nihil cognosceretur nisi [Ps-Necessity] sensibile, cum nihil poneret in rerum natura nisi sensibile… Et quia non pervenit ad hoc quod cognosceret intellectum esse potentiam quamdam quae est circa veritatem idest cuius obiectum est verum [Sa-Om-Verum, not sensible], et excedit omnes alias potentias animae, sed accepit tantum potentias animae sensitivas.

Sent. s. De anima, lib. 1, lect. 8 || [I-Man’s knowledge] In natura enim animae hoc est, ut iudicium de aliqua potentia animae sumatur ex actu seu operatione ipsius potentiae, iudicium vero operationis ex obiecto: potentiae enim cognoscuntur per actus, actus vero per obiecta [Sa-Pg-Nature-Potency-Act-Object]: et inde est, quod in definitione potentiae [Pg-Defines] ponitur eius actus et in definitione actus ponitur obiectum. Constat autem quod res ab eo a quo habet esse et speciem, ab eo etiam habet unitatem [Pg-Unicity]. Si ergo intellectus sit et sortiatur speciem ab intelligibili, cum sit eius obiectum (dico intellectum in actu [Pi-In act], cum nihil sit ante intelligere), manifestum est, quod si sit unus et continuus sicut Plato posuit, quod eodem modo intellectus erit unus et continuus, quo intelligibilia sunt unum et continuum; intellectus enim non est unus nisi sicut intelligentia, idest operatio eius quae est intelligere, nec actus est unus nisi sicut obiectum eius est unum [Pi-Unicity], quia actus distinguuntur penes obiecta [Pi-Specifies]

                        Et notandum, quod hic Aristoteles occulte ostendit, quod intellectus de natura sua non est partibilis, sed quid impartibile [Sa-Pi-Indivisible]. Intelligibile [Om-Intelligible] enim in unaquaque re est quidditas, et natura rei [Sa-Om-Quidditas rei | Sa-Om-Natura rei] est tota in qualibet parte, sicut natura speciei est tota in quolibet individuo: tota enim natura hominis est in quolibet individuo, et hoc est indivisibile: unde illud quod est intelligibile [Om-Intelligible] in qualibet re, est indivisibile [Pi-Indivisible], et per consequens intellectus.

Sent. s. De anima, lib. 2, lect. 1 || Deinde cum dicit quare omne investigat animae definitionem… Primo investigat hanc particulam, quod anima est actus. Secundo hanc, quod est actus primus, ibi, hic autem dicitur dupliciter. Concludit ergo primo ex praedictis, quod cum corpora physica maxime videantur esse substantiae, et omne corpus habens vitam, sit corpus physicum, necesse est dicere quod omne corpus habens vitam sit substantia. Et cum sit ens actu, necesse est quod sit substantia composita. Quia vero, cum dico, corpus habens vitam, duo dico, scilicet quod est corpus et quod est huiusmodi corpus, scilicet habens vitam, non potest dici quod illa pars corporis habentis vitam, quae dicitur corpus, sit anima. Per animam enim intelligimus id, quo habens vitam vivit: unde oportet quod intelligatur sicut aliquid in subiecto existens; ut accipiatur hic large subiectum, non solum prout subiectum dicitur aliquid ens actu, per quem modum accidens dicitur esse in subiecto; sed etiam secundum quod materia prima, quae est ens in potentia, dicitur subiectum. Corpus autem, quod recipit vitam, magis est sicut subiectum et materia quam sicut aliquid in subiecto existens…

                        Unde concludit quod cum anima sit actus sicut scientia, quod sit actus primus corporis physici potentia vitam habentis. Sciendum autem quod philosophus dicit animam esse actum primum, non solum ut distinguat animam ab actu qui est operatio, sed etiam ut distinguat eam a formis elementorum, quae semper habent suam actionem, nisi impediantur…

                        Deinde cum dicit si autem colligit ex omnibus praedictis definitionem animae; et dicit, quod si aliqua definitio communis debeat assignari, quae conveniat omni animae, erit haec, anima est actus primus corporis physici organici. Non autem oportet addere, potentia vitam habentis. Loco enim huius ponitur organicum, ut ex dictis patet.

Sent. s. De anima, lib. 2, lect. 2 || Et ut ostendat quomodo est in potentia ad vitam corpus cuius actus est anima, subiungit quod ita vigilantia est actus animae sensitivae, sicut incisio est actus cultelli, et visio est actus oculi. Quodlibet enim istorum est operatio et usus principii habiti. Sed anima est actus primus, sicut visus et quaecumque potentia organi; quodlibet enim horum est principium operationis. Sed corpus quod est perfectum per animam, est potentia habens quidem actum primum, sed aliquando carens actu secundo. Sed sicut oculus est aliquid compositum ex pupilla sicut materia, et visu sicut forma, ita animal est compositum ex anima sicut forma et ex corpore sicut materia.

Sent. s. De anima, lib. 2, lect. 4 || Deinde cum dicit quoniam autem ostenso quod anima est primum vivendi principium… Duorum, quorum utroque dicimur esse aliquid aut operari, unum, scilicet quod primum est, est quasi forma, et aliud quasi materia. Sed anima est primum quo vivimus, cum tamen vivamus anima et corpore: ergo anima est forma corporis viventis. Et haec est definitio superius De anima posita, quod anima est actus primus physici corporis potentia vitam habentis. Manifestum est autem, quod medium huius demonstrationis est quaedam definitio animae, scilicet anima est quo vivimus primum.

Sent. s. De anima, lib. 2, lect. 6 || [I-Nature of potencies]. Species enim actuum et operationum sumuntur secundum ordinem [Pg-Ordinatio] ad obiecta. Omnis enim animae operatio, vel est actus potentiae activae, vel passivae. Obiecta quidem potentiarum passivarum comparantur ad operationes earum ut activa, quia reducunt potentias in actum [Pg-In act], sicut visibile visum, et omne sensibile sensum. Obiecta vero potentiarum activarum comparantur ad operationes ipsarum ut fines [Pg-End]. Obiecta enim potentiarum activarum, sunt operata ipsarum. Manifestum est autem, quod in quibuscumque praeter operationes sunt aliqua operata, quod operata sunt fines operationum, ut dicitur in I Ethic.: sicut domus quae aedificatur, est finis aedificationis [Sa-Potency is ordain to its operation as to its end]. Manifestum est igitur, quod omne obiectum comparatur ad operationem animae, vel ut activum, vel ut finis [Pg-End]… Sic igitur obiecta sunt priora operationibus animae in via definiendi [Pg-Defines].

                        Unde et prius oportebit determinare de obiectis quam de actibus, propter eamdem causam, propter quam et de actibus prius determinatur quam de potentiis. Obiecta autem sunt sicut alimentum respectu vegetativi, et sensibile respectu sensus, et intelligibile [Om-Intelligible] respectu intellectus.

                        Sed sciendum est, quod ex obiectis diversis non diversificantur actus et potentiae animae, nisi quando fuerit differentia obiectorum inquantum sunt obiecta, id est secundum rationem formalem [Pg-Formaliter] obiecti, sicut visibile ab audibili. Si autem servetur eadem ratio obiecti, quaecumque alia diversitas [Pg-Specifies] non inducit diversitatem actuum secundum speciem et potentiae. Eiusdem enim potentiae est videre hominem coloratum et lapidem coloratum; quia haec diversitas per accidens se habet in obiecto inquantum est obiectum.

                        Sciendum est etiam, quod intellectus noster possibilis est in potentia tantum in ordine intelligibilium: fit autem actu per formam a phantasmatibus abstractam. Nihil autem cognoscitur nisi [Pi-Necessity] secundum quod est actu [Sa-Something is knowable to the extent that it is in act | Pi-In act]: unde intellectus possibilis noster cognoscit seipsum per speciem intelligibilem [Sa-Om-Intellect itself per intelligible species], ut in tertio habetur, non autem intuendo essentiam suam directe [Pi-Directe]. Et ideo oportet, quod in cognitionem animae procedamus ab his quae sunt magis extrinseca, a quibus abstrahuntur species intelligibiles, per quas intellectus intelligit seipsum; ut scilicet per obiecta cognoscamus actus, et per actus potentias, et per potentias essentiam animae [Pg-Nature-Potency-Act-Object]. Si autem directe [Pg-Directe] essentiam suam cognosceret anima per seipsam, esset contrarius ordo servandus in animae cognitione; quia quanto aliquid esset propinquius essentiae animae, tanto prius cognosceretur ab ea.

Sent. s. De anima, lib. 2, lect. 12 || [I-Sense knowledge]. Deinde cum dicit differunt tamen quia posuerat similitudinem inter sentire in actu [Ps-In act] et considerare, vult ostendere differentiam inter ea: cuius quidem differentiae causam assignare incipit ex differentia obiectorum, scilicet sensibilium, et intelligibilium [Om-Intelligible], quae sentiuntur et considerantur in actu [Pi-In act]. Sensibilia enim quae sunt activa operationis sensitivae, scilicet visibile et audibile, et alia huiusmodi, sunt extra animam. Cuius causa est, quia sensus secundum actum, sunt singularium quae sunt extra animam, sed scientia est universalium [Sa-Om-Universals (exist in the soul; singular sense-objects exist outside)] quae quodammodo sunt in anima. Ex quo patet, quod ille qui iam habet scientiam, non oportet quod quaerat extra sua obiecta, sed habet ea in se; unde potest considerare ea cum vult, nisi forte per accidens impediatur. Sed sentire non potest aliquis cum vult; quia sensibilia non habet in se, sed oportet quod adsint ei extra.

                        Et sicut est de operatione sensuum, ita est in scientiis sensibilium; quia etiam sensibilia sunt de numero singularium, et eorum quae sunt extra animam. Unde homo non potest considerare secundum scientiam, omnia sensibilia quae vult, sed illa tantum, quae sensu percipit…

                        Circa ea vero quae hic dicuntur, considerandum est, quare sensus sit singularium, scientia vero universalium [Om-Universals]; et quomodo universalia sint in anima. Sciendum est igitur circa primum, quod sensus est virtus in organo corporali; intellectus vero est virtus immaterialis, quae non est actus alicuius organi corporalis. Unumquodque autem recipitur in aliquo per modum sui… Oportet igitur quod sensus corporaliter et materialiter recipiat similitudinem rei quae sentitur. Intellectus autem recipit similitudinem eius quod intelligitur, incorporaliter et immaterialiter [Sa-Pi- incorporeal | Pi-Immaterial]. Individuatio autem naturae communis in rebus corporalibus et materialibus, est ex materia corporali, sub determinatis dimensionibus contenta: universale autem est per abstractionem ab huiusmodi materia, et materialibus conditionibus individuantibus [Sa-Universals must be abstracted from individuating matter]. Manifestum est igitur, quod similitudo rei recepta in sensu repraesentat rem secundum quod est singularis; recepta autem in intellectu, repraesentat rem secundum rationem universalis naturae: et inde est, quod sensus cognoscit singularia, intellectus vero universalia [Om-Universals]

                        Nec tamen intellectus est falsus [Sa-Pi-Infallible], dum apprehendit naturam communem [Om-Nature | Pi-Commune] praeter principia individuantia, sine quibus esse non potest in rerum natura. Non enim apprehendit hoc intellectus, scilicet quod natura communis sit sine principiis individuantibus; sed apprehendit naturam communem non apprehendendo principia individuantia; et hoc non est falsum. Primum autem esset falsum: sicut si ab homine albo separarem albedinem hoc modo, quod intelligerem eum non esse album: esset enim tunc apprehensio falsa. Si autem sic separarem albedinem ab homine, quod apprehenderem hominem nihil apprehendendo de albedine eius, non esset apprehensio falsa. Non enim exigitur ad veritatem apprehensionis, ut quia apprehendit rem aliquam, apprehendat omnia [Pi-Universal] quae insunt ei. Sic igitur intellectus absque falsitate abstrahit genus a speciebus, inquantum intelligit naturam generis non intelligendo differentias. Et similiter abstrahit speciem ab individuis, inquantum intelligit naturam speciei, non intelligendo individualia principia.

                        Sic igitur patet, quod naturae communi non potest attribui intentio universalitatis nisi secundum esse quod habet in intellectu: sic enim solum est unum de multis, prout intelligitur praeter principia, quibus unum in multa dividitur: unde relinquitur, quod universalia [Om-Universals], secundum quod sunt universalia, non sunt nisi in anima. Ipsae autem naturae, quibus accidit intentio universalitatis, sunt in rebus. Et propter hoc, nomina communia significantia naturas ipsas, praedicantur de individuis; non autem nomina significantia intentiones. Socrates enim est homo, sed non est species, quamvis homo sit species.

Sent. s. De anima, lib. 2, lect. 13 || Quod sensibile proprium [Ps-Proper] est quod ita sentitur uno sensu, quod non potest alio sensu sentiri [Ps-Specifies], et circa quod non potest errare sensus [Ps-Infallible]: sicut visus proprie [Ps-Proper] est cognoscitivus coloris, et auditus soni, et gustus humoris, id est saporis… Unusquisque autem horum sensuum iudicat de propriis sensibilibus [Ps-Proper], et non decipitur in eis [Ps-Infallible]; sicut visus non decipitur quod sit talis color, neque auditus decipitur de sono.

                        Sed circa sensibilia per accidens vel communia, decipiuntur sensus; sicut decipitur visus, si velit iudicare homo per ipsum, quid est coloratum, aut ubi sit. Et similiter decipitur quis, si velit iudicare per auditum quid est quod sonat. Haec igitur sunt propria sensibilia [Ps-Proper] uniuscuiusque sensus…

                        [Aristotle] dicens, quod communia sensibilia sunt ista quinque: motus, quies, numerus, figura et magnitudo. Haec enim nullius sensus unius sunt propria, sed sunt communia omnibus. Quod non est sic intelligendum, quasi omnia ista sint omnibus communia; sed quaedam horum, scilicet numerus, motus et quies, sunt communia omnibus sensibus. Tactus vero et visus percipiunt omnia quinque. Sic igitur manifestum est, quae sint sensibilia per se [Ps-Per se]

                        Si dicimus quod Diarus vel Socrates est sensibile per accidens, quia accidit ei esse album. Hoc enim sentitur per accidens, quod accidit ei quod sentitur per se [Ps-Per se]: accidit autem albo, quod est sensibile per se, quod sit Diarus, unde Diarus est sensibile per accidens… Sensibilia propria sunt proprie per se sensibilia [Ps-Per se]; quia substantia uniuscuiusque senus et eius definitio est in hoc, quod est aptum natum pati a tall sensibili. Ratio autem uniuscuiusque potentiae consistit in habitudine ad proprium obiectum…

                        Substantia uniuscuiusque sensus et eius definitio [Ps-Defines] est in hoc, quod est aptum natum [Ps-Natural (natus)] pati a tali sensibili. Ratio autem uniuscuiusque potentiae consistit in habitudine [Pg-Ordinatio] ad proprium [Pg-Proper] obiectum.

Sent. s. De anima, lib. 2, lect. 15 || Licet igitur diaphanum secundum se careat colore et lumine, quorum est susceptivum, et sic secundum se visibile non sit, eo modo quo sunt visibilia, lucida et colorata, tamen potest dici visibile, sicut videtur tenebrosum quod vix videtur… Illud quod videtur in lumine, est color, et quod sine lumine videri non potest [Ps-Necessity], quia, ut supra dictum est, hoc est de ratione coloris quod sit motivum diaphani [Ps-Moves]; quod quidem fit per lumen, quod est actus diaphani; et ideo sine lumine color videri non potest [Ps-Necessity].

Sent. s. De anima, lib. 3, lect. 1 || Quicumque habet aliquod organum sensus, per quod nata sunt cognosci [Ps-Natural (natus)] aliqua sensibilia, cognoscit omnia illa sensibilia [Ps-Universal] per organum illud: sed animalia perfecta habent omnia organa sensus: ergo cognoscunt omnia sensibilia. Cum igitur non habeant nisi quinque sensus, non erit alius respectu propriorum sensibilium, praeter quinque sensus.

Sent. s. De anima, lib. 3, lect. 7 || [I-Man’s knowledge | I-The intellect’s immateriality]. Nam sentire, ut supra in secundo dictum est, non proprie pati est. Patitur enim proprie aliquid a contrario. Sed aliquid habet simile passioni, inquantum sensus est in potentia ad sensibile, et est susceptivus sensibilium. Ergo, si intelligere est simile ei quod est sentire; et partem intellectivam oportet esse impassibilem, passione proprie accepta; sed oportet quod habeat aliquid simile passibilitati: quia oportet huiusmodi partem esse susceptivam speciei intelligibilis, et quod sit in potentia ad huiusmodi speciem, sed non sit hoc in actu [Pi-In act]. Et sic oportet, quod sicut se habet sensitivum ad sensibilia, similiter se habeat intellectivum ad intelligibilia [Om-Intelligible]; quia utrumque est in potentia ad suum obiectum, et est susceptivum eius…

                        Sensus efficitur impotens ad sentiendum ex valde sensibili, sicut auditus non potest audire sonum propter hoc quod motus est ex magnis sonis, neque visus potest videre, neque olfactus odorare ex eo quod hi sensus moti sunt prius ex fortibus odoribus et coloribus corrumpentibus organum. Sed intellectus, quia non habet organum corporeum, quod corrumpi [Pi-Does not corrupt] possit ob excellentiam proprii [Pi-Proper] obiecti, cum intelligit aliquid valde intelligibile [Om-Intelligible], non minus postea intelligit infima, sed magis: et idem accideret de sensu, si non haberet organum corporale [Pi- incorporeal | Sa-Senses corrupt but intellect does not]. Debilitatur tamen intellectus ex laesione alicuius organi corporalis indirecte, inquantum ad eius operationem requiritur operatio sensus habentis organum. Causa igitur diversitatis est, quia sensitivum non est sine corpore, sed intellectus est separatus.

Sent. s. De anima, lib. 3, lect. 8 || [I-Man’s knowledge] Sed licet tunc intellectus quodammodo sit in actu, quando habet species intelligibiles, sicut sciens habet habitum; est tamen et tunc quodammodo in potentia, non tamen eodem modo sicut prius erat in potentia, antequam scientiam acquireret, addiscendo vel inveniendo. Nam antequam haberet habitum scientiae, qui est primus actus, non poterat operari cum vellet; sed oportebat, quod ab altero reduceretur in actum; sed quando iam habet habitum scientiae, qui est actus primus, potest, cum voluerit, procedere in actum secundum qui est operatio…

                        Ostendit Philosophus quid sit obiectum intellectus. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod Philosophus in VII Metaphysicae inquirit, utrum quod quid est, idest quidditas, vel essentia rei, quam definitio significat, sit idem quod res. Et quia Plato ponebat quidditates rerum esse separatas a singularibus [SPl-Om-Not-formas Platonicae separatas a materia], quas dicebat ideas, vel species; ideo ostendit, quod quidditates rerum non sunt aliud a rebus nisi per accidens; utputa non est idem quidditas hominis albi, et homo albus; quia quidditas hominis non continet in se nisi quod pertinet ad speciem hominis; sed hoc quod dico homo albus habet aliquid in se praeter illud quod est de specie humana…

                        Oportet igitur, quod anima alio cognoscat ipsa mathematica et quidditates eorum, aut eodem aliter se habente. Unde sicut per naturalia ostenditur, quod intellectus, qui cognoscit quidditates naturalium [Om-Quidditas rei naturalis], sit alius a sensu qui cognoscit ipsa naturalia singularia, ita ex mathematicis ostenditur quod intellectus qui cognoscit quod quid est ipsorum, sit aliud ab imaginativa virtute, quae apprehendit ipsa mathematica…

                        Apparet autem ex hoc quod Philosophus hic dicit, quod proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus est quidditas rei [Sa-Om-Quidditas rei], quae non est separata a rebus, ut Platonici posuerunt [SPl-Om-Not-formas Platonicae separatas a materia]. Unde illud, quod est obiectum intellectus nostri non est aliquid extra res sensibiles existens, ut Platonici posuerunt, sed aliquid in rebus sensibilibus [Om-Res sensibile] existens; licet intellectus apprehendat alio modo quidditates rerum [Om-Quidditas rei], quam sint in rebus sensibilibus…

                        Manifestum est etiam, quod species intelligibiles, quibus intellectus possibilis fit in actu, non sunt obiectum intellectus [Sa-Om-Not-intelligible species | Pi-In act]. Non enim se habent ad intellectum sicut quod intelligitur, sed sicut quo intelligit. Sicut enim species, quae est in visu, non est quod videtur, sed est quo visus videt; quod autem videtur est color, qui est in corpore; similiter quod intellectus intelligit est quidditas [Om-Quidditas rei], quae est in rebus; non autem species intelligibilis, nisi inquantum intellectus in seipsum reflectitur. Manifestum est enim quod scientiae sunt de his quae intellectus intelligit. Sunt autem scientiae de rebus, non autem de speciebus, vel intentionibus intelligibilibus, nisi sola scientia rationalis. Unde manifestum est, quod species intelligibilis non est obiectum intellectus, sed quidditas rei intellectae [Om-Quidditas rei].

Sent. s. De anima, lib. 3, lect. 10 || [I-Man’s knowledge]. Inducitur autem Aristoteles ad ponendum intellectum agentem, ad excludendum opinionem Platonis, qui posuit quidditates rerum sensibilium esse a materia separatas, et intelligibiles actu; unde non erat ei necessarium ponere intellectum agentem. Sed quia Aristoteles ponit, quod quidditates rerum sensibilium [Om-Quidditas rei sensibilis] sunt in materia, et non intelligibiles actu, oportuit quod poneret aliquem intellectum qui abstraheret a materia, et sic faceret eas intelligibiles actu…

                        Intellectus possibilis sit in potentia ad intelligibilia, et quomodo intelligibilia [Om-Intelligible] sunt in potentia respectu intellectus agentis. Est enim intellectus possibilis in potentia ad intelligibilia [Om-Intelligible], sicut indeterminatum ad determinatum. Nam intellectus possibilis non habet determinate naturam alicuius rerum sensibilium. Unumquodque autem intelligibile [Om-Intelligible], est aliqua determinata natura alicuius speciei. Unde supra dixit, quod intellectus possibilis comparatur ad intelligibilia, sicut tabula ad determinatas picturas. Quantum autem ad hoc, intellectus agens non est in actu [Pi-In act].

                        Si enim intellectus agens haberet in se determinationem omnium intelligibilium [Pi-Universal | Om-Intelligible], non indigeret intellectus possibilis phantasmatibus, sed per solum intellectum agentem reduceretur in actum omnium intelligibilium [Sa-Pi-In act (per lumen intellectus agentis) | Pi-Universal | Om-Intelligible], et sic non compararetur ad intelligibilia ut faciens ad factum, ut Philosophus hic dicit, sed ut existens ipsa intelligibilia [Sa-Possible intellect: ut existens ipsa intelligibilia not ut faciens ad factum (agent intellect)]. Comparatur igitur ut actus respectu intelligibilium, inquantum est quaedam virtus immaterialis activa, potens alia similia sibi facere, scilicet immaterialia [Pi-Immaterial]. Et per hunc modum, ea quae sunt intelligibilia in potentia, facit intelligibilia in actu [Om-Intelligible | Pi-In act]. Sic enim et lumen facit colores in actu, non quod ipsum habeat in se determinationem omnium colorum. Huiusmodi autem virtus activa est quaedam participatio luminis intellectualis a substantiis separatis. Et ideo Philosophus [Sa-Agent intellect: like a habit or light] dicit, quod est sicut habitus, vel lumen; quod non competeret dici de eo, si esset substantia separata [SAvi-Agent intellect: separate substance].

Sent. s. De anima, lib. 3, lect. 11 || [I-Man’s knowledge]. Primo, quod una operationum intellectus est, secundum quod intelligit indivisibilia [Pi-Indivisible], puta cum intelligit hominem aut bovem, aut aliquid huiusmodi incomplexorum. Et haec intelligentia est in his circa quae non est falsum: tum quia incomplexa non sunt vera neque falsa, tum quia intellectus non decipitur [Pi-Infallible] in eo quod quid est [Om-Quod quid est], ut infra dicetur.

                        Sed in illis intelligibilibus [Om-Intelligible], in quibus est verum et falsum, est iam quaedam compositio intellectuum, idest rerum intellectarum: sicut quando ex multis fit aliquid unum…

                        Sed licet ipsum intelligibile [Om-Intelligible] incomplexum non sit neque verum neque falsum, tamen intellectus intelligendo ipsum verus est, inquantum adaequatur rei intellectae. Et ideo subdit, quod intellectus, qui est ipsius quid est secundum hoc quod aliquid erat esse, scilicet secundum quod intelligit quid [O-Quid] est res, verus est semper [Pi-Infallible], et non secundum quod intelligit aliquid de aliquo.

                        Et huius rationem assignat, quia quod quid est primum [Om-Quod quid est | Pi-Primo] obiectum intellectus: unde sicut visus nunquam decipitur [Ps/Pi-Infallible] in proprio [Ps-Proper] obiecto, ita neque intellectus in cognoscendo quod quid est. Nam intellectus nunquam decipitur in cognoscendo quod quid est homo. Sed sicut visus non semper verus est in iudicando de his quae sunt adiuncta proprio [Ps-Proper] obiecto, puta si album est homo, vel non, sic intellectus non semper est verus in componendo aliquid alicui. Sic enim se habent intelligendo substantiae separatae, si penitus sunt sine materia, sicut cum nos intelligimus, quod quid est [Om-Quod quid est]: et ideo in earum intellectu non contingit esse falsum [Pi-Infallible].

 Sent. s. De anima, lib. 3, lect. 13 || Intellectus est quodammodo intelligibilis, sicut sensus sensibilis, posset aliquis credere, quod intellectus non dependeret a sensu. Et hoc quidem verum esset si intelligibilia nostri intellectus essent a sensibilibus separata secundum esse, ut Platonici posuerunt. Et ideo hic ostendit, quod intellectus indiget sensu [Sa-Pi-Needs the senses]. Et postmodum quod intellectus differt a phantasia, quae etiam a sensu dependet, ibi, est autem phantasia.

43. Sententia de sensu et sensato (uncertain date)

Sent. de sensu et s., lect. 1 [I-Distinction of the sciences]. Sicut Philosophus dicit in III De anima, sicut separabiles sunt res a materia, sic et quae circa intellectum sunt [Sa-Pi-Separable from matter]. Unumquodque enim intantum est intelligibile [Om-Intelligible], inquantum est a materia separabile [Pi-Separable from matter]. Unde ea quae sunt secundum naturam a materia separata, sunt secundum seipsa intelligibilia actu: quae vero a nobis a materialibus conditionibus sunt abstracta [Pi-Immaterial], fiunt intelligibilia actu per lumen nostri intellectus agentis. Et, quia habitus alicuius potentiae distinguuntur [Pg-Specifies] specie secundum differentiam eius quod est per se [Pg-Per se] obiectum potentiae, necesse est quod habitus scientiarum, quibus intellectus perficitur [Pg-Perfection], etiam distinguantur secundum differentiam separationis a materia; et ideo Philosophus [Sa-Distinguishes genera by its separation from matter] in VI Metaphysicorum distinguit genera scientiarum secundum diversum modum separationis a materia. Nam ea, quae sunt separata a materia secundum esse et rationem, pertinent ad metaphysicum; quae autem sunt separata secundum rationem et non secundum esse, pertinent ad mathematicum; quae autem in sui ratione concernunt materiam sensibilem, pertinent ad naturalem.

                        Et sicut diversa genera scientiarum distinguuntur secundum hoc quod res sunt diversimode a materia separabiles, ita etiam in singulis scientiis, et praecipue in scientia naturali, distinguuntur partes scientiae secundum diversum separationis et concretionis modum.

Sent. de sensu et s., lect. 10 [I-Sense knowledge]. Forma substantialis [Om-Substantial form] non percipitur sensu, sed intellectu: nam quod quid est [Sa-Om-Quod quid est, not sensible], est proprium [Pi-Proper] obiectum intellectus, ut dicitur tertio De anima. Unde cum calidum sit sensibile per se [Ps-Per se], non potest esse forma substantialis alicuius corporis.

44. Sententia de memoria et reminiscentia (uncertain date)

45. Sententia super Metaphysicorum (1269-72)

In lib. Metaph., lib. 1, lect. 2 [I-Knowing universals and singulars]. Deinde cum dicit istorum autem ostendit quod omnia praedicta conveniunt ei qui cognoscit primas causas et universals… Quicumque enim scit universalia [Om-Universals], aliquo modo scit ea quae sunt subiecta universalibus, quia scit ea in illa: sed his quae sunt maxime universalia sunt omnia subiecta, ergo ille qui scit maxime universalia, scit quodammodo omnia [Pg-Universal].

                        Deinde cum dicit sed fere autem ostendit eidem inesse secundum, tali ratione. Illa quae sunt maxime a sensibilibus remota, difficilia sunt hominibus ad cognoscendum; nam sensitiva cognitio est omnibus communis [Ps-Commune], cum ex ea omnis humana cognitio initium sumat [Sa-Pi-Originates in the senses]. Sed illa quae sunt maxime universalia, sunt sensibilibus remotissima, eo quod sensus singularium sunt: ergo universalia sunt difficillima hominibus ad cognoscendum. Et sic patet quod illa scientia est difficillima, quae est maxime de universalibus.

                        Sed contra hoc videtur esse quod habetur I Physicorum. Ibi enim dicitur quod magis universalia [Om-Universals] sunt nobis primo [Pi-Primo] nota. Illa autem quae sunt primo nota, sunt magis facilia. Sed dicendum, quod magis universalia secundum simplicem apprehensionem sunt primo nota, nam primo [Pi-Primo] in intellectu cadit ens [O-Ens], ut Avicenna dicit [SAvi-Primo intellectus est ens et essentia], et prius in intellectu cadit animal quam homo. Sicut enim in esse naturae quod de potentia in actum [Pi-In act] procedit prius est animal quam homo, ita in generatione scientiae prius in intellectu concipitur animal quam homo… nam cognitio sensus qui est cognoscitivus singularium, in nobis praecedit cognitionem intellectivam quae est universalium [Om-Universals]. Facienda est etiam vis in hoc quod maxime universalia non dicit simpliciter esse difficillima, sed fere. Illa enim quae sunt a materia penitus separata secundum esse, sicut substantiae immateriales, sunt magis difficilia nobis ad cognoscendum, quam etiam universalia: et ideo ista scientia, quae sapientia dicitur, quamvis sit prima in dignitate, est tamen ultima in addiscendo.

In lib. Metaph., lib. 4, lect. 3 || [I-Unity and multiplicity] Nam privatio definiri non potest nisi per suum oppositum, ut quid est caecitas privatio visus. Unde cum in definitione multitudinis ponatur unum (nam multitudo est aggregatio unitatum), sequitur quod sit circulus in definitionibus… Sed unum quod cum ente convertitur importat privationem divisionis formalis quae fit per opposita, cuius prima radix est oppositio affirmationis et negationis… Primo [Pi-Primo] igitur intelligitur ipsum ens [O-Ens], et ex consequenti non ens, et per consequens divisio, et per consequens unum quod divisionem privat, et per consequens multitudo, in cuius ratione cadit divisio, sicut in ratione unius indivisio; quamvis aliqua divisa modo praedicto rationem multitudinis habere non possint nisi prius cuilibet divisorum ratio unius attribuatur.

In lib. Metaph., lib. 4, lect. 6 || [I-Man’s knowledge] Cum duplex sit operatio intellectus: una, qua cognoscit quod quid est [Om-Quod quid est], quae vocatur indivisibilium intelligentia [Sa-“Intelligentiam indivisibilium” apprehends simple quidditas]: alia, qua componit et dividit: in utroque est aliquod primum [Pi-Primo]: in prima quidem operatione est aliquod primum [Pi-Primo], quod cadit in conceptione intellectus, scilicet hoc quod dico ens; nec aliquid hac operatione potest mente concipi, nisi [Pi-Necessity] intelligatur ens [Om-Ens].

                        Et quia hoc principium, impossibile est esse et non esse simul, dependet ex intellectu entis, sicut hoc principium, omne totum est maius sua parte, ex intellectu totius et partis: ideo hoc etiam principium est naturaliter primum [Pi-Natural | Pi-Primo] in secunda operatione intellectus, scilicet componentis et dividentis [Sa-Principle of non-contradiction is primo in the intellect’s second operation]. Nec aliquis potest secundum hanc operationem intellectus aliquid intelligere, nisi [Pi-Necessity] hoc principio intellecto. Sicut enim totum et partes non intelliguntur nisi [Pi-Necessity] intellecto ente [Om-Ens], ita nec hoc principium omne totum est maius sua parte, nisi intellecto praedicto principio firmissimo.

In lib. Metaph., lib. 4, lect. 14 || Sed phantasia non idem est sensui: quasi dicat, quod nullus sensus de proprio obiecto decipitur [Sa-Ps-Infallible], sicut visus non decipitur de coloribus. Ex quo patet quod iudicium sensus de sensibili proprio [Ps-Proper] est determinatum. Unde oportet determinatam veritatem esse in rebus.

In lib. Metaph., lib. 5, lect. 14 || Propria definitio potentiae primo modo dictae est principium permutationis in alio inquantum est aliud, quod est ratio potentiae activae.

In lib. Metaph., lib. 5, lect. 17 || Qualitas autem rei, inquantum huiusmodi, non respicit nisi subiectum in quo est. Unde secundum ipsam una res non ordinatur ad aliam, nisi secundum quod qualitas accipit rationem potentiae passivae vel activae, prout est principium actionis vel passionis…

                        Sciendum est autem, quod quamvis scientia secundum nomen videatur referri ad scientem et ad scibile, dicitur enim scientia scientis, et scientia scibilis, et intellectus ad intelligentem et intelligibile [O-Intelligible]; tamen intellectus secundum quod ad aliquid dicitur, non ad hoc cuius est sicut subiecti dicitur: sequeretur enim quod idem relativum bis diceretur. Constat enim quoniam intellectus dicitur ad intelligibile [O-Intelligible], sicut ad obiectum.

In lib. Metaph., lib. 6, lect. 1 || Dicitur enim in II De anima, quod anima est actus primus corporis physici organici potentia vitam habentis.

In lib. Metaph., lib. 6, lect. 4 || [I-Truth] Intellectus autem habet duas operationes, quarum una vocatur indivisibilium intelligentia, per quam intellectus format simplices conceptiones rerum intelligendo quod quid est uniuscuiusque rei [Om-Quod quid est rei | Sa-“Intelligentiam indivisibilium” apprehends simple quidditas]. Alia eius operatio est per quam componit et dividit.

                        Verum autem et falsum, etsi sint in mente, non tamen sunt circa illam operationem mentis, qua intellectus format simplices conceptiones, et quod quid est rerum. Et hoc est quod dicit, quod verum et falsum, circa simplicia et quod quid est, nec in mente est. Unde relinquitur per locum a divisione, quod ex quo non est in rebus, nec est in mente circa simplicia et quod quid est, quod sit circa compositionem et divisionem mentis primo et principaliter; et secundario vocis, quae significat conceptionem mentis…

                        Apparet etiam ex his quae hic dicuntur, quod verum et falsum [Om-Verum et falsum], quae sunt obiecta cognitionis, sunt in mente [Sa-Veritas et falsitas is in the mind].

In lib. Metaph., lib. 7, lect. 2 [I-Knowability]. Hoc autem non est propter hoc, quod illa quae sunt magis nota huic vel illi, sint simpliciter magis nota, quia illa quae sunt singulis nota, idest quo ad hunc et illum, et prima in cognitione eorum, sunt multoties debiliter nota secundum naturam. Et hoc ideo, quia parum vel nihil habent de entitate. Secundum enim quod aliquid est ens [O-Ens], secundum hoc est cognoscibile [Sa-Something is knowable to the extent that it is ens]. Sicut patet, quod accidentia et motus et privationes parum aut nihil habent de entitate; et tamen ista sunt magis nota quo ad nos quam substantiae rerum, quia sunt viciniora sensui, cum per se [Ps-Per se] cadant sub sensu quasi sensibilia propria [Ps-Proper] vel communia. Formae autem substantiales per accidens.

In lib. Metaph., lib. 9, lect. 3 || Secundo ibi, venit autem ostendit quid sit esse in actu; et dicit, quod hoc nomen actus, quod ponitur ad significandum endelechiam et perfectionem, scilicet formam, et alia huiusmodi, sicut sunt quaecumque operationes, veniunt maxime ex motibus quantum ad originem vocabuli. Cum enim nomina sint signa intelligibilium conceptionum, illis primo imponimus nomina, quae primo intelligimus, licet sint posteriora secundum ordinem naturae. Inter alios autem actus, maxime est nobis notus et apparens motus, qui sensibiliter a nobis videtur. Et ideo ei primo impositum fuit nomen actus, et a motu ad alia derivatum est.

In lib. Metaph., lib. 9, lect. 5 || Licet enim nomen actus a motu originem sumpserit, ut supra dictum est, non tamen solum motus dicitur actus… dicens, quod actus est, quando res est, nec tamen ita est sicut quando est in potentia. Dicimus enim in ligno esse imaginem mercurii potentia, et non actu, antequam lignum sculpatur; sed si sculptum fuit, tunc dicitur esse in actu imago mercurii in lingo… Actus autem est de primis simplicibus; unde definiri non potest.

                        Sed per proportionem aliquorum duorum adinvicem, potest videri quid est actus. Ut si accipiamus proportionem aedificantis ad aedificabile, et vigilantis ad dormientem, et eius qui videt ad eum qui habet clausos oculos cum habeat potentiam visivam.

In lib. Metaph., lib. 9, lect. 7 || Sed potentia non potest definiri [Pg-Defines] nisi per actum. Nam prima ratio possibilis in hoc consistit, quod convenit ipsum agere vel esse in actu; sicut aedificator dicitur qui potest aedificare, et speculator qui potest speculari, et visibile dicitur aliquid quod potest videri, et sic est in aliis. Ergo est necessarium, quod ratio actus praecedat rationem potentiae, et notitia actus notitiam potentiae. Et propter hoc superius Aristoteles manifestavit potentiam definiendo per actum; actum autem non potuit per aliquod aliud definire [Pg-Defines], sed solum inductive manifestavit.

In lib. Metaph., lib. 9, lect. 11 [I-Truth] Videbatur autem, quod sicut dixerat, quod attingere simplicia est dicere verum in eis… non attingere non est decipi; dicens, quod circa quod quid est [Pi-Infallible | Om-Quod quid est] non est decipi; nisi secundum accidens…

                        Sed circa quod quid est [Om-Quod quid est] non decipitur [Pi-Infallible] intellectus nisi per accidens: aut enim per intellectum attingit aliquis quod quid est [Om-Quod quid est rei] rei, et tunc vere cognoscit quid est res; aut non attingit, et tunc non apprehendit rem illam. Unde circa eam non verificatur neque decipitur. Propter quod dicit Aristoteles in tertio De anima, quod sicut sensus circa propria [Ps-Proper] obiecta semper est verus [Ps-Infallible], ita intellectus circa quod quid est [Om-Quod quid est], quasi circa proprium [Pi-Proper] obiectum [Sa-Always true circa proper object]. Et quod intellectus circa quod quid est [Om-Quod quid est] non decipiatur [Pi-Infallible], non solum est in simplicibus substantiis, sed etiam in compositis.

                        Quomodo autem per accidens decipiatur aliquis circa quod quid est, considerandum est. Non enim decipitur [Pi-Infallible] quis circa quod quid est [Om-Quod quid est], nisi componendo, aut dividendo.

In lib. Metaph., lib. 12, lect. 8 || [I-Beatitude] Intelligentia, idest actus intellectus inquantum huiusmodi, est eius quod est secundum se optimum… Sic igitur manifestum est, quod in illa intelligentia, qua intelligitur primum movens [Pi-Primo | Pi-Moves], quod etiam est primum intelligibile [Pi-Primo | Om-Intelligible], est maxima delectatio…

                        Et dicit, quod hoc est de ratione intellectus, quod intelligat seipsum inquantum transumit vel concipit in se aliquid intelligibile [Om-Intelligible]; fit enim intellectus intelligibilis per hoc quod attingit aliquod intelligibile…

                        Quomodo autem intellectus attingat intelligibile [Om-Intelligible] exponit. Intellectus enim comparatur ad intelligibile sicut potentia ad actum, et perfectibile ad perfectionem [Pi-Perfection]: et sicut perfectibile est susceptivum perfectionis [Pi-Perfection], ita intellectus est susceptivus sui intelligibilis. Intelligibile [Om-Intelligible] autem proprie [Pi-Proper] est substantia [Om-Substantia]; nam obiectum intellectus est quod quid est [Om-Quod quid est]; et propter hoc dicit, quod intellectus est susceptivus intelligibilis et substantiae. Et quia unumquodque fit actu inquantum recipit intelligibile [Om-Intelligible]: hoc autem est esse actu [Pi-In act] in genere intelligibilium, quod est esse intelligibile [Om-Intelligible esse]. Et, quia unumquodque inquantum est actu, est agens, sequitur quod intellectus inquantum attingit intelligibile [Om-Intelligible], fiat agens et operans, idest intelligens.

                        Sed sciendum est quod substantiae materiales non sunt intelligibiles actu [Om-Intelligible | Pi-In act], sed potentia [Sa-Material substances are not intelligible in act]; fiunt autem intelligibiles actu per hoc quod mediantibus virtutibus sensitivis earum similitudines immateriales [Pi-Immaterial] redduntur per intellectum agentem [Pi-In act (per lumen intellectus agentis)]. Illae autem similitudines non sunt substantiae, sed quaedam species intelligibiles in intellectu possibili receptae.

46. Sententia libri Ethicorum (1271)

Sent. Ethic., lib. 3, lect. 6 || [I-Election]. Sed opinio dividitur vero et falso, quia pertinet ad vim cognitivam, cuius obiectum est verum [O-Verum], non autem dividitur bono et malo quibus dividitur electio, quae pertinet ad vim appetitivam, cuius obiectum est bonum. Et ex hoc concludit, quod electio non est idem opinioni universaliter acceptae. Et hoc est adeo manifestum, quod nullus contrarium dicit.

Sent. Ethic., lib. 3, lect. 10 || Cuiuslibet enim potentiae actus denominatus ab ipsa potentia respicit id in quod potentia primo et per se tendit [Pg-Primo et per se | Pg-Ordinatio]: sicut visio dicitur actus potentiae visivae in ordine [Ps-Ordinatio] ad visibilia.

Sent. Ethic., lib. 6, lect. 1 || [I-Man’s knowledge] Distinguit intellectum in duo, scilicet in agens et possibile: et dicit quod agens est quo est omnia [Pi-Universal] facere, possibilis autem est quo est omnia [Pi-Universal] fieri. Sic ergo tam intellectus agens quam possibilis secundum propriam [Pi-Proper] rationem ad omnia [Pi-Universal] se habet [Sa-Quodam omnia per intellectum et sensum]. Esset ergo contra rationem utriusque intellectus, si alia pars animae esset quae intelligit necessaria et quae intelligit contingentia…

                        Non enim quaelibet diversitas generis in obiectis requirit diversas potentias [Pg-Specifies], alioquin non eadem potentia visiva videremus plantas et alia animalia) sed sola illa diversitas quae respicit formalem rationem obiecti [Ps-Formaliter]: puta si esset diversum genus coloris vel luminis, oporteret esse diversas potentias visivas. Obiectum autem intellectus proprium [Pi-Proper] est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est], quod est commune [Pi-Commune] omnibus et substantiis et accidentibus, licet non eodem modo. Unde et eadem intellectiva potentia cognoscimus substantias et accidentia. Pari ergo ratione diversitas generis necessariorum et contingentium non requirit diversas potentias intellectivas.

Sent. Ethic., lib. 6, lect. 2 || [I-Truth | I-Election]. Intellectus enim in iudicando habet duos actus, scilicet affirmationem qua assentit vero, et negationem qua dissentit a falso… Dicit ergo primo quod bene et male mentis, idest intellectus vel rationis, quae est speculativa, et non practica, consistit simpliciter in vero et falso; ita scilicet quod verum absolutum est bonum eius, et falsum absolutum est malum ipsius. Dicere enim verum et falsum est opus pertinens ad quemlibet intellectum.

                        Electio sit essentialiter actus intellectus, secundum quod ordinat appetitum; vel sit appetitus intellectivus, ita scilicet quod electio sit essentialiter actus appetitus, secundum quod dirigitur ab intellectu. Et hoc verius est: quod patet ex obiectis. Obiectum enim electionis est bonum et malum, sicut et appetitus; non autem verum et falsum [O-Verum et falsum], quae pertinent ad intellectum. Et tale principium est homo, scilicet agens, eligendo per intellectum et appetitum.

Sent. Ethic., lib. 6, lect. 5 || [I-Man’s knowledge]. Dicitur autem intellectus ex eo quod intus legit intuendo essentiam rei [Om-Essentia rei]. Unde et in tertio De anima dicitur, quod obiectum proprium [Pi-Proper] intellectus est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est]. Et sic convenienter cognitio principiorum quae statim innotescunt cognito quod quid est circa terminos [Pi-Terminus of the action] intellectus nominatur.

Sent. Ethic., lib. 9, lect. 7 || Homo enim est inquantum habet animam rationalem: anima autem est actus primus corporis physici potentia vitam habentis, id est quod est in potentia ad opera vitae. Sic igitur primum esse hominis consistit in hoc quod habeat potentiam ad opera vitae. Huius autem potentiae reductionem in actu denunciat ipsum opus quod homo facit exercendo actu opera vitae.

47. Sententia libri Politicorum (1269-72)

48-51: Other Expositions

48. Expositio s. librum Boethii De trinitate (1258-59)

Exp. s. Boethii De Trin., q. 1, a. 2 obj.3,5 et ad 3,5 || Videtur quod Deus nullo modo possit cognosci a nobis [I-God’s knowledge]. Praeterea, cognoscentis et cognoscibilis oportet esse aliquam proportionem [Pi-Proportional], sicut et potentiae cuiuslibet ad suum obiectum. Sed inter intellectum nostrum et Deum nulla potest esse proportio [Pi-Proportional], sicut nec inter finitum et infinitum. Ergo intellectus nullo modo potest Deum cognoscere…

                        Praeterea, remoto primo necesse est omnia consequentia removeri. Sed primum [Pi-Primo] intelligibile [Om-Intelligible] est quiditas rei [Om-Quidditas rei]; unde quod quid est [Sa-Om-Quod quid est] dicitur esse obiectum proprium [Pi-Proper] intellectus in III De anima, et quid est est medium demonstrandi an est et omnes alias rei condiciones. Sed de Deo non possumus scire quid est, ut Damascenus dicit. Ergo nihil de illo [Om-Not-God] possumus cognoscere.

            Ad tertium… proportio [Pg-Proportional] nihil aliud est quam quaedam habitudo [Pg-Ordinatio] duorum ad invicem convenientium in aliquo, secundum hoc quod conveniunt aut differunt. Possunt autem intelligi esse convenientia dupliciter. Uno modo ex hoc quod conveniunt in eodem genere quantitatis aut qualitatis, sicut habitudo superficiei ad superficiem aut numeri ad numerum, in quantum unum excedit aliud aut aequatur ei, vel etiam caloris ad calorem, et sic nullo modo potest esse proportio inter Deum et creaturam, cum non conveniant in aliquo genere. Alio modo… attenditur proportio inter materiam et formam, faciens et factum et alia huiusmodi, et talis proportio [Pi-Proportional] requiritur inter potentiam cognoscentem et cognoscibile, cum cognoscibile sit quasi actus [Pi-In act] potentiae cognoscentis.

            Ad quintum… quando aliquid non cognoscitur per formam suam, sed per effectum suum, forma effectus supplet locum formae ipsius rei; nam ex ipso effectu scitur an causa sit.

Exp. s. Boethii De Trin., q. 1, a. 3 || Videtur quod primum, quod a mente cognoscitur, sit Deus [I-How man knows God]. Quidam dixerunt quod primum, quod a mente humana cognoscitur etiam in hac vita, est ipse Deus qui est veritas prima, et per hoc omnia alia cognoscuntur. Sed hoc apparet esse falsum, quia cognoscere deum per essentiam est hominis beatitudo, unde sequeretur omnem hominem beatum esse…

                        Primo [Pi-Primo] cognitum homini potest accipi dupliciter: aut secundum ordinem diversarum potentiarum aut secundum ordinem obiectorum in una potentia [Pi-Unicity]. Primo quidem modo, cum cognitio intellectus nostri tota derivetur a sensu, illud, quod est cognoscibile a sensu, est prius notum nobis quam illud, quod est cognoscibile ab intellectu, scilicet singulare vel sensibile intelligibili.

                Alio modo, scilicet secundum alium modum cuilibet potentiae est cognoscibile primo [Pi-Primo] suum proprium [Pi-Proper] obiectum. Cum autem in intellectu humano sit potentia activa et passiva, obiectum potentiae passivae, scilicet intellectus possibilis, erit illud, quod est actum per potentiam activam, scilicet intellectum agentem [Pi-In act (per lumen intellectus agentis)], quia potentiae passivae debet respondere proprium [Pi-Proper] activum. Intellectus autem agens non facit intelligibilia formas separatas quae sunt ex se ipsis intelligibiles, sed formas quas abstrahit a phantasmatibus [Om-Forms abstracted from Phantasms], et ideo huiusmodi sunt, quae primo [Pi-Primo] intellectus noster intelligit.

Exp. s. Boethii De Trin., q. 5, a.1 || Videtur quod speculativa inconvenienter in has partes dividatur. Sciendum tamen quod, quando habitus vel potentiae penes obiecta distinguuntur [Pg-Distinguishes], non distinguuntur penes quaslibet differentias obiectorum, sed penes illas quae sunt per se [Pg-Per se] obiectorum in quantum sunt obiecta.

                        Esse enim animal vel plantam accidit sensibili in quantum est sensibile, et ideo penes hoc non sumitur distinctio sensuum, sed magis penes differentiam coloris et soni [Ps-Distinguishes] … Ex parte siquidem intellectus competit ei quod sit immateriale [Pi-Immaterial], quia et ipse intellectus immaterialis est… Sic ergo speculabili, quod est obiectum scientiae speculativae, per se competit separatio a materia et motu vel applicatio ad ea. Et ideo secundum ordinem remotionis a materia et motu scientiae speculativae distinguuntur.

Exp. s. Boethii De Trin., q. 5, a. 2 ad 2 || Videtur quod scientia naturalis non sit de his quae sunt in motu et materia [I-Science]. Ad secundum… Forma intelligibilis [Om-Intelligible forms] est quiditas rei [Om-Quidditas rei]. Obiectum enim intellectus est quid [Sa-Om-Quid], ut dicitur in III De anima. Quiditas autem compositi universalis [Om-Quidditas rei compositi universalis], ut hominis aut animalis, includit in se materiam universalem, non autem particularem, ut dicitur in VII Metaphysicae [Sa-Quidditas rei includes universal matter]. Unde intellectus communiter abstrahit a materia signata et condicionibus eius, non autem a materia communi in scientia naturali, quamvis etiam in scientia naturali non consideretur materia nisi in ordine ad formam. Unde etiam forma per prius est de consideratione naturalis quam materia.

Exp. s. Boethii De Trin., q. 6, a. 2 ad 5 || Videtur quod in divinis oporteat ad imaginationes deduci [I-How man knows God]. Ad quintum… phantasma est principium nostrae cognitionis, ut ex quo incipit intellectus operatio non sicut transiens, sed sicut permanens ut quoddam fundamentum intellectualis operationis; sicut principia demonstrationis oportet manere in omni processu scientiae, cum phantasmata [Om-Phantasms] comparentur ad intellectum ut obiecta, in quibus inspicit omne quod inspicit vel secundum perfectam repraesentationem vel per negationem. Et ideo quando phantasmatum cognitio impeditur, oportet totaliter impediri [Pi-Necessity] cognitionem intellectus etiam in divinis.

                        Patet enim quod non possumus intelligere Deum esse causam corporum sive supra omnia corpora sive absque corporeitate, nisi imaginemur corpora, non tamen iudicium divinorum secundum imaginationem formatur. Et ideo quamvis imaginatio in qualibet divinorum consideratione sit necessaria secundum statum viae, numquam tamen ad eam deduci oportet in divinis.

Autographi Deleta: In Boethii De Trinitate

Autographi Deleta: In Boethii De Trinitate, PG232. || Unumquodque autem per essentiam suam [O-Essentia rei | Pi-Universal] sub intellectu cadit, quia obiectum intellectus est quid [Sa-Om-Quid], ut dicitur in III De anima. Et ideo quidquid dependet ab altero secundum suam essentiam non potest sine illo intelligi. Et inde est quod homo non potest intelligi sine animali, quia animal est essentia hominis, nec pater sine filio, quia essentia relativi est quod referatur ad aliud. Et sic in omnibus aliis est videre. Essentia autem est essendi principium. Unde secundum quod aliquid sine altero esse potest vel non potest, sic secundum suam essentiam et per consequens secundum intellectum dependet ab illo vel non dependet.

49. Expositio super librum Boethii De hebdomadibus (1256-59)

Exp. s. Dionysii De hebd., lect. 2 || Circa ens autem consideratur ipsum esse quasi quiddam commune et indeterminatum… Primo ergo ponit conceptiones quae accipiuntur secundum comparationem esse ad id quod est. Secundo ponit conceptiones quae accipiuntur secundum comparationem eius quod est esse simpliciter ad id quod est esse aliquid, ibi, diversum est tamen.

                        Circa primum duo facit. Primo ponit differentiam eius quod est esse ad id quod est. Secundo manifestat huiusmodi differentiam, ibi, ipsum enim esse nondum est. Dicit ergo primo, quod diversum est esse, et id quod est. Quae quidem diversitas non est hic referenda ad res, de quibus adhuc non loquitur, sed ad ipsas rationes seu intentiones. Aliud autem significamus per hoc quod dicimus esse, et aliud: per hoc quod dicimus id quod est; sicut et aliud significamus cum dicimus currere, et aliud per hoc quod dicitur currens. Nam currere et esse significantur in abstracto, sicut et albedo; sed quod est, idest ens et currens, significantur sicut in concreto, velut album.

                        Deinde cum dicit, ipsum enim esse, manifestat praedictam diversitatem tribus modis: quorum primus est, quia ipsum esse non significatur sicut ipsum subiectum essendi, sicut nec currere significatur sicut subiectum cursus: unde, sicut non possumus dicere quod ipsum currere currat, ita non possumus dicere quod ipsum esse sit: sed sicut id ipsum quod est, significatur sicut subiectum essendi, sic id quod currit significatur sicut subiectum currendi: et ideo sicut possumus dicere de eo quod currit, sive de currente, quod currat, inquantum subiicitur cursui et participat ipsum; ita possumus dicere quod ens, sive id quod est, sit, inquantum participat actum essendi: et hoc est quod dicit: ipsum esse nondum est, quia non attribuitur sibi esse sicut subiecto essendi; sed id quod est, accepta essendi forma, scilicet suscipiendo ipsum actum essendi, est, atque consistit, idest in seipso subsistit. Non enim ens dicitur proprie et per se, nisi de substantia, cuius est subsistere.

50. Expositio super Dionysii De Divinis Nominibus (1265-67)

Exp. s. Dionysii De div. nomin., c. 1, lect. 1 [I-Comparing man’s knowledge to God’s]. Et hoc est quod dicit quod convenit ipsi, scilicet Deo soli, attribuere supersubstantialem scientiam ignorantiae supersubstantialitatis, idest supersubstantialitatis divinae ignoratae; quae quidem supersubstantialitas non ignorata est propter aliquem suum defectum, sed propter suum excessum, quia scilicet est super rationem et intellectum creatum et super ipsam substantiam creatam [Om-Created substance] quae est obiectum commensuratum intellectui creato [Pi-Proportional], sicut essentia increata est proportionata [Pi-Proportional] scientiae increatae. Et ideo sicut essentia divina est supersubstantialis, ita et eius scientiam supersubstantialem dixit. Semper enim oportet obiectum cognitivae virtutis, virtuti cognoscenti proportionatum esse [Pi-Proportional].

Exp. s. Dionysii De div. nomin., c. 1, lect. 2 [I-Comparing man’s knowledge to God’s]. Probat quod supposuerat, scilicet quod in Deo praeexistant terminationes [Pi-Terminus of the action] omnium cognitionum et ratio sua talis est: omnes cognitiones sunt de rebus existentibus [Pi-Universal]; obiectum enim cognitionis est ens [O-Ens]… Ens igitur finitum [O-Ens finitum] est obiectum cognitionis finitae. Deus ergo, cum sit infinitus, excedit omnem substantiam finitam, praehabens in se fines omnium; et, per consequens, est separatus ab omni cognitione, inquantum omnem cognitionem creaturae excedit, ut a nulla comprehendi possit.

51. Expositio super librum De causis (1271-72)

Exp. s. lib. De causis, lect. 6 || Causa prima non cessat illuminare causatum suum, et ipsa non illuminatur lumine alio, quoniam ipsa est lumen purum supra quod non est lumen. Ad cuius intellectum considerandum est quod per lumen corporale visibilia sensibiliter cognoscuntur, unde illud per quod aliquid cognoscitur, per similitudinem lumen dici potest; probat autem Philosophus [Sa-Something is knowable to the extent that it is in act] in IX Metaphysicae quod unumquodque cognoscitur per id quod est in actu [Pi-In act]; et ideo ipsa actualitas rei est quoddam lumen ipsius…

                        Proclus probat per hoc quod omnis cognitio intellectualis vel rationalis est entium [SPr-All knowledge is of entia]: illud enim quod primo [Pi-Primo] acquiritur ab intellectu est ens [O-Ens], et id in quo non invenitur ratio entis [O-Ratio entis] non est capabile ab intellectu [Pi-Necessity]; unde, cum causa prima sit supra ens, consequens est quod causa prima sit supra res intelligibiles sempiternas [O-Intelligible]. Causa autem prima, secundum Platonicos quidem, est supra ens in quantum essentia bonitatis et unitatis, quae est causa prima, excedit etiam ipsum ens separatum, sicut supra dictum est [SPl-“Bonum” and “unum” prior to “ens”]. Sed secundum rei veritatem causa prima est supra ens in quantum est ipsum esse infinitum, ens [O-Ens finitum] autem dicitur id quod finite participat esse [O-Finite participation in esse], et hoc est proportionatum [Pi-Proportional] intellectui nostro cuius obiectum est quod quid est [Sa-Om-Quod quid est] ut dicitur in III De anima, unde illud solum est capabile ab intellectu nostro quod habet quidditatem participantem esse [Om-Quidditas rei participantem esse]; sed Dei quidditas est ipsum esse [Om-Not-quidditas divina et ipsum esse], unde est supra intellectum. Et per hunc modum inducit hanc rationem Dionysius I capitulo De Divinis Nominibus, sic dicens: si cognitiones omnes existentium [O-Existing things] sunt, et si existentia finem habent, in quantum scilicet finite participant esse [O-Finite participation in esse], qui est supra omnem substantiam ab omni cognitione est segregatus.

52-56: Polemical Writings

52. Contra impugnantes Dei cultum et relig. (1256) / 53. De perfectione spiritualis vitae (1269-70) / 54. Contra doctrinam retrahentium a religionis (1271)

55. De unitate intellectus contra Averroistas (1270)

De unit. int. c. Averroistas, c. 4 || Reprobatur sententia ponentium unum intellectum in omnibus hominibus. Primum, quod habitus scientiae est actus primus ipsius intellectus possibilis, qui secundum hunc fit actu et potest per seipsum operari. Non autem scientia est solum secundum phantasmata illustrata, ut quidam dicunt, vel quaedam facultas quae nobis acquiritur ex frequenti meditatione et exercitio, ut continuemur cum intellectu possibili per nostra phantasmata.

De unit. int. c. Averroistas, c. 5 || Solvuntur rationes contra pluralitatem intellectus [I-Man’s knowledge]. [SAve-Unity of all human intellects] Id quod intelligitur comparatur ad intelligere et ad intellectum, sicut obiectum ad actum et potentiam.

                        Obiectum autem non recipit speciem ab actu neque a potentia, sed magis e converso… Est ergo dicendum secundum sententiam Aristotelis quod intellectum, quod est unum [Pi-Unicity], est ipsa natura vel quidditas rei [Om-Natura rei | Om-Quidditas rei]. De rebus enim est scientia naturalis et aliae scientiae, non de speciebus intellectis. Si enim intellectum esset non ipsa natura lapidis quae est in rebus, sed species quae est in intellectu, sequeretur quod ego non intelligerem rem quae est lapis, sed solum intentionem quae est abstracta a lapide. Sed verum est quod natura lapidis prout est in singularibus, est intellecta in potentia; sed fit intellecta in actu [Pi-In act] per hoc quod species a rebus sensibilibus, mediantibus sensibus, usque ad phantasiam perveniunt, et per virtutem intellectus agentis species intelligibiles abstrahuntur, quae sunt in intellectu possibili.

56. De aeternitate mundi, contra murmurantes (1270)

57-62: Treatises on Special Subjects

57. De fallaciis ad quosdam nobiles artistas (1244-45)

58. De ente et essentia ad fratres et socios suos (1252-56)

De ente, Prologus || [I-Knowing essence and being]. Quia parvus error in principio magnus est in fine, secundum Philosophum in I Caeli et mundi, ens autem et essentia [O-Ens et essentia] sunt quae primo [Pi-Primo] intellectu concipiuntur, ut dicit Avicenna in principio suae Metaphysicae [SAvi-Primo intellectus est ens et essentia], ideo ne ex eorum ignorantia errare contingat ad horum difficultatem aperiendam dicendum est quid nomine essentiae et entis significetur et quomodo in diversis inveniatur et quomodo se habeat ad intentiones logicas, scilicet genus, speciem et differentiam.

59. De principiis naturae ad fratrem Sylvestrum (1252-56)

60. Compendium theologiae ad fratrem Reginaldum socium suum (1269-73)

Comp. theol., lib. 1, c. 85 || De unitate intellectus possibilis [I-Man’s knowledge]. … Primo quidem concedimus idem esse intellectum ab omnibus hominibus: dico autem intellectum id quod est intellectus obiectum; obiectum autem intellectus non est species intelligibilis [Om-Not-intelligible species], sed quidditas rei [Om-Quidditas rei].

                        Non enim scientiae intellectuales omnes sunt de speciebus intelligibilibus [Om-Not-intelligible species], sed sunt de naturis rerum [Om-Natura rei], sicut etiam obiectum visus est color, non species coloris, quae est in oculo. Quamvis igitur sint plures intellectus diversorum hominum, non tamen est nisi unum intellectum apud omnes, sicut unum coloratum est quod a diversis inspicientibus videtur.

                        Secundo, quia non est necessarium, si aliquid est individuum, quod sit intellectum in potentia et non in actu [Pi-In act], sed hoc est verum in illis tantum quae individuantur per materiam: oportet enim illud quod est intellectum in actu [Pi-In act], esse immateriale [Pi-Immaterial].

                        Unde substantiae immateriales, licet sint quaedam individua per se existentia, sunt tamen intellecta in actu [Pi-In act]: unde et species intelligibiles, quae sunt immateriales, licet sint aliae numero in me et in te, non propter hoc perdunt quin sint intelligibiles [Om-Intelligible] actu [Pi-In act]; sed intellectus intelligens per eas suum obiectum reflectitur supra se ipsum intelligendo ipsum suum intelligere, et speciem qua intelligit.

61. De substantiis separatis (or De angelis) ad fratrem Reginaldum socium suum (1271-73)

De subst. separatis, c. 19 [I-Comparing man to the angels]. De distinctione angelicorum spirituum. Natura enim uniuscuiusque rei ex eius operatione deprehenditur: operationis vero ratio cognoscitur ex obiecto [Pg-Nature-Potency-Act-Object]. Intelligibile [Om-Intelligible] autem, inquantum huiusmodi, neque est hic, neque nunc sed abstractum sicut a loci dimensionibus ita et a temporum successione. Ipsa igitur intellectualis operatio, si per se [Pi-Per se] consideretur, oportet quod sicut est abstracta ab omni corporali dimensione ita etiam excedat omnem successionem temporalem. Et si alicui intellectuali operationi continuum vel tempus adiungatur, hoc non est nisi per accidens, sicut in nobis accidit, inquantum intellectus noster a phantasmatibus abstrahit intelligibiles species quas etiam in eis considerat.

62. De regno (or De regimine principum) ad regem Cypri (1265-67)

63-67: Expert Opinions

63. Contra errores Graecorum ad Urbanum IV Pontificem Maximum (1263) / 64. Responsio ad fr. Joannem Vercellensem de articulis 108 ex opere Petri de Tarentasia (1265-66) / 65. Responsio ad fr. Joannem Vercellensem de articulis 42 (43) (1271) / 66. De forma absolutionis ad generalem magistrum Ordinis (1269) / 67. De Secreto (by 1269)

68-83: Letters

68. De propositionibus modalibus (by 1244-45) / 69. De articulis fidei et Ecclesiae sacramentis ad archiepiscopum Panormitanum (1261-65) / 70. Responsio Ad Bernardum [Ayglier] Abbatem Cassinensem (1274) / 71. Expositio super primam et secundam Decretalem ad Archidiaconum Tudertinum: Primam-Firmiter; Secundam-Damnamus (1260-69) / 72. De rationibus fidei contra Saracenos, Graecos et Armenos ad Cantorem Antiochiae (1264) / 73. De motu cordis ad Magistrum Philippum de Castrocaeli (1270-71) / 74. De mixtione elementorum ad Magistrum Philippum de Castrocaeli (1270-71) / 75. Responsio ad lectorem Venetum de articulis XXX (1271)/ 76. Responsio ad lectorem Venetum de articulis XXXVI (1271) / 77. Responsio ad lectorem Bisuntinum de articulis VI (uncertain date) / 78. De emptione et venditione ad tempus (1262) / 79. Epistola exhortatoria de modo studendi ad fratrem Joannem (uncertain date) / 80. De regimine Judaeorum ad Ducissam Brabantiae (1270-71) / 81. De sortibus ad Dominum Jacobum de Burgo (1271) / 82. De occultis operibus naturae ad quendam militem ultramontanum (uncertain date) / 83. De iudiciis astrorum ad quendam militem ultramontanum (uncertain date)

84-90: Liturgical Pieces and Sermons

84. Officium de festo Corporis Christi ad mandatum Urbani Papae IV (1264) / 85. Orationes: Adoro te, Gratias tibi ago, Omnipotens sempiterne Deus, etc. (uncertain date) / 86-89. Collationes super Credo in Deum; super Pater Noster; super Ave Maria; de decem legis praeceptis; de duobos praeceptis caritatis (57 Lenten vernacular sermons delivered at Naples) (1273) / 90. Sermons (uncertain date)

91-101: Works of Uncertain Authenticity

91. De Instantibus

92. De natura verbi intellectus

De nat. verbi int. (Uncertain authenticity), c.1 || [I-Man’s knowledge] Cum ergo intellectus informatus specie natus [Pi-Natural (natus)] sit agere; terminus [Pi-Terminus of the action] autem cuiuslibet actionis est eius obiectum, nititur agere circa obiectum; obiectum autem suum est quidditas [Om-Quidditas] aliqua cuius specie informatur, quae non est principium operationis vel actionis nisi ex propria ratione illius cuius est species. Obiectum autem non adest ipsi animae illa specie informatae, cum obiectum sit extra in sua natura; actio autem animae non est ab extra, quia intelligere est motus ad animam, tum ex natura speciei quae in talem quidditatem [Om-Quidditas] ducit, tum ex natura intellectus, cuius actio non est ad extra. Prima autem actio eius per speciem est formatio sui obiecti, quo formato intelligit; simul tamen tempore ipse format, et formatum est, et simul intelligit, quia ista non sunt motus de potentia ad actum, quia iam factus est intellectus in actu [Pi-In act] per speciem, sed est processus perfectus de actu in actum, ubi non requiritur aliqua species motus…

                        Idem enim lumen quod intellectus recipit cum specie ab agente, per actionem intellectus possibilis informati tali specie diffunditur, cum obiectum formatur, et manet cum obiecto formato; et hoc habet plenam rationem verbi, cum in eo quidditas rei [Om-Quidditas rei] intelligatur. Sicut in principio actionis intellectus et species non sunt duo, sed unum [Pi-Unicity] est ipse intellectus et species illustrata; ita unum in fine [Pi-End] relinquitur, similitudo scilicet perfecta, genita et expressa ab intellectu: et hoc totum expressum est verbum, et est totum rei dictae expressivum, et totum in quo res exprimitur; et hoc est intellectum principale, quia res non intelligitur nisi in eo… Verbum igitur cordis est ultimum quod potest intellectus in se operari.

                        Ad ipsum enim, ut est in quo quidditas rei [Om-Quidditas rei] recipitur, immo quia ipsemet est quidditatis similitudo, terminatur [Pi-Terminus of the action] intelligere. Sic enim habet rationem obiecti intellectus…

De nat. verbi int. (Uncertain authenticity), c.2 [I-Man’s knowledge] Sed quia intellectus accipiens speciem a re per sensus, non ducitur per ipsam in rem ut est in sui natura, sed ut in se est, quia ipse facit in se obiectum quod est in eo intellectum; obiectum autem naturaliter [Pi-Natural] prius est actione potentiae circa obiectum: ideo verbum [O-Verbum] quod est intra ipsum intellectum, prius est ipso intelligere ad ipsum terminato. Aliud enim est hoc a quo accipitur species, scilicet res ipsa, et aliud ad quod terminatur actio intellectus, scilicet similitudo rei formata ab intellectu… Prius enim natura est intellectus informatus specie, quae est primum sufficiens intelligendi, quam gignatur verbum: et ideo intelligere in radice prius est verbo, et verbum [O-Verbum] est terminus actionis [Pi-Terminus of the action] intellectus. Sed quia obiectum non habetur nisi [Pi-Necessity] in verbo, ut dictum est; obiectum autem prius est quam quaelibet actio ad eum terminata, ideo verbum prius est quam intelligere.

93. De principio individuationis

De princ. ind. (Uncertain authenticity) || Primo [Pg-Primo] namque quaelibet potentia fertur super obiectum suum proprium [Pg-Proper], et illud habet determinare actum ipsius potentiae; unde ultra non transit actus potentiae quam sub forma ulteriori ipsius principalioris obiecti; aliter namque non esset id proprium [Pg-Proper] eius obiectum; proprium [Pg-Proper] enim obiectum est, per cuius informationem potentia actum suum exercet, sicut se habet color ad visum, et sonus ad auditum.

                        Quidditas autem rei sensibilis [Sa-Om-Quidditas rei sensibilis] est obiectum intellectus proprium [Pi-Proper], ut dicitur in tertio De anima, unde quocumque anima se vertit, hoc obiectum est sibi ratio agendi… Unde obiectum suum proprium [Pi-Proper] manet quidditas particularis materialis [Om-Quidditas rei particularis et materialis].

94. De natura generis

De nat. generis (Uncertain authenticity), c. 1 || [I-Knowing Ens]. Hoc autem dicimus ens; ens [O-Ens] namque est obiectum intellectus primum [Pi-Primo], cum nihil sciri possit nisi [Pi-Necessity] secundum quod est ens actu [O-Ens | Pi-In act], ut dicitur IX Metaphys. [Sa-Something is knowable to the extent that it is in act]. Unde nec oppositum eius intelligere potest intellectus, non-ens scilicet, nisi fingendo ipsum ens aliquo modo: quod cum intellectus apprehendere nititur, efficitur ens rationis. De quo modo entis dicitur in V Metaph., quod ens uno modo dicitur, de quo possunt propositiones formari, etiam si essentiam non habeat.

                        Ens igitur est cuius actus est esse, sicut viventis vivere. Sic enim se habent haec tria ad invicem, ens, esse et essentia, sicut vivens, vita et vivere. Vita enim est principium quo vivens vivit, et essentia est principium quo ens est; nisi quod vita et vivere significant actum, vita in abstracto, vivere vero in concreto, sicut cursus et currere, unde non est vita sine vivere; essentia tamen non semper constituit esse.

De nat. generis (Uncertain authenticity), c. 7 || Ad huius igitur difficultatis notitiam considerandum est quod, cum obiectum intellectus sit quoddam intra intellectum et non extra, quia intelligere non est motus ab anima, sed ad animam, actus intellectus potest ferri in intelligibile [Om-Intelligible], vel prout est obiectum in natura obiecti, scilicet in quantum terminat eius actionem [Pi-Terminus of the action]: et sic nihil sibi tribuit, sed solum considerat quid natura obiecti habeat, unde possit aliquid formari quod naturam illius obiecti insinuet, ut puta, definitionem aliquam.

                        Alio modo potest actio intellectus ferri in obiectum, non in natura sua, sed prout est abstractum per actum animae a conditionibus materialibus [Pi-Immaterial]: et sic accipitur ut in anima, et sic anima attribuit sibi aliquid non considerans quid sibi debetur in natura obiecti, sed quid sibi per actum animae convenire potest: et illud attributum est ratio universalitatis. Ut puta, intelligendo animal in quantum naturam sensitivam habet, format eius definitionem, substantiam scilicet animatam sensibilem, quam manifestum est unitatem quamdam in animali significare: animal enim obiectum unum natura sua est.

De natura accidentis / 96. De natura materiae et dimensionibus interminalis / 97. De quatuor oppositis / 98. De demonstratione / 99. De differentia verbi divini et humani / 100. De sensu respectu singularium / 101. De natura luminis





[1] This portion of Summa c. gentiles, lib. 3, c. 54 || Rationes quibus videtur probari quod Deus non possit videri per essentiam, et solutiones earum, was deleted by Aquinas in the revision. Still it shows his vivid mind in relating ens, esse, veritas, and verum as objects of the intellect.


[1] Works of Aquinas are taken from the Corpus Thomisticus project of Enrique Alarcón at the University of Navarra in Pamplona. The electronic version of the texts are hosted at: http://www.corpusthomisticum.org/iopera.html.

[2] Keywords are only inserted into the text referring to the object of the intellect or other potencies, not in other texts we cite that do not touch on these themes directly.


Comments